Skip to the text

Quæstio 4

A Mplius, De bigamia inquiritur, an per eam fiat homo irregularis. dist. xxv, q. 4, p. 56 D'. Et de hoc jam supra responsum est quod imo, quoniam impedit ab accepitione ordinis sacri. Contrahitur autem bigamia, accipiendo successive duas uxores. Et quæritur, an etiam accipiendo corruptam in conjugem; et rursus, utrum cum bigamo liceat dispensari.

Circa hæc multi doctores non scribunt de bigamia. Bonaventura vero breviter sciscitatur circa textum, an ducens in uxorem eam quæ ab alio marito est relicta non cognita, bigamus sit censendus. Et respondet quod non, quia non dividit carnem suam, nec uxor divisit: imo si religionem introeat, consecratur ut virgo. Verumtamen Pelagius Papa et Magister in littera videntur sentire oppositum.1 Ad quod respondet, quod ipsi loquuntur secundum juris rigorem, non propter obstaculum quod sit ex parte sacramenti directe. Unde secundum nova jura jam non tenetur, prout libro primo, de Bigamis non ordinandis, habetur. — Et si objiciatur de contrahente cum virgine, qui matrimonium illud consummavit, postmodumque contraxit cum alia quam non cognovit, quod bigamus judicatur; dicendum, quod hoc non est propter defectum sacramenti, sed quia contra ipsum præsumitur de incontinentia: sicut diaconus qui contraxit cum secunda in diaconatu (intellige, quod contraxit de facto, quia de jure non potuit) et cum opere subsecuto, punitur ut bigamus, quum tamen secundum non fuerit matrimonium.

Porro Albertus de his scribit prolixe, cujus scripta in verbis Thomæ continentur compendiose: ideo brevitati studens, ea inducam. Itaque ait: Bigamia causat irregularitatem, in quantum tollit perfectam significationem matrimonii, quæ consistit in conjunctione animorum per consensum, et in conjunctione corporum. Ideo ratione utriusque oportet esse bigamiam quæ causet irregularitatem. Hinc per Decretalem Innocentii Papæ abrogatur quod Magister ait in littera, dicens, quod solus consensus per verba de præsenti in secundam, sufficit ad irregularitatem causandam. Et sunt quatuor modi bigamiæ: primus est quum quis plures habet uxores de jure successive; secundus, quum simul habet plures, unam de jure, aliam de facto; tertius, quum habet plures successive, unam de jure, aliam de facto; quartus, quando non virginem ducit in uxorem. Contrahitur autem irregularitas et in secundis duobus modis bigamiæ, quia quamvis in altero non sit matrimonium, est tamen ibi quædam matrimonii similitudo, quæ non est in fornicario et adulterino concubitu. — Sed objici potest, quia contingit quod aliquis antequam cognoscat carnaliter illam cum qua de jure contraxit, contrahat cum alia de facto, et eam cognoscat, prima vivente vel mortua, et ita contraxit cum pluribus de jure aut facto, nec tamen est irregularis. Dicendum, quod in tali casu non reputatur hujusmodi bigamus, quoniam primum matrimonium non habuit suam perfectam significationem. Tamen si per judicium Ecclesiæ compellatur ad primum redire, primam cognoscendo statim efficitur irregularis: quia irregularitatem non semper facit peccatum, sed quandoque imperfectio significationis.

Præterea in conjunctione Christi et Ecclesiæ, unitas ex utraque parte invenitur: ideo sive divisio carnis invenitur ex parte viri, sive ex parte uxoris, defectus est sacramenti, diversimode tamen: quia ex parte viri requiritur quod aliam non duxerit in uxorem, non quod ipse sit virgo; sed ex parte uxoris requiritur quod ipsa sit virgo. Cujus ratio a decretistis assignatur, quia sponsus significat Ecclesiam millitantem, cujus curam gerit episcopus, in qua sunt multæ corruptiones; sponsa vero significat Christum, qui virgo fuit: ideo ex parte sponsæ requiritur virginitas, non ex parte sponsi, ad hoc quod aliquis episcopus fieri possit. Verum hæc ratio est directe contra Apostolum, dicentem: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam. Ex quo apparet quod uxor significat Ecclesiam, et sponsus Christum. Et item, quia vir caput est mulieris, sicut

Ephes. v, 25.

Ibid. 23. et Christus Ecclesiæ. — Hinc alii dicunt, quod per sponsum significatur Christus, per sponsam Ecclesia triumphans, in qua nulla est macula. Christus autem primo habuit Synagogam quasi concubinam: et ita non tollitur aliquid de perfectione significationis sacramenti, si sponsus prius habuit concubinam. Sed istud est valde absurdum, quoniam sicut una est fides antiquorum et modernorum, ita et una Ecclesia. — Idcirco dicendum, quod defectus in ipso sacramento causat irregularitatem. Corruptio autem carnis extra matrimonium quæ ipsum præcedit, nullum defectum facit in sacramento ex parte illius in quo est corruptio, sed ex parte alterius: quoniam actus contrahentis matrimonium non cadit super se ipsum, sed super alterum; idcirco specificatur ex termino, qui est respectu illius actus quasi materia sacramenti. Unde si mulier esset Ordinis susceptiva: sicut vir efficitur irregularis ducendo corruptam, non quia corruptus contrahit; ita mulier sumendo corruptum in contoralem, non ex hoc quod corrupta contraheret, nisi in alio matrimonio prius corrupta fuisset. Sicque patet cur vir fit bigamus corruptam ducendo in conjugem.

Sed his objici potest primo, quia si quis aliquam defloravit, et postmodum sumat eam in conjugem, corruptam accipit in uxorem; non tamen est irregularis, quoniam carnem suam non divisit in plures. — Secundo, si quis sumat corruptam in contoralem, quam æstimat virginem, quæritur an fiat irregularis. Videtur quod imo, ex dictis. Oppositum tamen probatur, quoniam nemo efficitur irregularis involuntarius.

Respondendum ad primum, quod in tali casu sunt opiniones diversæ, probabilius tamen est quod non fiat ex hoc irregularis, quoniam carnem suam non divisit in plures. — Ad secundum, quod irregularitas non est pœna inflicta, sed defectus ad sacramentum: ideo potest homo eam incidere involuntarie. Propterea qui uxorem ducit corruptam, quam virginem credit, aliqui dicunt) etiam quoad ordines majores irregularis efficitur dum eam cognoscit.

Porro si post matrimonium contractum mulier fornicetur, non efficitur ex hoc vir irregularis, nisi post corruptionem illius adulterinam iterato eam cognoscat: alias uxoris corruptio nequaquam cadit sub actu viri matrimoniali. Sed etiam si compellatur mulieri debitum reddere, sive per jus, sive ex propria conscientia, uxore id postulante ante condemnationem adulterii, efficitur irregularis, ut probabilior tenet opinio: quia irregularitatem non facit peccatum, sed imperfectio significationis.

Circa hoc quæritur, an bigamia per Baptismum tollatur. Dicendum, quod Baptismus aufert peccata, non tollit conjugia. Quumque irregularitas sequatur conjugium, non tollitur per Baptismum. De hoc tamen fuit inter sanctos doctores Hieronymum et Augustinum dissensio, dicente Hieronymo super Epistolam ad Titum: Si quis ante Baptismum plures habuit uxores, vel unam ante, aliam post, non efficitur irregularis, quoniam bigamia solvitur per Baptismum. Contra quod loquitur Augustinus: Acutius intelligunt qui nec eum qui catechumenus aut paganus habuit alteram, ordinandum dixerunt: quia de sacramento agitur, non de peccato. Unde et iterum protestatur: Femina si catechumena vel pagana fuerit vitiata, non potest post Baptismum inter virgines Dei velari: ergo nec is qui ante Baptismum bigamus est, post Baptismum potest ordinari. Nec enim per Baptismum recuperatur indivisio carnis, sicut nec ipsa virginitas; nec Baptismus ordinatur ad hoc, sicut ad culpam tollendam.

Insuper, cum bigamis potest dispensari, ut ad ordines promoveantur. Bigamiæ namque non est irregularitas annexa de jure naturali, sed positivo; nec est de essentialibus Ordinis quod ordinandus non sit bigamus: imo si accedat, characterem recipit. Hinc Papa potest in tali irregularitate dispensare totaliter; episcopus vero quantum ad ordines minores, atque (ut circa eos qui volunt religionem intrare, ad vitandum religiosorum discursum. Unde et Lucius Papa dispensavit cum Panormitano episcopo, qui fuit bigamus.

Verumtamen objici potest, quoniam extra de Bigamis dicitur: Cum clericis qui quantum in ipsis fuit, secundas mulieres sibi matrimonialiter conjunxerunt, tanquam cum bigamis non liceat dispensare. — Præterea contra jus divinum dispensare non licet. Sed Apostolus ait: Oportet I Tim. III, 2. B episcopum unius uxoris virum esse.

Et respondendum ad primum, quod per illam Decretalem ostenditur eadem difficultas dispensandi esse cum illis clericis qui de facto cum pluribus contraxerunt, ac si de jure contraxissent; non quod simpliciter subtrahatur Papæ potestas dispensandi in talibus. — Ad secundum, quod contra ea quæ sunt juris divini, non dispensatur quoad illa quæ etiam sunt de jure naturali, et quantum ad ea quæ sunt de necessitate sacramentorum ac fidei. In aliis vero quæ sunt de institutione Apostolorum, id licet, quum Ecclesia nunc habeat eamdem potestatem statuendi ac destituendi quam tunc habuit, per eum qui in Ecclesia tenet primatum.

Et si rursus objiciatur, quod significatio essentialis est sacramento, et illa per bigamiam aufertur; dicendum, quod non quælibet significatio essentialis est sacramento, sed illa quæ ad effectum pertinet sacramenti: et illa per irregularitatem non tollitur. — Hæc Thomas.

Præterea Albertus circa hæc addit: Bigamia secundum antiquos est divisio unius in plures uxores. Dicitur autem bigamus a bis, et γάμος, quod in Græco significat mulierem. Notati sunt autem in jure quatuor modi quibus contrahitur bigamia. Primus, dum quis successive duas ducit uxores, quas ambas cognoscit carnaliter: et iste modus est principalis. Secundus est, quando duas habuit simul, unam de facto, alteram de jure. Tertius, quando unam habuit de jure, illaque mortua, secundam ducit de facto, non de jure. Quartus, quando quis contrahit cum corrupta. Et isti sunt modi minus principales, dicti per accessum aliquem ad primum modum, secundum quod diversimode privari potest unicus et unius. Aut enim privatur per similitudinem sacramenti, aut sine similitudine tali. Si cum similitudine: aut successive, aut sine successione. Si sine successione, est secundus modus bigamiæ, qui imitatur Lamech; si cum successione, est tertius casus, qui imitatur secundas nuptias, quamvis non habeat exsistentiam seu veritatem earum, nisi sicut id quod est de facto imitatur id quod est de jure. Si vero sit sine similitudine sacramenti Matrimonii quod est inter duas successive in primis et secundis nuptiis, sic est quartus modus. — Hæc Albertus, qui alia multa utilia de his scribit, et casus tangit diversos, qui quæri possunt in eo.

Richardus quoque hic aliqua addit: Triplex est, inquiens, matrimonii significatio. Una est significatio unionis divisibilis inter Deum et animam per caritatem. Alia est significatio unionis indivisibilis inter naturam humanam et Filii Dei personam. Tertia est significatio indivisibilis unionis inter Christum atque Ecclesiam. Prima unio significatur per matrimonium non consummatum; aliæ duæ, per matrimonium consummatum: non quod ipse concubitus eas significet, sed consummatio matrimonii, quæ est per actum illum. Quumque uni soli personæ divinæ sit unita una sola natura humana, et uni Christo una tantum Ecclesia; ideo consummatio matrimonii cum pluribus, et ducere corruptam ab alio, deficiunt a significationibus istis, et irregularitatem inducunt. Contrahitur autem irregularitas bigamiæ in casibus multis, utpote, in quatuor nunc prædictis. Quinto, dum quis contrahit cum vidua a priori marito cognita, et eam cognoscit. Sexto, dum contrahit matrimoniumque consummat cum corrupta ab alio, sive hoc sciat contrahens, sive non. Septimo, quando propriam uxorem cognoscit postquam ab alio cognita est, sive hoc sciat, sive non. Hæc Richardus. — Concordat Petrus, Durandus, aliique communiter.

Denique circa præhabita, aliqua quærit Henricus Quodlibeto quinto et sexto. Primum est, utrum clericus celebrato matrimonio per verba de præsenti, sed nondum consummato, si postea promoveatur in sacerdotem, possit debitum reddere uxori petenti, aut petere ab ea illud.2 Respondet: In hac quæstione et consimilibus est aliquid considerandum quod pertinet ad naturam Matrimonii (et similiter sacramenti Ordinis), in quantum pertinet ad jus divinum institutionemque Christi, quod per se pertinet ad considerationem theologi; aliquid quoque quod pertinet ad observantiam ejus accidentalem, in quantum pertinet ad jus humanum et institutionem hominis puri, quod per se ad considerationem pertinet canonistæ. Quantum autem est ex natura Matrimonii secundum quod est institutum a Christo, nulla est repugnantia actus matrimonialis post ordines sacros susceptos, neque ordinis suscipiendi post matrimonium jam contractum. Ideo clericus talis, quantum est ex natura institutionis Matrimonii a Christo, posset debitum reddere et petere. Si ergo in aliquo sit impedimentum ne valeat reddere, hoc provenit ex aliqua institutione Ecclesiæ. Quocirca sciendum, quod quandocumque Ecclesia circa aliquid statuit aliqua, utendum est eo secundum modum quo jus commune divinum ipso uti permittit. Quumque in proposito Ecclesia nihil statuerit nisi quod castitatis observantia ordinibus sit annexa, non autem quod eorum susceptio separet matrimonium prius contractum, nondum per copulam consummatum, sicut hoc patet de religionis ingressu: idcirco tenendum, quod talium matrimonium non separaretur per sequentem ordinum susceptionem; et stante matrimonio, mulier non debet per factum viri suo jure privari. Ideo dico, quod vir talis aut tenetur religionem intrare, ut sit absolutus a muliere, et ipsa queat alteri nubere; aut tenetur mulieri petenti debitum reddere, quoniam obligatio viri ad castitatem per ordinum susceptionem, non debet juri feminæ in aliquo præjudicare, nisi forte posset illi objicere fornicationem carnalem aut spiritualem. Sed quia ordinibus sponte susceptis ad castitatem se obligavit juxta statutum Ecclesiæ, ideo quantum in se est, castitatem debet servare, nec debitum petere ab uxore.

Insuper, respondendo ad istud, utrum matrimonium in facie Ecclesiæ rite ac solenniter contractum, valeat solvi per religionis ingressum :3 Sacramentis (ait) Ecclesiæ est utendum secundum modum quo a Christo sunt instituta. Circa dissolutionem autem matrimonii quantum ad tori separationem, habemus Christi statutum, dicentis :4 Omnis qui dimiserit uxorem suam, fornicationis causa excepta, etc.5 Et circa istam dissolutionem Ecclesia non statuit aliam causam, sed solum exponit sicut Christus hoc intellexit, prout hoc Christus revelavit per Spiritum Sanctum Apostolis, et ipsi tenuerunt in suis observantiis, quamvis non redegerunt in scriptis. Circa dissolutionem vero quantum ad matrimonii vinculum, non habemus in scriptis Christi statutum; sed observantiam Ecclesiæ ab Apostolis descendentem per consuetudinem obtinuimus, quod scilicet per religionis ingressum vir mulierem ante copulam dimittere poterit. Nam et Christus sic creditur usus : dicit quippe Hieronymus in prologo super Joannem, quod Christus Joannem a nuptiis revocavit. Quumque matrimonia ex natura rei efficaciam non habeant in quantum matrimonia sunt, sed solum ex institutione divina; sicut Christus instituit conjungi per consensum animorum, sic etiam statuit per animorum dissensum posse dissolvi, dummodo non sit ultra processum : et hoc in casibus ab Ecclesia instituendis, licet forte sit aliquis alius quam religionis ingressus. Et sic potius credo, quod vinculum matrimonii omnino dissolvitur per ingressum religionis, quam quod maneat. Quod tamen ponere non oportet : posset etenim dici, quod iste est unus casus separandi torum ante copulam, quemadmodum fornicatio post copulam, vinculo utrobique manente ; et quod separatione facta ante copulam, liceat alteri nubere, non autem post copulam; et quod hoc non sit ex natura rei, sed instituto Dei.

C Præterea sexto interrogat Quodlibeto, utrum homicida ante Baptismum, possit post Baptismum promoveri ad ordines. Ad quod respondendo, multa pulchra inducit, discutiendo cur bigami ante Baptismum, magis ab ordinibus repelluntur etiam post Baptismum, quam homicidæ ante Baptismum, etiam post Baptismum : quod (ut ait) non est ratione enormitatis bigamiæ, sed ex significatione et sacramenti defectu. Itaque ait : Ad quæstionem breviter dico, quod quantum est de jure divino, homicida ante Baptismum et post promoveri potest, sed quantum est de jure humano et statuto Ecclesiæ, solummodo ante Baptismum exsistens homicida, potest post Baptismum promoveri. — Hæc Henricus. Verum ad ultimum istud quæsitum loco opportuniori plenius poterit responderi. Quod item dixit Henricus, matrimonium nondum consummatum posse dissolvi per solum animorum dissensum, non videtur admodum certum, nec præhabitis consonum.

Footnotes

  1. Cf. p. 74 N. ↩

  2. q. 38. ↩

  3. q. 39. ↩

  4. q. 20. ↩

  5. Matth.xix, 9. ↩

Chapter 197 of 283