Skip to the text

Distinctio 29

A. Coactio excludit consensum conjugalem.

Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 6.

Decret. p. II, caus. 31, q. 2, c. 3.

Ibid. c. 1.

O PORTET autem consensum conjugalem liberum esse a coactione. Coactus enim consensus, qui nec consensus appellari debet, conjugium non facit, sicut testatur Urbanus Papa, scribens Sanctio regi Aragonum in hæc verba : De neptis tuæ conjugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione confirmasti, hoc æquitate dictante decrevimus, ut si illa virum illum omnino, ut dicitur, renuit, et in eadem voluntatis auctoritate persistit, ut viro illi se prorsus deneget nupturam, nequaquam eam invitam ac renitentem ejusdem viri cogas conjugio copulari. Idem : Si verum esse constiterit quod nobis legati Jordanis principis retulerunt, scilicet quod ipse coactus et dolens, filiam suam nolentem, flentem et pro viribus renitentem, Rainaldo desponsaverit; quoniam legum et canonum auctoritas talia sponsalia non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum videatur, ita sententiam temperamus, ut si princeps cum assensu filiæ, id quod cœptum est perficere voluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nihil fuerit ex parte Rainaldi quod amplius impediat, ab ipso Jordane sacramentum, quo constent hæc quæ dicta sunt, accipiat; et nos canonum et legum scripta sequentes, deinceps non prohibemus quin alii viro si voluerit prædicta ejus filia, tantum in Domino, nubat. — Ex his apparet, conjugium fieri inter consentientes et spontaneos, non inter renitentes et invitos. Verumtamen qui invite et coacte conjuncti sunt, si postea aliquo temporis spatio sine contradictione et querimonia cohabitaverint, facultate discedendi vel reclamandi habita, consentire videntur, et consensus ille consequens supplet quod præcedens coactio tulerat.

B. Quis consentire dicatur.

Hugo, ubi supra.

Digest. de Sponsal. l. 7, § 1.

Ibid. l. 11.

Ibid. l. 12.

Consentire autem probatur qui evidenter non contradicit, secundum illud : In sponsalibus, eorum consensus exigendus est quorum in nuptiis desideratur. Intelligitur tamen semper patri filia consentire, nisi evidenter dissentiat. Item : Sponsalia, sicut nuptiæ, consensu fiunt contrahentium. Et ideo, sicut in nuptiis, ita et in sponsalibus patrifamilias filiam consentire oportet : quæ si patris voluntati non repugnat, consentire intelligitur.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ NONÆ

DECLARATO quid sit matrimonium, et qualiter contrahatur, jam declaratur qualiter et per quæ impediatur. Et primo nunc panditur, quod coactio illud impeditat, et quomodo dupliciter sit consensus in aliquid.

Chapter 200 of 283