Skip to the text

Distinctio 22

A. Si peccata dimissa redeant.

Cf. dist. XIV E; XVII A. De Pœnit. dist. IV, proœm.

QUUMQUE multis auctoritatibus supra sit assertum, in vera cordis contritione peccata dimitti ante oris confessionem vel operis satisfactionem, ei etiam qui aliquando in crimen relapsurus est; quæritur, si post cordis contritionem confiteri contempserit, vel in peccatum idem vel simile ceciderit, an peccata dimissa redeant. Cujus quæstionis solutio obscura est et perplexa, aliis asserentibus, aliis econtra negantibus, peccata semel dimissa ulterius replicari ad pœnam. Qui vero dicunt peccata dimissa redire, subditis se muniunt testimoniis. Ambrosius ait :

Ambrosiast. in Ephes. IV, 32.

Donate invicem, si alter in alterum peccat; alioqui Deus repetit dimissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam per quam misericordiam dederat, sicut in Evangelio de servo nequam legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est. Item Rabanus : Nequam servum tradidit Deus tortoribus, quoadusque redderet universum debitum, quia non solum peccata quæ post Baptis-

Matth. XVIII, 33, 34. De Pœnit. dist. IV, c. 1. mum homo egit, reputabuntur ei ad pœnam, sed etiam originalia quæ in Baptismo sunt ei dimissa. Item Gregorius : Ex dictis evangelicis constat, quia si ex toto corde non dimittimus quod in nos delinquitur, et hoc rursum exigitur quod jam nobis per pœnitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Item Augustinus : Dicit Deus, Dimitte, et dimittetur tibi : si ego prius dimisi, dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te, et quidquid dimiseram, replicabo tibi. Item : Qui divini beneficii oblitus, suas vult vindicare injurias, non solum de futuris peccatis veniam non merebitur, sed etiam præterita, quæ jam sibi dimissa credebat, ad vindictam

Gregor. Dialog. lib. IV, c. 60.

Aug. Sermo 83, n. 7. Luc. VI, 37.

De Pœnit. dist. IV, c. 4. ei replicabuntur. Item Beda : Revertar in domum meam, etc. Timendus est ille versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat. Item :1 Quemcumque enim post Baptisma sive

Beda, in Luc. XI, 24. pravitas hæretica, seu cupiditas mundana arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Item Augustinus : Redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime Dominus in Evangelio docet, in illo servo a quo dimissum dominus debitum petiit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. — His auctoritatibus innituntur qui dicunt, peccata dimissa si replicantur, redire simpliciter. Quibus opponitur : si quis pro peccato de quo pœnituit et indulgentiam accepit, iterum punitur; non videtur justum. Si punitur pro eo quod peccavit et non emendavit, justitia est aperta; si vero requiritur quod fuerat condonatum, vel injustitia est, vel justitia occulta. Videtur etiam Deus bis in id ipsum judicare, et duplex tribulatio consurgere, quod Scriptura negat. Sed ad hoc potest dici, quod Nahum 1, 9. neque duplex tribulatio consurgit, neque judicat Deus bis in id ipsum. Hoc enim fieret, si post condignam satisfactionem et sufficientem pœnam iterum puniret; sed non satisfecit digne et sufficienter qui non perseveravit. Debuit enim jugem peccati habere memoriam, non ad faciendum, sed ad cavendum; debuit non oblivisci omnes retributiones Dei, quæ tot sunt, quot sunt peccatorum remissiones. Tot ergo debuit cogitare dona Dei, quot mala sua, ac pro illis usque in finem gratias agere.2 Sed quia ingratus ad vomitum sicut canis rediit, anteacta bona mortificavit, et peccatum dimissum revocavit, ut cui humiliato ante Deus peccatum dimiserat, eidem postea elato et ingrato imputet.

Aug. de Bapt. contra Donat. lib. 1, n. 20.

II Petr. II, 22.

B. Aliorum sententia.

Sed quia absonum videtur, ut peccata dimissa iterum imputentur; placet quibusdam, neminem pro peccatis semel dimissis iterum a Deo puniri. Sed ideo dicuntur dimissa redire et imputari, quia propter ingratitudinem ita reus et peccator constituitur ut ante fuerat. Sic enim quod dimissum fuerat dicitur exigi, quia remissionis perceptæ ingratus, ita reus fit ut ante fuerat. Utrique parti quæstionis probati favent doctores. Ideoque alicui parti non præjudicans, studioso lectori judicium relinquo, addens mihi tutum fore ac saluti propinquum, sub mensa dominorum micas edere.

Hugo, Summa Sent. tract. vi, c. 13.3

C. Quid sit hic sacramentum et res.

Post prædicta restat investigare, quid in actione pœnitentiæ sit sacramentum et res. Sacramentum enim signum est sacræ rei. Quid ergo hic signum est, et quæ est res sacra hujus signi? Quidam dicunt sacramentum hic esse, quod exterius tantum geritur, scilicet exterior pœnitentia, quæ est signum interioris pœnitentiæ, scilicet contritionis cordis et humiliationis. Quod si est, non omne sacramentum evangelicum id efficit quod figurat : exterior enim pœnitentia non efficit interiorem, potius interior causa est exterioris. Sed ad hoc inquiunt illi, hoc esse intelligendum de illis sacramentis quæ in novo Testamento instituta sunt : ut est sacramentum Baptismi, Confirmationis, et Corporis Christi. Sacramentum vero Pœnitentiæ, sicut et Conjugii, ante tempus gratiæ, etiam a primordio humani generis fuit: utrumque enim institutum fuit in primis parentibus. Item, si exterior pœnitentia sacramentum est, et interior res sacramenti; sæpius præcedit res sacramentum, quam sacramentum rem. Sed nec hoc inconveniens est: nam et in aliis sacramentis, quæ efficiunt quod figurant, hoc sæpe contingit. — Quidam autem dicunt exteriorem pœnitentiam et interiorem esse sacramentum, nec duo sacramenta, sed unum: ut species panis et vini non duo sunt sacramenta, sed unum. Et sicut in sacramento Corporis, ita etiam in hoc sacramento, dicunt aliud esse tantum sacramentum, scilicet exteriorem pœnitentiam; aliud sacramentum et rem, scilicet interiorem pœnitentiam; aliud rem et non sacramentum, scilicet remissionem peccatorum. Interior enim pœnitentia et res est sacramenti, id est exterioris pœnitentiæ, et sacramentum remissionis peccati, quam et signat et facit. Exterior quoque pœnitentia et interioris signum est, et remissionis peccatorum.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ SECUNDÆ

HIC circa præhabita movetur quæstio intricata, an scilicet peccata dimissa per recidivationem seu ingratitudinem redeant, id est, denuo seu de novo imputentur. Et circa hoc Magister duas narrat opiniones cum rationibus ac motivis earum, nec quæstionem solvit plenarie. Deinde scrutatur, quid in sacramento Pœnitentiæ sit sacramentum tantum, quid res et sacramentum, et quid res tantum. Quocirca sobrie refert aliorum positiones, et quid sibi verius videatur, breviter tangit.

Footnotes

  1. Ibid. XI, 26. ↩

  2. Ps. cii, 2. ↩

  3. Matth. xv, 27. ↩

Chapter 171 of 283