Quæstio 2
Insuper quæritur, Quid in hoc Pœnitentiæ sacramento sit sacramentum tantum, quid res et sacramentum, et quid res tantum.
Et de his dictum est supra paulisper.1 De his namque secundum magistralem processum potius agendum fuisset circa principium tractatus de hoc sacramento, præsertim de eo quod post hæc in fine distinctionis istius inquiritur, utrum Pœnitentia sit unum sacramentum, etc.
Itaque Thomas circa hæc loquitur : In quolibet sacramento fit quidam motus seu promotio suscipientis sacramentum ad aliquam sanctitatem.2 In motibus autem corporalibus, quandoque id quod movetur, non cooperatur ad motum nisi recipiendo impressionem agentis, sicut in generatione; et similiter quando res acquirit aliquam perfectionem ad quam ex se nequit pertingere, ut dum aer illuminatur, seu paries depingitur. Interdum autem perfectio seu forma prius suscepta, est sufficiens principium motus illius, ut in motu naturali locali. Quandoque perfectio ante habita, non sufficit ad producendum effectum, sed cooperatur agenti : sicut dum ars juvat naturam. Et juxta hos tres modos fit etiam motus ad sanctitatem. In Baptismo namque tota sanctificatio est ab extra : unde et signum sacramentale in eo est materia extra apposita, non actus aliquis baptizati. Similiter est in Confirmatione, Eucharistia, Extrema Unctione ac Ordine, quæ ordinantur ad sanctitatem superadditam sanctitati in Baptismo acceptæ. In promotione vero ad sanctitatem per proprium meritum, sufficit principium intus exsistens, ut gratia : ideo habens gratiam, sine aliquo signo exteriori adjuncto ad hanc promotionem pertingit per actus suos, quia in eo spiritualis vita est integra. Sed in eo qui post Baptismum peccat, spiritualis firmitas vitæ, scilicet gratia et caritas, tollitur; quæ tamen manent in radice, hoc est in fidei sacramento : sicut in eo qui infirmatur perniciose, radix vitæ manet in corde. Hinc ad reparationem pristinæ vitæ integritatis ac gratiæ potest homo cooperari per id quod adhuc retinet; non tamen sufficit, nisi exterius juvetur, quoniam spiritualis vita non est in eo integra. Hinc in sacramento Pœnitentiæ, quod ad reparationem hanc ordinatur, sacramentale signum non est aliqua materia foris adhibita, sed exteriores actus quibus homo ad suam cooperatur salutem; et complementum reparationis a causa extrinseca significatur per absolutionem sacerdotis, sicut materia in aliis sacramentis per ministri sanctificationem efficaciam recipit sacramentalem : idcirco in sacramento Pœnitentiæ exterior pœnitentia signum est sacramentale. Hinc dum sacramentum dicitur materiale elementum, sumitur elementum extense pro quocumque sensibili signo.
Porro, dum quæritur, an interior pœnitentia sit res sacramenti istius; dicendum, quod res cujuslibet sacramenti suo sacramento proportionatur. Exterior autem pœnitentia, quæ est sacramentum tantum in hoc sacramento, est sacramentum ut signum tantum, ex parte actus pœnitentis; sed ut signum et causa simul, si actus pœnitentis uniatur actioni ministri. Hinc interior pœnitentia est res pœnitentiæ exterioris, sed ut significata tantum per actus pœnitentis; ut significata autem et causata per actus eosdem, adjuncta absolutione ministri, per quam homo ad gratiam disponitur : quemadmodum in sacramento Eucharistiæ corpus Christi verum est res significata tantum per species panis et vini, sed causata per verba ministri : sicque illa duo simul juncta, sunt signum et causa. — Si autem objiciatur, quod res sacramenti nunquam est causa signi sacramentalis, interior autem pœnitentia est causa exterioris pœnitentiæ. Rursus, interior pœnitentia est dolor cordis seu ipsa contritio, quæ est pars sacramenti : non ergo est res ipsius. Respondendum ad primum, quod interior pœnitentia in quantum est actus virtutis, est causa exterioris, quemadmodum in ceteris virtutibus actus interiores sunt causæ exteriorum; sed in quantum est actus cooperans ad sanationem peccati, pertinet ad pœnitentiam sacramentum; nec est causa exterioris, sed effectus seu signatum ipsius. Non enim habet efficaciam contra morbum peccati, nisi ex suppositione pœnitentiæ exterioris et desiderio absolutionis. Ad secundum, quod illa duo stant simul secundum rationes diversas.
At vero si quæratur, utrum remissio peccatorum sit tantum res hujus sacramenti; dicendum, quod res alicujus sacramenti est non tantum quam efficit actualiter dispensatum, sed etiam ut in proposito exsistens. Quumque Pœnitentia in proposito exsistens, efficiat remissionem peccatorum non solum quoad pœnam, sed etiam quoad culpam; ideo remissio peccatorum utroque modo est res Pœnitentiæ sacramenti : quæ aliquando tempore præcedit sacramentum exterius; aliquando autem in ipso sacramento efficitur, ut dum attrito obicem non ponenti datur in ipsa confessione et absolutione gratia atque remissio.
Ps. xcv, 6. Unde super illud, Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, ait Glossa : Si amas pulchritudinem, confitere, ut sis pulcher, id est justus.
Cf. p. 355 D'. Præterea quæritur, an Pœnitentia sit unum sacramentum. Et respondendum, quod quando effectus procedit ex pluribus causis congregatis, tunc nulla earum est per se causa plenaria, ut patet de trahentibus navem. Quum ergo effectus Pœnitentiæ non sequatur, nisi aliquo modo concurrentibus omnibus quæ ad Pœnitentiam requiruntur, omnia illa simul sumpta habent rationem unius causæ perfectæ respectu illius effectus. Quumque sacramenta efficiant significando, ideo etiam omnia illa simul habent rationem unius signi, dum unumquodque eorum imperfecte significat illum effectum : ideo omnia ista simul sunt unum sacramentum.
Denique in sacramentis, in quibus sunt materia et forma, significatio principaliter est ex parte materiæ, efficacia ex parte formæ : idcirco, quum actus pœnitentis in hoc sacramento sint sicut materia, et absolutio sacerdotis ut forma; sacramentum hoc quantum ad rationem significandi, principaliter consistit in actu pœnitentis; sed quantum ad efficaciam, in actu sacerdotis, id est absolutione. Hinc partes Pœnitentiæ assignantur ex parte pœnitentis magis quam absolventis. Et sicut prolatio formæ verborum in Baptismo non dividitur contra tres immersiones, sic absolutio sacerdotis non ponitur pars contra tres alias Pœnitentiæ partes distincta.
Amplius quæritur, an verba absolutionis debeant per modum deprecationis proferri. Respondetur, quod quædam sunt sacramenta in quorum susceptione seu administratione semper consequitur aliquis effectus in suscipiente, ut in omnibus sacramentis quæ characterem imprimunt : idcirco in illis propter certitudinem verba exprimunt præsentialiter sacramenti effectum, vel per modum indicativum, ut in Baptismo et Confirmatione, vel per modum imperativum, ut in Ordinis sacramento. In Pœnitentia autem impeditur omnino effectus absolutionis per indispositionem voluntatis; attamen absolutio quantum est de se, sufficienter certitudinaliterque inducit effectum, nisi aliunde sit impedimentum. Ideo absolutio per indicativum fit modum, sed præmittitur oratio illa, Misereatur, ne effectus absolutionis impediatur; tamen non est de esse sacramenti, sed de bene esse ipsius.
Postremo hic quæritur de institutione hujus sacramenti, et an fuerit institutum ante Salvatoris adventum, vel solum in evangelica lege. Dicendum, quod sacramentum Pœnitentiæ consistit in determinato modo agendi pœnitentiam : qui modus non exstitit semper, nec idem est apud omnes; ideo est institutum. — Porro dum aliquid variatur seu diversificatur quod est de essentia rei, non est res penitus eadem numero. Quumque determinatus modus pœnitentiæ qui in Ecclesia observatur, sit de essentia ejus, nec fuerit ante adventum Christi; constat quod nec ante hoc tempus fuerit istud sacramentum, quamvis aliquid simile fuit ante. Imo et in lege Moysis erat aliquis determinatus modus, alius tamen quam modo. In lege vero naturæ non fuit aliquis modus ejus determinatus, sed unusquisque modum pœnitendi exercuit prout venit in mentem ipsius, quoniam omnia sacramenta voto celebrabantur, secundum Hugonem.
Cf. p. 48 A', 85 C' et s.
Præterea advertendum, quod Pœnitentia a Christo est instituta in diversis locis quantum ad diversa. Nam quantum ad utilitatem, instituit eam, dicendo illud Matthæi, Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum;3 quantum vero ad necessitatem, dicendo illud Lucæ, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis;4 quantum demum ad clavium potestatem, quum dixit Petro illud Matthæi, Quodcumque ligaveris super terram;5 in Joanne quoque omnibus simul, Quorum remiseritis peccata, etc.6 De modo quoque pœnitentiæ aliquid dixit per apostolum Jacobum: Confitemini alterutrum peccata vestra.7 — Hæc Thomas in Scripto.
Concordat Petrus. Et ad istud, an Pœnitentia sit unum sacramentum, respondet sicut supra ostensum est ad hoc, an Eucharistia unum sacramentum consistat; et addit: Duplex est pœnitentia: una exterior, quæ est sacramentum tantum; et interior, quæ est res et sacramentum. Est enim res respectu exterioris pœnitentiæ, et sacramentum respectu remissionis peccatorum, seu gratiæ quæ confertur vel incrementum accipit. Etenim res sacramenti dici potest, quam efficit sacramentum. — Denique, circa Pœnitentiam tria considerantur: actus pœnitentiæ interior, actus quoque exterior, et modus determinatus in utroque. Quoad primum, pœnitentia dist. VIII, q. 1, p. 205 D, 206 C'. fuit in lege naturæ, videlicet quoad contritionem internam. Quoad secundum, fuit in lege Moysis, quæ præcepit pro diversis peccatis certa et exteriora sacrificia Deo offerre. Quoad tertium, instituta est et servatur in nova lege, quæ jubet confessionem homini facere distincte, atque ad arbitrium satisfacere confessoris. Et ab hoc ultimo habet quod sit sacramentum evangelicæ legis, id est signum et causa remissionis peccatorum. Hæc Petrus. ut est virtus aut actus virtutis, est de lege naturæ, quoniam naturalis ratio dictat ut homo de suis doleat culpis, et ita non est ex institutione; in quantum vero est sacramentum, est ex institutione divina.
Porro Bonaventura: Dupliciter, ait, est loqui de pœnitentia. Primo, ut est reconciliativa Deo. Secundo, prout est reconciliativa non solum Deo, sed item Ecclesiæ. Primo modo est de dictamine legis naturalis, tamen cum aliquanta fidei illuminatione: et sic fuit insinuata magis quam instituta. Fuitque insinuata quando Dominus dixit ad Adam post lapsum: Adam, ubi es? id est, vide quam insipienter egisti. Loquendo de pœnitentia ut est sacramentum, fuit instituta in lege Moysis imperfecte, quia tunc nondum facta fuit reconciliatio generis humani, nec perfecta unitas populi Dei;8 in nova vero lege post Christi incarnationem instituta est perfecte. — Exterior quoque humiliaio in confitendo, signum est pœnitentiæ interioris. — Hæc Bonaventura. Cujus verba de his introducta sunt supra, sicut et dicta Antisiodorensis.9 p. 355 A'.
D Præterea, de ista materia plurimas quæstiones movet Henricus in Quodlibetis, præsertim circa principium decimi Quodlibeti. Primo, an error sit dicere, confessum alicui qui potest absolvere, quamvis non nisi ex gratia et privilegio, teneri iterum eadem peccata illi confessa confiteri proprio sacerdoti, de jure communi, virtute illius statuti, Omnis utriusque sexus. Quam q. 1. quæstionem sæpius movet, sicut et superius mota est. Et respondet ad illam hic sicut et ante jam patuit.10 — Secundo, utrum ex concessione per privilegium de absolvendo a peccatis simpliciter, concedatur potestas absolvendi a majoribus criminibus quæ sunt episcopis reservata. Et probat quod non, etiam ex tenore privilegiorum Fratribus Ordinis Mendicantium concessorum. Et ita ipsi Fratres communiter tenent: nam ab episcopis petunt auctoritatem atque licentiam absolvendi ab episcopalibus casibus. — Tertio, utrum episcopi tenentur juxta contenta in jure, eos punire qui non confitentur semel saltem in anno proprio sacerdoti, ita ut vivi arceantur ab ingressu ecclesiæ, et mortui sepultura preventur.11 Et respondet quod imo, præsertim particulares personas. Nam communitati parcendum est, nisi ex hoc timeatur de malo graviori, videlicet derogatione prælationis, ut in proposito.12 Si autem episcopum lateat, an generali illi statuto de semel confitendo in anno proprio sacerdoti, derogatum sit per privilegium sequens, debet exsecutionem illam pœnalem differre, quousque se faciat informari et certificari de sua dubitatione: sicut nunc, inquit, est declaratum. Verum de isto superius dictum est plenius.13 —
Quarto, an expediat subditis pro sua voluntate eligere confessores.14 Ad quod respondet distinguendo atque dicendo, quod non liceat vel expediat hoc fieri passim et sine rationabili causa, ac præter licentiam proprii sacerdotis aut superioris: quoniam multa mala sequerentur ex hoc, utpote quod multi eligerent sibi confessores minus peritos et laxos, sibi superflue condescendentes, etc. Interdum vero id expedit ex rationabili causa, et cum prætacta licentia vel consensu, etc. De his multa conscribit, quæ recitative magis quam assertive commemoro: quia per temporis lapsum diversa privilegia sunt concessa, quæ quantum expediant Dominus novit. Qui autem de his plenius appetit informari, ad prætacta Quodlibeta ac alia scripta recurrat.
A Alibi quoque quærit, utrum abbas aut prælatus religiosi confessiones audientis, possit ei subtrahere aliquem casum qui alias pertineret de jure ad ipsum.15 Et respondet, quod ex rationabili causa hoc potest, quando subditus ille non habet ordinariam jurisdictionem audiendi confessiones, sed solum ex superioris sui commissione audit eas. Tunc enim potest ei totam auctoritatem illam auferre. Si autem inferior habet aliquam ordinariam auctoritatem et jurisdictionem audiendi confessiones subditorum suorum, ut sacerdotes curati; tunc episcopus non potest eam tali auferre ad placitum, imo tenetur generalem consuetudinem Ecclesiæ custodire, et ordinationem ejus servare; nec potest eam solus mutare, ubi ex communi jure ordinario, vel ex consuetudine sana et præscripta, quæ in hoc juris habet vigorem, ipsi curati jurisdictionem sibi annexam ac debitam sortiuntur. Non, inquam, potest hoc sine legitima causa, quia superiores tenentur inferioribus jura sua custodire illæsa. Et hoc solum dicimur posse quod possumus de jure. Si autem habeat præsul curatum suspectum de aliquo crimine, potest ei subtrahere absolutionem a tali facinore. De casibus autem a jure reservatis superiori prælato potest ei committere totum vel partem, vel nihil, quemadmodum alteri qui ex officio nullam habet jurisdictionem.
Amplius si quæratur, utrum prælatus possit subdito suo confessiones audienti concedere plures casus a quibus absolvat, quam jura concedunt:16 dicendum, quod quia prælati superiores habent sollicitudinem generalem et immediatam super omnes subditos suos, sicut Papa in universali Ecclesia, et episcopus in diœcesi sua, et abbas in monasterio suo, nec tamen per se sufficiunt ad exsequendum effectum immediate in omnes; idcirco de jure et de consuetudine consona juri, habent quod ea quæ ad se specialiter pertinent, aliis queant committere: et hoc libere, quoniam nulli alii ex officio competunt. Et illi sunt casus super eos qui sunt eis a jure concessi.17
Quæritur quoque, an sacerdos subditus possit confitentem absolvere a casibus pertinentibus ad se, et de aliis remittere ad superiorem. Dicendum, quod quibusdam videtur, quod sicut contritio integra debet esse de omnibus peccatis, et similiter confessio; ita et sacramentalis absolutio. Sicque respondendum esset negative ad quæstionem; atque in tali casu confitens teneretur omnia sua peccata superiori confiteri, et ab omnibus simul absolvi, ne confessio medietur. Sed hujus contrarium videmus communiter observari in universali Ecclesia, tam in curia summi Pontificis, quam aliorum pontificum. Etenim Pontifex summus missos ad se pro absolutione in casibus ad ipsum specialiter pertinentibus, absolvit, et diœcesanis rescribit episcopis: Tali, quem de tali crime ad te remittimus absolutum, pœnitentiam salutarem injungas. Nec fit mentio ibi de aliis suis peccatis. Similiter agunt episcopi circa missos ad se a curatis. Nec dicere fas est, quod Ecclesia in his errat. Idcirco ad quæstionem respondendum est affirmative. Si autem omni modo velit quis dicere, quod absolutio debet unica esse; dicamus, quod prima absolutio fit sub ratihabitione de secunda sequente, ita quod factum in prima suspenditur, nec habet effectum nisi veniente secunda; et tunc secunda absolutio agens in virtute propria ac præcedentis efficit totum, et primam ratificat: imo ambæ simul sunt quasi absolutio una completa. Verumtamen in prima absolutione nulla debet apponi conditio de secunda, nec econtra: quia de jure talis conditio subintelligitur satis. Ideo inferior absolute debet absolvere de pertinentibus ad se, et de aliis ad superiorem remittere: quem si confitens ille non vellet accedere, de nullo peccato esset absolvendus, utpote impœnitens et rebellis.18
Iterum quæritur, an inferior possit illum absolvere de pertinente ad superiorem, sub ista conditione, si superior ratum habuerit; itemque, an possit illum absolvere de pertinentibus ad se, ad tempus, quousque superiori confiteatur. Et respondendum ad duo hæc, quod inferior de culpis pertinentibus ad se, statim debet et potest illum absolvere absolute, non sub aliqua conditione, si de illis postea absolvatur a superiore, nec ad tempus, quousque a superiore absolvatur. Non enim valeret absolutio taliter facta, quoniam verba sacramentalia nullum habent effectum nisi sub illa assertione ac forma verborum sub qua sunt divinitus instituta: quæ certum est instituta esse sub assertione absoluta, sicut quum dicitur, Ego absolvo te. — Hæc Henricus primo Quodlibeto.
Denique de forma sacramenti istius scribit Thomas in tertia parte: In qualibet re perfectio attribuitur formæ. Quumque sacramentum Pœnitentiæ perficiatur per ea quæ sunt ex parte sacerdotis, oportet quod ea quæ sunt ex parte pœnitentis, sive sint verba, sive facta, sint quædam materia hujus sacramenti, et quæ ex parte sunt sacerdotis, sint quasi forma. Et quoniam sacramenta novæ legis efficiunt quod designant, oportet ut forma sacramenti significet id quod agitur in sacramento, proportionabiliter materiæ sacramenti. Hoc autem sacramentum consistit in remotione impedimentorum gratiæ ac salutis, videlicet peccatorum, secundum quod peccata dicuntur materia ejus; et talis remotio significatur a sacerdote, quum dicitur, Ego te absolvo. Unde patet quod ista sit hujus sacramenti convenientissima forma, Ego te absolvo. Peccata namque sunt quasi vincula, secundum illud in Proverbiis:19 Inquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. Sumitur quoque hæc forma ex verbis Christi ad Petrum: Quodcumque solveris super terram, etc.20 Sed quia sacerdos absolvit sicut minister Dei, additur aliquid ad Dei pertinens potestatem, et primam ac summam auctoritatem, dum subditur, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; vel, q. LXXXIV, a. 3.
Per virtutem passionis Christi; vel, Auctoritate Dei. Verumtamen, quum hoc non sit determinatum ex verbis Christi, quemadmodum in Baptismo; ideo talis appositio relinquitur arbitrio sacerdotis, nec est de essentia formæ. Ista quoque expositio, Ego te absolvo, id est, absolutum ostendo, quamvis sit aliquo modo vera, non est tamen perfecta, quoniam sacramenta novæ legis efficiunt quod designant; ideo absolvendo cooperatur ad absolutionem per modum supra expressum.21 Hæc Thomas. — Aliqui tamen dicunt, quod verba illa divinam potestatem principaliter absolventem significantia, necessario sint addenda.
Postremo, circa præhabita scribit Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali: Nominemus et numeremus jam officia confessoris. Horum primum præcipuumque consistit sanctificare, quia per absolutionem et benedictionem invocationemque confessoris, vincula vitiorum disrumpuntur in cordibus pœnitentium, maculæ absterguntur: quia gratiæ infunduntur, veniæ ac remissiones gehennalium tormentorum præstantur. Secundum officium confessoris est judicare: ex quo incumbit ei scire singulorum vitiorum justitiationes proprias, et ipsa vitia dignoscere, ab invicemque distinguere, et qua pœna unumquodque plectendum ac castigandum sit scelus. Tertium confessoris officium est, Deum homini pacificare, et Deo hominem reconciliare: idcirco necessarium ei est scire vias et modos reformandi pacem, injungendo congruam satisfactionem, sicque inducere hominem ad honorificentiam Dei in omnibus, quatenus quot modis et viis ipsum inhonoravit, offendit, atque a se expulit, tot modis, viis ac mediis ipsum studeat honorare, placare, et ad possidendum ac inhabitandum cor suum reducere. Quartum officium confessoris est officium medici spiritualis: ut quidquid exterior medicus agit ad corporalium ægritudinum curationem, hoc ipse spiritualiter ac sapientialiter operetur ad vitiorum eradicationem, ad infirmitatum animæ medicationem, ad vulnerum ac læsionum mentis medelam; sicque unicuique morbo interiori, tentationi, deformationi ac lapsui apta ac optima applicet remedia et emplastra; et linguam habeat eruditam ad instruendum, ad consolandum ac consulendum, ad increpandum et inflammandum, ad confortandum et conservandum in omni bono. Quintum officium ejus est obsequium obstetricis: quatenus sicut obstetrix recipit, involvit, custodit protegitque infantulum; sic ipse brachiis caritatis, uberibus consolationis, et directione in omnibus suscipiat, amplectatur, dirigatque confessum. Sextum officium est, ut ipsum instar piissimi patris spiritualiter amplexetur, enutriat, ac gubernet. Septimum est, ut ipsum instar nutricis caritative tractet, compassionate refoveat, et in suo circumferat corde. — De his doctor ille devote ac diffuse prosequitur, et sensum magis quam verba ejus expressi.
Footnotes
-
p. 355 A'. ↩
-
Cf. p. 356 B. ↩
-
Matth. IV, 17. ↩
-
Luc. XIII, 5. ↩
-
Matth. XVI, 19. ↩
-
Joann. XX, 23. ↩
-
Jacob. V, 16. ↩
-
Gen. III, 9. ↩
-
p. 90 A', 471 D', 472 D. ↩
-
p. 486 C. q. 2. ↩
-
q. 3. ↩
-
Cf. p. 515 B, 517 B'. ↩
-
Cf. p. 518 D'. dist. xvii, q. 7. ↩
-
Quodl. x, q. 4. ↩
-
Quodl. 1, q. 27. ↩
-
q. 28. ↩
-
q. 29. ↩
-
q. 39. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Matth. xvi, 19. ↩
-
Cf. dist. xviii, q. 3. ↩
Chapter 173 of 283