Skip to the text

Quæstio 2

Consequenter quæritur, An matrimonium sit sacramentum novæ legis, et divinitus institutum ante peccatum, ac gratiæ collativum, et quid sit in re.

Videtur quod non sit sacramentum evangelicæ legis, quoniam sacramenta evangelicæ legis simul cum ipsa lege inceperunt; sed matrimonium fuit in lege naturali ac scripta. — Secundo, omnia sacramenta novi Testamenti efficaciam sortiuntur a Christi passione:1 quod non convenit matrimonio, quoniam Christi passionem diu præcessit. — Tertio, sæpe jam habitum est, quod sacramenta evangelicæ legis sunt medicinalia vasa, contra morbum et læsionem peccati instituta.2 Matrimonium autem præcessit omne peccatum in genere humano commissum.

Et si est sacramentum, quæritur quid sit ejus materia, quid forma, quis ejus minister, et item quid sit in eo sacramentum tantum, quid res et sacramentum, et quid res tantum, et qualiter conferat gratiam: hæc etenim condependent. Ex quibus patebit an characterem imprimat.

Ad hæc Bonaventura respondet: Sicut in aliis sacramentis est aliquid quod est signum tantum, aliquid quod est res tantum, et aliquid quod est res et signum; ita in matrimonio. Differentia tamen est in modo significandi, et ordine comparandi. Nam quædam sacramenta sunt totaliter ab institutione; quædam partim a naturæ dictamine, partim ab institutione. Illa sunt totaliter ab institutione, quorum usus respicit ea quæ sunt fidei puræ, ut Baptismus et Eucharistia; et ista habent signa significantia secundum institutionem, interius atque exterius: ideo habent elementa convenientia instituta, exteriusque adhibita. Et in talibus etiam verum est, quod signa ista eminentiora fiunt secundum appropinquationem veritatis;3 et in talibus verum est, quod primum signum est causa secundi, et secundum quodammodo tertii, ut patet in Baptismo. Sunt et alia quæ partim ab instinctu naturæ sunt, ut Matrimonium (et Pœnitentia), partim a fide, secundum quod illa conjunctio significat conjunctionem Dei et animæ; et talia suam primam institutionem habuerunt in paradiso, matrimonium autem magis aperte. Quumque matrimonium sit quodammodo a natura et in statu innocentiæ, in quo non debuit homo subjici elemento; ideo non fit in elemento extra sensibili. Habet tamen exterius signum, quod significat interiorem conjunctionem per naturam suæ significationis, sicut verbum vel nutus; et aliud additur, quod naturaliter significat consensum animorum interiorem, scilicet copula carnalis, secundum quod significat conjunctionem Christi et Ecclesiæ, seu Dei et animæ: et hoc est secundum fidem et institutionem. Ad hoc enim est habile per naturam et significat per institutionem, videlicet, quia unus est mas et significat Christum, alius est femina et significat animam.

Unde patet quid sit hic signum, quoniam primo et principaliter est verbum vel nutus, in quo exprimitur consensus; et ut annexum, est distinctio sexuum. Patet quoque, quare non habet elementum ut alia sacramenta; et quare signum non crevit in eminentia*, quia non fuit omnino secundum institutionem: ideo incommutabile est quantum ad ipsum significandum. Augmentum tamen est in evidentia significandi, quoniam certius scitur nunc quid significat matrimonium quam ante. — Unum quoque est ibi signatum principale, puta conjunctio Christi atque Ecclesiæ. Quumque conjunctio ista sit duplex, una per caritatem, alia per naturæ conformitatem; ideo dupliciter in hoc sacramento significatur: prima per consensum animorum; secunda per commixtionem sexuum, ut dicit Magister.*

Insuper de institutione matrimonii est dicendum, quod institutio respicit usum. Quumque usus matrimonii sit in officium et in remedium, usus vero aliorum sacramentorum sit in remedium tantum; ideo matrimonii usus non convenit solum infirmis, sed etiam sanis. Hinc duplex est institutio ejus: una ante lapsum, in officium naturæ multiplicandæ; alia post lapsum, in remedium culpæ vitandæ. Est namque usus matrimonii in remedium contra ignorantiam, dum erudit in quantum signum; et in remedium contra concupiscentiam, dum illam refrenat in quantum medicamentum. Conformiter, ejus officium fuit quantum ad duas operationes potentiarum. Et quantum ad actum cognitivæ, ut homo videret exterius in creatura conjunctionem quam intelligebat interius: non (inquam) ut erudiretur, sed ut videndo materialiter quod sciebat, oblectaretur. Similiter, quantum ad actum generativæ fuit in officium, ut quia per se homo, videlicet vir, non potuit speciem conservare, adjuncta socia, in actum conservationis posset prodire.

Denique si quæratur, a quo fuerit sacramentum hoc institutum; dicendum quod a Deo, sicut ait Salvator, Quos Deus conjunxit, homo non separet.4 Sed sciendum, quod quædam sunt sacramenta quæ sunt puræ fidei, ut Baptismus et Confirmatio, et consimilia quædam. Alia non solum sunt fidei dictaminis, sed et naturalis, ut Pœnitentia et Matrimonium: non tamen sunt penitus de dictamine naturalis juris ac rationis, nisi veniat illustratio desuper. Prima Deus instituit, mandando; secunda, interius illustrando: sicque instituit Matrimonium. Non enim præcepit Adæ ut Evam duceret in uxorem, sed illustravit eum interius, ut intelligeret eam sibi datam conjugem, et omnibus posteris per liberum consensum uxores illo modo conjungi debere. Hinc Adam sic illustratus, dixit:

Hoc nunc os ex ossibus meis.5 Imo, sicut in littera ait Magister, prophetice est locutus: unde non dixit hoc verbum a semetipso, sed a Deo. Ideo institutio hujus sacramenti est a Deo per hominem. — Instituit demum Dominus hoc sacramentum quantum ad formam atque materiam, secundum quod illi tempori congruebat, excipiendo solum patrem et matrem. Et quoniam aliæ personæ secundum diversa tempora debebant congruere institutioni, de legitimitate personarum reliquit Ecclesiæ dispensandum: ideo circa hoc dispensat Ecclesia. — Sed quum matrimonium contrahatur per humanum mutuumque consensum, videtur esse humanus contractus, et ab hominibus institutus, et non ecclesiasticum sacramentum desuper ordinatum. Et respondendum, quod in matrimonio sunt duo. Primum est obligatio mutua: et hoc hominum est, et quasi humanus contractus. Secundum est indissolubilitas mutuæ obligationis: et hoc est Dei instituentis; atque ex illo matrimonium rationem sacramenti sortitur.

Insuper quidam dixerunt, quod sacramentum istud non conferat gratiam; et ad auctoritatem dicentium sacramenta novæ legis gratiam dare, dixerunt hoc esse intelligendum de sacramentis in nova lege institutis.6 Et ita non esset remedium per efficaciam, sed per indulgentiam; nec concupiscentiam minueret simpliciter et secundum habitum, sed secundum indulgentiam et secundum actum, ita ut non urat, juxta illud Pauli: Melius est nubere quam uri.7 — Alii dicunt, quod gratia datur in Matrimonio ratione benedictionis, quia ad benedictionem sacerdotis Deus nubentibus benedicit. Sed hoc non valet, quoniam benedictio illa est aliquod sacramentale; sacramentum autem efficacius est ad dandum gratiam quam sacramentale. Benedictio quoque non datur nisi in primis nuptiis. — Est ergo positio tertia verior, quod suscipientibus digne hoc sacramentum, datur remedium excusans coitum, et faciens non esse peccatum, aut veniale solum, quod alias esset mortale: quod esse potest sine dono gratiæ novæ, et hoc habuit matrimonium statim post lapsum. Verum nunc tempore evangelicæ legis, non solum confert istud remedium, sed etiam aliquid gratiæ his qui digne illud suscipiunt, utpote qui ex caritatis consensu uniuntur ad procreandum prolem ad cultum divinum. Nam ratione expressionis consensus in individuam consuetudinem vitæ, et ratione benedictionis Ecclesiæ, cujus est debite sacramenta tractare, sublevatur anima a corruptione concupiscentiæ inordinatæ, et datur gratia ad copulam singularem, ad copulam utilem, et ad copulam inseparabilem. Ex qua gratia fit remedium contra triplicem concupiscentiæ inordinationem, et nascitur triplex Matrimonii bonum. Concupiscentia namque inclinat ad multas, quoniam luxuriosus non est una contentus : hinc in Matrimonio datur homini gratia ut soli contorali velit conjungi; sicque excluditur inordinatio illa per copulam singularem, id est unius tantum ad unam. Rursus, concupiscentia inclinat ad delectationem, non ad utilitatem : luxuriosus quippe non quærit nisi satisfacere libidini suæ. Et contra hoc datur in Matrimonio gratia ut non cognoscant se invicem nisi propter prolem; sicque excluditur secunda inordinatio ista per copulam utilem. Iterum, concupiscentia fastidium generat post expletionem : unde luxuriosus postquam cognovit unam, respuit illam et vadit ad aliam. Hinc in Matrimonio datur gratia qua velit semper esse cum una; sicque excluditur hæc inordinatio tertia per copulam inseparabilem. Itaque, ex copula singulari oritur bonum fidei, ut ad aliam non accedat; ex copula utili, bonum prolis; ex copula inseparabili, bonum sacramenti.

Præterea quæritur, utrum carnalis commixtio sit de integritate sacramenti. Et respondendum, quod integritas rei dupliciter sumitur : primo, quantum ad esse necessitatis; secundo, quantum ad esse completionis. Primo modo non est illa commixtio de integritate Matrimonii, quia sine illa est quidditas seu essentia Matrimonii, verumque sacramentum; secundo modo est de integritate ipsius. In Matrimonio enim considerantur hæc tria : signum, officium, remedium. Quantum ad signum, duplex est Matrimonii significatio: significat namque conjunctionem Christi atque Ecclesiæ per caritatem, et item conjunctionem per naturæ conformitatem. Rursus duplex est ejus officium : unum, mutuæ educationis ac fomenti; aliud, procreatio prolis. Duplex est etiam ejus remedium : unum contra concupiscentiæ defluxionem, ne per alias evagetur; aliud contra inordinationem, ut non libidine, sed desiderio prolis, aut maritali affectu commisceatur. Primum significatum et primum officium et primum remedium sunt in sacramento Matrimonii quantum ad conjunctionem animorum; secundum autem, solum quantum ad corporum unionem. Sic et primum est de substantia Matrimonii, quantum ad necessitatem ipsius esse; secundum vero quoad plenitudinem ejus. — Hæc Bonaventura in Scripto, qui et in Breviloquio compendiose scribit de his. Verum omnia ibi prolata, in jam dictis moxque dicendis plenarie continentur.

At vero Thomas his consonans : Sacramentum, inquit, importat remedium aliquod sanctitatis, adhibitum homini contra peccatum per sensibilia signa : quod quum conveniat Matrimonio, certum est quod sit sacramentum. Et verba de præsenti quibus matrimonialis consensus exprimitur, sunt forma sacramenti istius, non benedictio sacerdotis. Et sicut Pœnitentia non habet aliam materiam nisi actus sensui subjectos, qui sunt ei loco materialis elementi, ita est de Matrimonio : in quo actus illi exteriores, sunt signum seu sacramentum tantum; res vero et sacramentum, est obligatio perpetua inter conjugatos ex actibus illis nascens; res autem ultima contenta, est effectus seu gratia sacramenti istius; res quoque non contenta, sed significata, est unio Christi ad Ecclesiam, quam rem non efficit, sed solum significat.

Insuper matrimonium institui debuit ante primorum lapsum parentum. Natura namque inclinat ad matrimonium, intendens ex ipso aliquod bonum, quod secundum diversos status hominum variatur : hinc oportuit bonum illud diversimode institui in diversis hominum statibus. Ideo matrimonium secundum quod ordinatur ad prolis procreationem, quæ necessaria fuit etiam non exsistente peccato, institutum fuit ante peccatum; sed prout remedium præbet contra vulnus peccati, institutum est post peccatum, tempore legis naturæ; penes determinationem vero personarum, institutionem habuit in lege Moysis; secundum vero quod repræsentat mysterium conjunctionis Christi et Ecclesiæ, institutionem in nova habuit lege, sicque est sacramentum evangelicæ legis; verum quoad alias utilitates quæ ex matrimonio consequuntur, ut sunt amicitia et mutuum obsequium conjugatorum, etc., institutionem habuit in lege civili. Quumque de ratione sacramenti sit, quod sit signum et remedium: ideo quantum ad medias institutiones competit ei ratio sacramenti; et quoad primam institutionem, convenit ei quod sit in naturæ officium; et quoad ultimam, quod sit in officium civilitatis. Est quoque principaliter in officium naturæ, et institutum est ante peccatum a Deo, in hoc quod primo homini formavit mulierem ex costa illius, et dixit, Crescite et multiplicamini, etc.: quod quamvis et aliis animalibus dixerit, non tamen implendum per ea eo modo sicut per homines.8 — Hæc Thomas.

Qui respondendo ad hoc, an Matrimonium conferat gratiam, recitat opiniones quæ ex Bonaventura narratæ sunt, consentiens tertiæ, utpote, quod matrimonium in quantum in fide Christi contrahitur, habet ut conferat gratiam adjuvantem ad illa operanda quæ in matrimonio requiruntur. Ubicumque enim divinitus datur aliqua facultas, dantur et auxilia per quæ homo convenienter uti valeat illa facultate: quemadmodum potentiis animæ correspondent propria membra seu organa quibus exire queant in actus. Quumque in matrimonio detur homini ex institutione divina facultas utendi sua uxore ad prolis procreationem educandæ ad Dei servitutem, datur etiam ei gratia sine qua id convenienter exsequi nequit: et hæc gratia data, est ultima res in hoc sacramento contenta, et instrumentaliter ab ipso causata, principaliter vero a Deo. Nempe actus illi p. 65 B'.

Cf. t. XXIV, p. 58 A. contrahentium exteriores, et verba consensum mutuum exprimentia, directe faciunt nexum quemdam, qui est Matrimonii sacramentum: qui nexus ex virtute divinæ institutionis dispositive operatur ad gratiam. Denique, contra concupiscentiam potest remedium dari dupliciter. Primo, ex parte concupiscentiæ, ut reprimatur in sua radice: sicque remedium contra concupiscentiam præstat Matrimonium per gratiam quæ in ipso donatur. Secundo, ex parte actus ejus, idque dupliciter. Primo modo, ut actus ad quem concupiscentia inclinat, turpitudine careat: quod fit per matrimonii bona, quæ honestant matrimonii concupiscentiæ actum et motum. Alio modo, ut actus turpitudinem habens impediatur: quod fit ex ipsa actus natura, quia dum concupiscentiæ satisfit in actu conjugali, non ita incitat ad alias corruptelas; propter quod dixit Apostolus, Melius est nubere quam uri.9 Quamvis enim opera concupiscentiæ secundum se nata sint concupiscentiam augere, tamen secundum quod ratione ordinantur, reprimunt eam, quoniam ex similibus actibus consimiles relinquuntur dispositiones et habitus.

Postremo, duplex est rei integritas: una, quæ attenditur secundum perfectionem ipsius primam, quæ consistit in esse rei; secunda, quæ attenditur penes perfectionem rei secundam, quæ in operatione consistit. Quumque carnalis commixtio sit usus seu operatio matrimonii, constat quod sit de secunda, non de prima matrimonii integritate: alias in paradiso non fuisset matrimonium. Denique sacramentum ex suo nomine sanctificationem importat, sed sine commixtione carnali matrimonium sanctius est, ut in textu habetur. — Si autem objiciatur, quoniam id quod pertinet ad significationem sacramenti, est de necessitate ipsius; carnalis autem commixtio pertinet ad significationem matrimonii, ut in littera dicitur: ergo est de necessitate sacramenti istius. Dicendum, quod significatio rei contentæ est de necessitate sa-

Cf. p. 59 G.

Ibidem. cramenti : ad quam significationem non spectat carnalis commixtio, sed ad rem non contentam, puta ad unionem Christi atque Ecclesiæ. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus continentur dicta Alberti de his, qui tamen multas circa distinctionem hanc quæstiones inducit circa ea quæ in textu habentur, quum tamen et textus iste pro maxima parte, et quæstiones istæ in secundo libro inducta sint.

De his quoque sanctus Doctor scribit in Summa contra gentiles, libro quarto: Dum aliquid ad fines ordinatur diversos, indiget habere dirigentia diversa in fines, quum finis sit proportionatus agenti. Generatio autem humana ordinatur ad plurima, puta ad perpetuitatem speciei, et ad perpetuitatem populi in aliqua civitate, ad perpetuitatem item Ecclesiæ. Hinc oportet ut a diversis dirigatur. In quantum ergo ordinatur ad bonum naturæ, quod est perpetuitas speciei, dirigitur in hunc finem a natura inclinante: sicque vocatur naturæ officium. In quantum vero ordinatur ad bonum politicum, subjacet ordinationi legis civilis. Sed prout ordinatur ad bonum Ecclesiæ, subjacet ecclesiastico regimini. Ea quoque quæ populo per ministros Ecclesiæ dispensantur, sacramenta vocantur. Matrimonium ergo secundum quod consistit in conjunctione maris et feminæ intendentium prolem ad Dei cultum generare ac educare, est sacramentum Ecclesiæ. Et sicut in aliis sacramentis per ea quæ exterius geruntur, aliquid spiritualiter significatur; ita in hoc sacramento per conjunctionem maris et feminæ conjunctio Christi et Ecclesiæ figuratur, juxta illud Apostoli: Sacramentum hoc magnum est;10 ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Quumque sacramenta efficiant quod figurant, credendum est quod per hoc sacramentum gratia conferatur nubentibus per quam ad unionem Christi et Ecclesiæ pertineant: quod et eis maxime necessarium est, quatenus sic carnalibus et terrenis intendant, quod a Christo et Ecclesia non disjungantur. Hæc idem ibi.

Quod autem superius ait Bonaventura, quod conjugati non debeant se cognoscere nisi propter prolem, pie est accipiendum: quia et laudabiliter se cognoscere possunt causa reddendi debitum, etiam dato quod ex natura aut senectute sterilis esset unus eorum vel ambo.

Præterea Petrus: In matrimonio, inquit, est obligatio ad actum carnalem, et virtus spiritualis in significando et efficiendo; sicque est ibi carnale aliquid et humanum, et aliquid spirituale ac divinum. Unde ut causa proportionaretur effectui, congruum fuit matrimonium a Deo per hominem institui, non humana, sed divina virtute; nec humano consilio, sed inspirazione divina. Unde mox post soporem instituit primus homo matrimonium auctoritate divina, quum dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, etc.11 In quibus verbis ostendit tria matrimonii bona, videlicet: bonum inseparabilitatis, dicendo, Relinquet homo; et bonum fidei seu fidelitatis, addendo, Et adhærebit uxori suæ; bonum quoque prolis, subdendo, Et erunt duo in carne una, id est, in carne unius prolis procreanda. — Hæc Petrus. Verumtamen non est absolute nec proprie asserendum, quod primus homo instituit matrimonium.

Richardus etiam circa hæc addit: Aliquid dicitur sacramentum novæ legis dupliciter. Primo, quia in ea est institutum, ut Confirmatio et Baptismus: sicque matrimonium non est novæ legis sacramentum, quum ante sit institutum. Secundo, quoniam quamvis ante fuit institutum, tamen in nova lege non est evacuatum, sed confirmatum, et factum gratiæ causativum: et ita matrimonium est sacramentum novæ legis, in qua gratiam gratum facientem causat et continet, quod antea sibi non competebat. Hæc Richardus.

Præterea Parisiensis in suo Sacramentali:12 Perscrutemur jam, ait, quæ sit virtus sacramentalis matrimonii, id est, quam gratiam præstet, et quod remedium contra carnalitatis libidinisque peccatum. Manifestum est enim ex ipsa contrarietate quam habet ad prostitutionem fornicariam et sodomiticam abominationem, quod adjuvat conjuges contra illas. Qui enim pia intentione matrimonialibus vinculis se adstringunt, et onera matrimonii, quæ valde sunt gravia, subeunt, quatenus se a prænominatis inquinationibus immaculatos Deo custodiant, eique filios generent atque enutriant, indubitanter misericordiam apud ipsum merentur; sed hoc non est virtus sacramentalis, sed meritum proprii actus. Suscipientibus autem pie ac reverenter Matrimonium, virtute sacramenti istius præstatur refrigerium multum contra concupiscentiæ carnalis ardorem, ita ut quamvis viri sint juvenes, corpulenti, copiose ac delicate nutriti, tamen ad proprias uxores, licet speciosas, sint velut frigidi, atque ad alias, quamvis formosas, quodammodo gelidi. Idem de mulieribus dicimus, non levi rumore aut vana opinione, sed de ipsa experientia certi, imo et illorum testimonio qui se gratiam hanc assecutos agnoscunt et fassi sunt. Nec invenimus cui donum istud tam magnum ac admirabile attribuere valeamus, nisi virtuti sacramentali matrimonii. Quod vero secus accidit in plerisque, peccatis eorum est imputandum, qui non recta intentione contraxerunt, aut a sincera intentione collapsi sunt. Hæc Guillelmus.

Footnotes

  1. Cf. dist. n, q. 3. ↩

  2. dist. n, q. 1. ↩

  3. * evidentiora ↩

  4. Matth. xix, 6. ↩

  5. Gen. II, 23. ↩

  6. Cf. dist. I, q. 4. ↩

  7. I Cor. VII, 9. ↩

  8. Gen. 1, 28. ↩

  9. 1 Cor. VII, 9. ↩

  10. Ephes. v, 32. ↩

  11. Gen. II, 24. ↩

  12. Guillelmus. ↩

Chapter 192 of 283