Distinctio 26
A. De sacramento Conjugii, cujus institutio et causa ostenditur.
QUUM alia sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumpserint, Matrimonii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum a Domino; non tamen ad remedium, sed ad officium. Refert enim scriptura Geneseos, in Adam misso sopore, atque una de costis ejus sumpta, et exinde muliere formata, virum in spiritu intelligentem ad quem usum mulier facta esset, post ecstasim prophetice dixisse:1 Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
Hugo, de Sacram.lib. II, p. XI, c. 1.
Ibid. c. 2.
B. De duplici institutione conjugii.
Conjugii autem institutio duplex est: una ante peccatum ad officium facta est in paradiso, ubi esset torus immaculatus et nuptiæ honorabiles, ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent;2 altera post peccatum ad remedium facta extra paradisum, propter illicitum motum devitandum. Prima, ut natura multiplicaretur; secunda, ut natura exciperetur, et vitium cohiberetur. Nam et ante peccatum dixit Deus: Crescite et multiplicamini; et post peccatum, omnibus pene hominibus per diluvium consumptis, dixit idem.3 Quod vero ante peccatum institutum fuerit conjugium ad officium, post peccatum vero ad remedium concessum, Augustinus testatur dicens:4 Quod sanis est ad officium, ægrotis est ad remedium. Infirmitas enim incontinentiæ, quæ est in carne per peccatum mortua, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipitur honestate nuptiarum. Si vero non peccassent primi homines, sine carnis incentivo ac fervore libidinis ipsi ac successores eorum conve-
Hugo, op. cit. c. 3. alias esset Aug. de Genesi ad litt. lib. IX, n. 12. nirent; et sicut remunerabile est aliquod bonum opus, sic coitus eorum bonus esset et remunerabilis. Quia vero propter peccatum, letalis concupiscentiæ lex membris nostris inhæsit, sine qua carnalis non fit commixtio, reprehensibilis est et malus coitus, nisi excusetur per bona conjugii.
C. Quando secundum præceptum, quando secundum indulgentiam contractum sit conjugium.
Prima institutio habuit præceptum, secunda indulgentiam. Didicimus enim ab 1 Cor. vii, 6. Apostolo, humano generi propter vitandam fornicationem indultum esse conjugium. Indulgentia vero, quia meliora non eligit, remedium habet, non præmium: a quo si quis declinaverit, meretur exitiale judicium. Quod secundum indulgentiam conceditur, voluntarium est, non necessarium: alioqui transgressor esset qui illud non faceret. Et potest sane intelligi, illud sub præcepto dictum hominibus primis ante Gen. 1, 28. peccatum, Crescite et multiplicamini: quo etiam post peccatum tenebantur, usquequo est facta multiplicatio, post quam secundum indulgentiam matrimonii contractus fuit. Ita etiam post diluvium, quo universum pene humanum genus deletum est, Ibid. ix, 1. secundum præceptum dictum est filiis Noe, Crescite et multiplicamini. Multiplicato vero homine, secundum indulgentiam contractum est, non secundum imperium.
D. Quibus modis accipiatur indulgentia.
Indulgentia autem diversis modis accipitur, scilicet: pro concessione, pro remissione, pro permissione. Et est permissio in novo Testamento de minoribus bonis, et de minoribus malis. De minoribus bonis est conjugium, quod non meretur palmam, sed est in remedium. De minoribus malis, id est de venialibus, est coitus qui fit causa incontinentiæ. Illud, scilicet conjugium, indulgetur, id est, conceditur; illud vero, id est coitus talis, permittitur, id est, toleratur, ita quod non prohibetur.
E. Quod nuptiæ sint bonæ.
Fuerunt autem nonnulli hæretici nuptias detestantes, qui Tatiani appellati sunt. Aug. de Hæres. c. 25. Hi nuptias omnino damnant, ac pares fornicationibus aliisque corruptionibus faciunt, nec recipiunt in suorum numero conjugio utentem marem vel feminam. Quod autem Hugo, Summa Sent. tract. vii, c. 2. res bona sit conjugium, non modo ex eo probatur, quod Dominus legitur conjugium Gen. 11, 24. instituisse inter primos parentes, sed etiam quod in Cana Galilææ nuptiis interfuit Joann. 11, 2 et seq. Christus, easque miraculo confirmavit et commendavit, aqua in vinum conversa. Matth. v, 32. Qui etiam postea virum dimittere uxorem prohibuit, nisi causa fornicationis. Apostolus etiam ait: Virgo non peccat si nubat. Constat ergo rem bonam esse matrimonium: alioqui non esset sacramentum. Sacramentum enim sacrum signum est. 1 Cor. vii, 36.
F. Cujus rei sacramentum sit conjugium.
Quum ergo conjugium sacramentum sit, et sacrum signum est, et sacræ rei, scilicet conjunctionis Christi et Ecclesiæ, sicut ait Apostolus : Scriptum est, inquit, Relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ut enim inter conjuges conjunctio est secundum consensum animorum et secundum permixtionem corporum, sic Ecclesia Christo copulatur voluntate et natura, quia idem vult cum eo, et ipse formam sumpsit de natura hominis. Copulata est ergo sponsa sponso spiritualiter et corporaliter, id est caritate ac conformitate naturæ. Hujus utriusque copulæ figura est in conjugio. Consensus enim conjugum copulam spiritualem Christi et Ecclesiæ, quæ fit per caritatem, significat; commixtio vero sexuum illam significat quæ fit per naturæ conformitatem.
Hugo, de Sacram.lib. II. p. XI, c. 3. Ephes. v, 31, 32.
G. Qualiter intelligendum sit illud, Mulier illa non pertinet ad matrimonium, cum qua non est commixtio sexuum.
Inde est quod quidam doctorum dixerunt, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, quæ non experitur carnalem copulam. Ait enim Augustinus : Non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commixtio sexus. Item Leo Papa : Quum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut præter commixtionem sexuum non habeat in se Christi et Ecclesiæ sacramentum, non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale mysterium. Item Augustinus : Non est perfectum conjugium sine commixtione sexuum. Hoc si secundum superficiem verborum quis acceperit, inducitur in errorem tantum, ut dicat sine carnali copula non posse contrahi matrimonium, et inter Mariam et Joseph non fuisse conjugium, vel non fuisse perfectum : quod nefas est sentire. Tanto enim sanctius fuit atque perfectius, quanto a carnali opere immunius. Sed superius posita, ea ratione dicta intelligendum est, non quin pertineat mulier illa ad matrimonium, cum qua non est permixtio sexuum; sed non pertinet ad matrimonium quod expressam et plenam tenet figuram conjunctionis Christi et Ecclesiæ. Figurat enim illa unionem Christi et Ecclesiæ quæ est in caritate, sed non illam quæ est in naturæ conformitate. Est ergo et in illo matrimonio typus conjunctionis Christi et Ecclesiæ, sed illius tantum qua Ecclesia Christo caritate unitur, non illius qua per susceptionem carnis capiti membra uniuntur. Nec ideo tamen minus sanctum est conjugium : quia ut ait Augustinus, in nuptiis plus valet sanctitas sacramenti, quam fecunditas ventris. Est etiam conjugium signum spiritualis conjunctionis et dilectionis animorum qua inter se conjuges uniri debent. Unde Apostolus ait : Viri, diligite uxores vestras ut corpora vestra.5
Decret. p. II, caus. 27, q. 2, c. 16.
Ibid. c. 17.
Aug. Soliloq. lib. I, n. 17.
Id. de Bono conjug. n. 21.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ SEXTÆ
TRACTANDO de septem ecclesiasticis sacramentis, primo tractavit Magister de Baptismo, per quem fit spiritualis fidelium generatio; nunc ultimo tractat de matrimonio, per quod fit generatio corporalis: quæ quamvis secundum viam generationis et quantum ad esse naturæ sit prior, tamen secundum viam perfectionis est posterior. Primo igitur tractat de matrimonio quantum ad ejus institutionem ac distinctionem ab aliis sacramentis; deinde de causa ejus finali ac duplicitate, quoniam est in officium naturæ, atque in remedium culpæ; consequenter tractat de matrimonii necessitate et permissione, hoc est, qualiter sit in præcepto, et qualiter non. Postea, circa hæc excludit errorem, id est hæreticorum quorumdam insaniam, dicentium nuptias esse malas, et conjugium vitiosum, non divinitus institutum; ac ultimo pandit quomodo conjugium sit sacramentum.
Footnotes
Chapter 190 of 283