Distinctio 28
A. Si consensus de futuro cum juramento faciat conjugium.
HIC quæri debet, utrum consensus de futuro, addito etiam juramento, conjugium efficiat: ut si quis promittat vel etiam juret alicui se usque ad tempus placitum illam ducturum, et illa promittat vel juret se illi nupturam; numquid talis sponsio eos conjuges facit? Si mutato proposito alter vel uterque ad alienam copulam transit, numquid ob priorem sponsionem juramento subnixam, secundæ fœderationis pactum scindetur? Considera quia longe aliud est promittere, et aliud facere. Qui promittit, nondum facit. Qui ergo promisit se in uxorem ducturum aliquam, nondum eam duxit uxorem; et quæ spopondit se nupturam, nondum nupsit. Quomodo ergo conjuges appellari possunt, qui nondum contrahunt, sed in futuro se contracturos jurando promittunt? Item, si ex vi juramenti ad futurum pertinentis, mox efficiuntur conjuges, cur jurant in futuro se facturos quod in præsenti efficiunt? Item, si ex quo jurant, mox efficiuntur conjuges, tunc rem hanc efficiunt quam jurant se facturos. Ideo dico, quod conjugium tunc non fuit, sed futurum promittitur. Si vero ille post uxorem duxit, et illa marito nupsit; conjugium utrinque fuit, et non potest dissolvi. Præcedens ergo mendacium vel perjurium pœnitentia est corrigendum, sed conjugium sequens non est dissolvendum. Non autem sic est, quando juramentum conjugii, præsentis consensus attestatione firmatur: quia post talem consensum, si quis alii se copulaverit, etiam si prolem procreaverit, et irritum debet fieri, et ipse ad priorem copulam revocari.
Hugo, de Sacram.lib. II, p.xi, c. 5.
B. Quæ videntur obviare præmissis.
Præmissæ autem sententiæ videtur obviare illud quod leges tradunt: Si quis tactis divinis Scripturis juraverit mulieri se eam legitimam uxorem habiturum, vel etiam si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illi legitima uxor, quamvis nulla dos, nulla alia scriptura interposita sit. Sed hic ostenditur quid fieri vel esse debeat, non quid tunc fiat. Non enim per illud juramentum tunc fit uxor, sed fieri debet, quia juratum est. Potest et de illo juramento hoc dictum intelligi, ubi de præsenti consentiunt ac se invicem suscipiunt. — Illi etiam sententiæ qua dictum est, solum consensum facere conjugium, videtur obviare quod Evaristus Papa ait: Aliter legitimum non fit conjugium, nisi ab his qui super feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus sponsetur, et legibus dotetur, et a sacerdote, ut mos est, benedicatur, et a paranymphis custodiatur, ac solenniter accipiatur. Item: Ita legitima scitote esse connubia, aliter vero præsum-
Decret. p. II, caus. 30, q. 5, c. 9.
Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 6. Decret. loc. cit. c. 1.
Ibidem. pta; non conjugia, sed adulteria vel fornicationes sunt, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrerint legitima. Hoc autem non ita intelligendum est, tanquam sine enumeratis non possit esse legitimum conjugium, sed quia sine illis non habet decorem et honestatem debitam. In hujus enim sacramenti celebrazione, sicut in aliis, quædam sunt pertinentia ad substantiam sacramenti, ut consensus de præsenti, qui solus sufficit ad contrahendum matrimonium; quædam vero pertinentia ad decorem et solennitatem sacramenti, ut parentum traditio, sacerdotum benedictio, et hujusmodi, sine quibus legitime fit conjugium quantum ad virtutem, non quantum ad honestatem sacramenti. Sine his ergo non quasi legitimi conjuges, sed quasi adulteri vel fornicatores conveniunt, ut illi qui clanculo nubunt; et utique fornicatores essent, nisi eis suffragaretur voluntas verbis expressa de præsenti, quæ legitimum inter eos facit matrimonium. Nam et consensus occultus de præsenti per verba expressus, conjugium facit, licet non sit ibi honestus contractus. Sed matrimonium non sanxit consensus qui in occulto fuit. Si enim alter alterum dimiserit, non cogitur judicio Ecclesiæ redire et commanere quasi cum conjuge: quia non potest probari testibus contractus qui in occulto est factus. Quod si ipsi qui occulto sibi consenserunt, eumdem consensum voluntarie in manifesto profiteantur; tunc utique propria voluntas suffragatur, et legitima vota succurrunt ad sanciendum conjugium quod prius occulte fuerat contractum. Voluntas ergo verbis expressa in occulto, ad hoc suffragatur ut fiat conjugium; manifeste vero expressa, suffragatur ut sanciat et roboret, ac liberum sit Ecclesiæ de hoc judicare, si expedierit.
Hugo, de Sacram.lib. II, p. XI, c. 6.
C. De qua re sit consensus ille, an de carnali copula, an de cohabitatione, an de alio.
Hic quæritur, quum consensus de præsenti matrimonium faciat, cujus rei consensus sit ille, an carnalis copulæ, an cohabitationis, an utriusque. Si cohabitationis consensus matrimonium facit, tunc frater cum sorore, pater cum filia potest contrahere matrimonium; si carnalis copulæ, tunc inter Mariam et Joseph non fuit conjugium. Proposuerat enim Maria in virginitate manere, nisi Deus aliter facere juberet, secundum quod videtur angelo dixisse: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, id est, me non cognituram proposui? Neque enim quia virum tunc non cognoscebat, necesse erat inquiri quomodo posset habere filium; sed quia se nunquam cognituram proposuerat. Dicit enim Beda, quod in virginitate manere disposuerat. Si ergo contra suum propositum post consensit in carnalem copulam, videtur facta voti rea mente, etsi non opere violata. Dicamus ergo, quod consensus cohabitationis vel carnalis copulæ non facit conjugium, sed consensus conjugalis societatis verbis secundum præsens tempus expressus, ut quum vir dicit: Ego accipio te in meam, non in dominam, non in ancillam, sed in conjugem. Quia enim non ancilla vel domina datur, ideo nec de summo nec de imo a principio formata est, sed de
Gratian. in caus. 27, q. 2, c. 2.
Beda in Luc. 1, 34.
Hugo, de Sacram.lib. II, p. XI, c. 4.
Gen. II, 21, 22. latere viri, ob conjugalem societatem. Si de summo fieret, ut de capite, videretur ad dominationem creata; si vero de imo, ut de pedibus, videretur ad servitutem subjicienda; sed quia nec in dominam nec in ancillam assumitur, facta est de medio, id est de latere, quia ad conjugalem societatem assumitur. Quum ergo sic conveniunt, ut dicat vir, Accipio te in meam conjugem; et dicat mulier, Accipio te in meum virum; his verbis vel aliis idem significantibus, exprimitur consensus non copulæ carnalis vel cohabitationis corporalis, sed conjugalis societatis: ex qua oportet eos cohabitare, nisi forte causa religionis pari voto corporaliter separentur, vel ad tempus, vel usque in finem. Hugo, de Sacram. lib. II, p. XI, c. 5.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ OCTAVÆ
CIRCA præhabita movetur hic quæstio duplex. Dictum est enim, quod consensus mutuus contrahentium sit matrimonii causa. Quæritur ergo, an consensus de futuro, præsertim voto seu juramento firmatus, matrimonium faciat. Et ostenso quod non, inquirit, in quid seu de quo sit consensus ille mutuus per verba de præsenti expressus, qui matrimonium facit. Discutit quoque, an consensus mutuus per verba de præsenti in secreto expressus, matrimonium verum constituat.
Chapter 198 of 283