Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum conjugium sit opus naturale ac licitum, et etiam actus virtutis, ita ut exerceri possit sine peccato.
Videtur quod non sit naturale, quia si sic, abstinere ab eo esset innaturale, et per consequens vituperabile. — Rursus, naturalia uniformiter et eodem modo apud omnes consistunt: quod in conjugio non videmus.
Hinc quoque apparet quod non cadat sub præcepto, quia peccatum non est nisi violatio præceptorum, et ita non nubere esset transgressio, quum tamen dicat Apostolus: Qui non jungit virginem suam matrimonio, melius facit. — Insuper, quod
1 Cor. vii, 38. sine peccato exerceri non valet, sub præcepto non cadit: alias homo obligaretur ad culpam. Actus autem matrimonialis sine peccato exerceri non potest, ut Innocentius Papa, et Alexander ac alii multi sensisse videntur. Et in Psalmo innuitur: Ecce in iniquitatibus conceptus sum. — Ps. L, 7. Nec sine libidine et indecentia agitur.
In contrarium sunt quæ habentur in textu.
Ad hæc Thomas respondet: Aliquid dicitur naturale dupliciter. Primo, quoniam ex principiis naturæ ex necessitate causatur, ut motus deorsum in gravibus: et ita nec matrimonium nec quidquam eorum quæ mediante libero arbitrio fiunt, est naturale. Secundo, quia natura ad illud inclinat, sed libero arbitrio mediante completur, quemadmodum actus virtutum dicuntur naturales: sicque matrimonium est naturale. Nam ratio naturalis inclinat ad ipsum dupliciter. Primo, quantum ad principalem ejus finem, qui est bonum prolis. Non enim natura solum intendit prolis generationem, sed etiam educationem et provectionem ad statum perfectum, qui est status prudentiæ ac virtutum. Unde secundum Philosophum, tria a parentibus proles sortitur, quæ sunt: esse, et nutrimentum, ac disciplina. Nec proles a parentibus educari posset ac instrui, nisi determinatos ac certos haberet parentes; nec hoc esset, nisi obligatio aliqua esset unius viri ad certam mulierem: quod matrimonium facit. Secundo, quantum ad secundarium matrimonii finem, qui est mutuum obsequium sibi a conjugibus in rebus domesticis impensum. Quemadmodum enim naturalis ratio dictat, ut homines simul cohabitent, quia unus non sufficit sibi in omnibus quæ ad vitam pertinent, ratione cujus dicitur homo naturaliter politicus; ita eorum quibus indigetur ad vitam humanam, quædam opera sunt competentia viris, quædam mulieribus. Hinc natura movet ad hoc, ut sit associatio quædam viri ad mulierem, in qua matrimonium consistit. Et has duas causas assignat Philosophus octavo Ethicorum.
Denique natura hominis inclinat ad aliquid dupliciter. Primo, quia est conveniens naturæ generis: et hoc omnibus animalibus est commune. Secundo, quia conveniens est naturæ ratione differentiæ suæ, in quantum videlicet est rationalis. Et sicut natura generis quamvis sit una, non tamen eodem modo est in omnibus speciebus, ita etiam non eodem modo inclinat in omnibus, sed secundum quod unicuique competit. Ad matrimonium ergo inclinat natura hominis in quantum rationalis, quantum ad secundam rationem prætactam: propter quod Philosophus hanc rationem assignat hominibus præ animalibus aliis. Sed quantum ad primam rationem, inclinat ex parte generis: propter quod ait, quod filiorum procreatio omnibus animalibus est communis. Non tamen inclinat ad hoc in animalibus cunctis eodem modo. Etenim quorumdam animalium fetus, mox ut nati sunt, sufficiunt sibi quærere victum, vel ad sustentationem eorum sola sufficit mater: et in his non est aliqua determinatio masculi ad feminam. Porro in illis in quibus filii indigent utriusque sustentatione parentis, tamen ad breve tempus, invenitur aliqua determinatio quantum ad tempus illud, ut in aliquibus avibus. Verum quum filii hominum indigeant cura parentum ad magnum tempus, est determinatio masculi ad feminam maxima, ad quam etiam generis natura inclinat. Sed quum natura hominis non sit immobilis sicut divina: hinc et ea quæ sunt de jure naturali, diversificantur in hominibus secundum diversos eorum status et conditiones; quamvis ea quæ in rebus divinis naturaliter sunt, nullatenus varientur. — Ex his patet solutio ad objecta circa primum quæsitum.
Si autem quæratur, an matrimonium adhuc in præcepto sit; dicendum, quod natura dupliciter inclinat ad aliquid. Primo, sicut ad id quod necessarium est ad consistentiam cujuscumque particularis personæ; et obligatio ad hoc, spectat ad quemlibet illius naturæ, sicut est manducare. Secundo, sicut ad id quod necessarium est ad multitudinis statum, ad quam pertinent multa quorum interdum unum impedit aliud: et ad talia non tenetur quilibet homo per modum præcepti, alias unusquisque teneretur ad agriculturam aut ædificaturam; atque in talibus satisfit inclinationi naturæ, dum unus exercet istud, alius aliud: et tale est generare. Ideo non obligatur unusquisque ad statum conjugalem, sed expedit quosdam spirituali et contemplativæ vitæ vacare, a qua valde impediunt occupationes et curæ, voluptates et onera vitæ matrimonialis. Unde Theophrastus probat, quod sapienti non expedit nubere.
Restat quærendum, an actus matrimonialis seu carnalis copula conjugalis, possit esse licitus, virtuosus ac meritorius. Et dicendum, quod supposito quod corporalis natura a vero et bono Deo sit instituta, impossibile est dicere, quod ea quæ pertinent ac necessario requiruntur ad conservationem corporalis naturæ ac speciei humanæ, atque ad quæ natura inclinat, sint universaliter mala. Quumque inclinatio naturæ sit ad prolis propagationem, per quam natura speciei conservatur; impossibile est dicere, quod actus quo proles procreatur, sit universaliter illicitus, ita ut in eo medium virtutis inveniri non possit: nisi ponatur secundum Manichæorum vesaniam, quod corporalia sint creata a principio tenebrarum, quod est hæresis pessima. — Nec obstat, quod copulæ carnalis voluptas impedit actum contemplationis in tantum, ut dicat septimo Ethicorum Philosophus, quod impossibile sit in actu hujusmodi voluptatis intelligere aliquid, quoniam actus rationis omnino tunc absorbetur. Nam etsi impediat actualem mentis cum Deo conjunctionem, non tamen habitualem; nec mens tenetur semper ad actualem cum Deo unionem. Verumtamen secundum Hieronymum, Spiritus Sanctus non tetigit mentes Prophetarum in hujuscemodi actu : unde et sacerdotibus prohibebatur tempore ministerii eorumdem, ministris quoque et sacerdotibus evangelicæ legis semper. — Turpitudo demum concupiscentiæ actum illum concomitans, non est turpitudo culpæ, sed pœnæ, ex originali peccato proveniens, ut scilicet vires inferiores et corporis membra non obediant rationi.
Præterea, quum nullus actus ex deliberata voluntate procedens (ut patuit super secundum) sit indifferens, oportet ut actus matrimonialis sit meritorius, vel demitorius.1 Si enim ad hunc actum inducat virtus justitiæ, ut contorali debitum reddatur, vel virtus religionis, ut proles ad Dei obsequium procreetur, meritorius est. Si autem moveat libido intra bona matrimonii sistens, ut scilicet nullo modo ad aliam personam accedere velit, peccatum est veniale. Si vero extra bona matrimonii efferatur, ita quod cum alia idem facere vellet, sic esset mortale. Natura autem non potest ita movere, quin vel ordinetur ratione, vel non ordinetur : et si ordinetur, est motus virtutis; si non ordinetur, est motus libidinis. — Nec obstat, quod super Matthæum ait Chrysostomus : Matrimonium etsi utentibus se pœnam non infert, mercedem tamen non præstat. Hoc enim accipit quantum ad hoc quod difficultatem non habet, ratione cujus est aliquid meritorium præmii accidentalis. Verumtamen in quantum ex caritate jubetur et exercetur, meritorius est præmii substantialis. Difficultas quoque laboris requiritur ad meritum præmii accidentalis; ad meritum vero præmii essentialis, requiritur difficultas consistens in ordinatione medii : et hoc etiam est in actu matrimoniali. — Nec iterum obest prædictis, quod ait Apostolus : Hoc dico secundum indulgentiam.2 Indulgentia quippe quandoque est de malis minoribus : et sic indulgetur actus matrimonii, prout ad ipsum movet libido intra terminos matrimonii consistens : sic enim est veniale peccatum. Sed prout ad ipsum movet virtus, non habet indulgentiam, nisi secundum quod indulgentia est de minoribus bonis, quæ idem est quod concessio. — Nec oportet quod in actu matrimoniali sit primus motus secundum quod primus motus dicitur veniale peccatum, quoniam ille motus est actus seu motus appetitus sensitivi in aliquod inordinatum, quod non est semper in matrimonii actu. — Hæc Thomas in Scripto.
Quibus per omnia Petrus concordat; tamen quomodo matrimonium fuit in præcepto, aliter determinat, sicut patebit. Nam et quæstiones istæ, an actus matrimonii sit licitus et virtuosus ac meritorius, moventur infra, distinctione tricesima prima, ab aliis.
Richardus etiam consonat præinductis, atque ad quæstionem hanc, utrum copula carnalis fuerit in præcepto etiam post originale peccatum, respondet : Matrimonium post peccatum fuit in officium et in remedium. Quoad primum fuit in præcepto etiam post peccatum, quousque facta fuit sufficiens multiplicatio hominum ad cultum divinum, ita quod tot fuerunt vacantes operi illi, quod melius erat quosdam manere in castitate virginali aut viduali, quam omnes copulæ matrimoniali intendere. Sed quantum ad secundum nunquam fuit in præcepto, quoniam morbum carnalis concupiscentiæ potest homo efficacius curare, moderari, reprimere per exercitia meditationum et spiritualium affectionum, degustationem cœlestium consolationum, macerationemque corporis : quia (ut sanctus ait Bernardus) gustato spiritu, necesse est desipere carnem; affectanti cœlestia, terrena non sapiunt; inhianti æternis, fastidio sunt transitoria. Hæc Richardus.
Qui etiam quærit hic, utrum copula matrimonialis fuit in præcepto ante peccatum : de qua quæstione dictum est satis super secundum, et de præceptis tunc homini datis.3 Post lapsum vero non tenetur unusquisque ad actum matrimonialem, sicut nec ad matrimonium : imo et conjugati ex communi consensu possunt nunc penitus continere desiderio perfectionis majoris, multiplicato nunc genere humano.
Insuper Antisiodorensis : Jus (inquit) naturale quoddam est speciale, quoddam universalius, quoddam universalissimum. Hoc autem est universalissimum, quod est in omnibus rebus, utpote concordia seu consonantia, seu proportio omnium rerum. De tali jure loquitur Plato in primo Timæi. Nam unum elementum non potest sine alio esse. Propter quod asserit Augustinus : Judicium divinæ largitatis est, quod quælibet creatura compellitur dare se ipsam, id est, communicare se alteri, seu ad bonum universi conferre, vel aliis modo aliquo deservire. Jus naturale universalius est, quod omnia animalia respicit. Jus naturale speciale est, quod naturalis ratio dictat : et de tali jure est matrimonium. Quoddam tamen matrimonium est de jure universaliori, puta conjunctio maris et feminæ. Fidelitas vero quam vir debet uxori, est de jure speciali : unde unam esse unius, est de jure naturali speciali. — Denique videtur quod una mulier per dispensationem potuit habere plures viros, quia si propter multiplicandum populum Dei, dispensatum est aliquando cum viro ut haberet plures, eadem ratione dispensari potuit cum muliere ut plures haberet, quando ille quem habebat, non poterat generare vel propter frigiditatem vel propter aliam causam, et mulier voluit fieri mater, ne subjaceret maledicto legis. Ad hoc dicimus, quod non est simile de viro et muliere, propter multas causas, quas assignat Augustinus in libro de Bonis conjugii. Prima est dignitas sexus. Secunda est ordo pacificus dominii. Tertia est fecunditas, quia unus vir plus potest fecundare quam tres mulieres vel quatuor possunt parere. Quarta causa est propter sacramentum. Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto : de quibus infra magis dicetur.
Præterea Guillelmus in suo Sacramentali : Matrimonium, ait, est sancta et sanctificativa atque perfecta societas maris ac feminæ in genere humano, seu vinculum faciens eos debitores hujusmodi societatis. Siquidem natura humana tanquam arbor nobilissima, et Dei agricolantis plantatio pretiosissima, velut ex duobus ramis, mare et femina constat : cujus indicium est vis generativa quæ ambobus his ramis simul est indita, in neutro eorum perfecta, imo partem sui habens in uno, et partem in altero, quemadmodum et semen generationis humanæ ex neutro eorum totaliter est. Neque figura membrorum genitali certum indicium est aut testimonium masculinitatis aut feminitatis, quum in quodam genere animalium, mas semen recipiat et membrum femineum genitale tantum habeat, id est portam et matricem, femina vero econtrario masculina tantum habeat membra. Indicium horum certissimum est ipse fructus, id est proles, quæ non potest esse nisi duorum. Fructus autem et arbor quasi correlative dicuntur ad invicem. Nec accidit unquam ut unus numero fructus diversarum sit arborum. — Hinc necesse est adunationem maris et feminæ esse sanctam seu consecratam et socialem, ad conservandum, educandum et instruendum. Perit quippe fructificatio per sodomiam et publicam prostitutionem. Et quamvis fructus nascatur præter vinculum conjugale, tamen perit ex toto aut parte, dum non est qui custodiat, enutriat, curet atque salubria proli provideat. Hæc Guillelmus, qui ista prolixe prosequitur.
Denique præinductis consonant scripta Alberti, Bonaventuræ, Argentinensis, Durandi et aliorum, etiam de eo quod dictum est, actum matrimonialem posse fieri sine peccato; de hoc tamen infra, distinctione tricesima prima, diffusius est dicendum.
Footnotes
Chapter 191 of 283