Quæstio unica
Hic quæritur, Utrum coactio impeditat matrimonii veritatem.
Quocirca inquiritur quid sit coactio, et quotuplex, et qualiter cadat in virum constantem, quum voluntas tam libera affirmetur, ut nequeat cogi.
Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto : Coactio duplex est, utpote, levis et violenta. Levis non impedit matrimonium contrahendum, nec dirimit contractum. Violenta coactio est, quæ generat justum metum. Est autem justus metus, dum quis metuit suæ vitæ a potestate majori, qua veretur sibi mortem inferri, aut membri mutilationem, aut corporalem servitutem, vel violationem uxoris suæ aut filiæ. In his quatuor casibus violenta coactio impedit matrimonium contrahendum, dirimitque contractum. — Et Augustinus. si objicias, quia voluntas coacta (ut ait auctoritas) est voluntas, ergo et coactus consensus est consensus; consensus autem per verba de præsenti expressus, facit matrimonium : ergo voluntas seu consensio coacta, est matrimonii causa, non impedimentum. Et dicendum, quod coactio violenta prætacto modo, matrimonium impedit duplici ratione. Primo, quia (ut ait Ambrosius) matrimonia coacta fines seu exitus pessimos solent habere. Secunda est propter sacramentum, quoniam matrimonium carnale, sacramentum est spiritualis matrimonii quod est inter Deum animamque fidelem : cui anima conjungitur non timore servili, sed puro ac spirituali amore, a quo longe est omnis violenta coactio. Matrimonium quoque ex tali timore contractum, non est matrimonium verum, imo nec matrimonium, sicut homo pictus vel mortuus non est homo. Quum ergo asseritur, quod voluntas coacta est voluntas, et similiter consensus coactus; dicendum, quod non est simpliciter sic, sed secundum quid; vel intelligendum est de voluntate et consensu coactionis levis et insufficientis. Est autem coactio insufficiens, quæ non cadit in voluntatem, nec in virum constantem. Et est coactio sufficiens, seu inducens aut inclinans, quæ cadere potest in illos. Unde quidam dicuntur coacti Christum negasse, aut aliquid perpetrasse. Hæc Antisiodorensis in Summa, partim libro quarto, partim secundo.
Præterea Thomas diffusius loquens : Duplex est, inquit, coactio seu violentia. Una quæ facit necessitatem absolutam : et tale violentum, secundum Philosophum, est violentum simpliciter, ut dum quis alium impetuose impellit ad motum. Alia quæ facit necessitatem conditionatam : et hanc appellat Philosophus violentum mixtum, sicut quum aliquis merces projicit in mare, ne mergatur. Et quamvis id quod fit in hujusmodi violento, non sit voluntarium per se, attamen pensatis circumstantiis particularibus voluntarium est. Quumque actus sint circa particularia, ideo tale opus simpliciter voluntarium est, atque secundum quid involuntarium. Hinc violentia seu coactio ista potest esse in consensu, qui est in voluntate; non coactio prima. Et quia coactio ista oritur ex hoc quod formidatur periculum imminens, ideo ista vis idem est quod metus, qui voluntatem quodammodo cogit. Prima vero violentia seu vis cadit in corporalibus actibus. Verum quoniam legislator non solum considerat actus interiores, sed magis exteriores; idcirco per vim intelligit coactionem simpliciter: propter quod vim dividit contra metum. Verum nunc agitur de consensu interiori, in quem non cadit coactio seu vis quæ a metu distinguitur: ideo quantum ad propositum pertinet, idem est coactio quod metus. Metus quoque, secundum jurisperitos, est instantis vel futuri periculi causa trepidatio mentis. Ex quibus patet an aliquis consensus possit esse coactus.
Præterea, si quæratur, an aliqua coactio metus cadat in virum constantem; dicendum, quod metum in aliquem cadere, est illum metu cogi. Cogitur quoque quis metu, quando aliquid facit quod alias non vellet nec faceret, ad evitandum aliquod malum. In hoc autem constans ab inconstanti distinguitur quantum ad duo. Primo, quantum ad qualitatem periculi quod timetur: quoniam constans rectam sequitur rationem, per quam scit quid pro quo sit dimittendum aut faciendum. Semper quippe minus malum est sustinendum, aut majus bonum eligendum. Ideo constans ad minus malum sustinendum cogitur metu mali majoris; non autem cogitur ad majus malum ut vitet minus malum. Inconstans vero cogitur ad majus malum metu minoris mali, puta ad malum culpæ timore mali pœnæ. Sed pertinax econtrario non potest cogi etiam ad minus malum sustinendum aut faciendum ut vitet majus malum: sicque constans est medius inter inconstantem ac pertinacem. Secundo differunt quantum ad æstimationem periculi imminentis: quoniam constans non nisi ex forti atque probabili æstimatione compellitur, inconstans ex levi. Unde in libro Proverbiorum: Fugit impius nemine persequente.1 Hinc constans (sicut de forti fatetur Philosophus) intrepidus est, non quod omnino non timeat, sed quia non timet quæ non oportet, vel quando et ubi et quomodo non oportet. — Denique peccata sunt maxima mala: idcirco nequaquam quis cogi debet ad peccandum, quocumque timore pœnarum, sed potius mori quam peccata admittere, ut etiam tertio Ethicorum ait Philosophus. Quædam vero corporalia mala, sunt quibusdam aliis malis minora: inter quæ, præcipua sunt quæ pertinent ad personam, ut mors, verbera, dehonestatio per stuprum, et servitus. Idcirco ex istis cogitur constans ad alia corporalia damna ferenda; nec differt an ista pertineant ad propriam personam, aut uxoris, aut sobolis. Et quamvis infamia sit magnum malum, tamen ei facile potest occurri: ideo metus diffamiæ non reputatur cadere in virum constantem, secundum jura. Rursus, constans non cogitur ad mentiendum, quum metu promittit quod non vult solvere: quia vult dare quando promittit hoc; intendit tamen repetere, seu judici denuntiare. tur ad mentiendum, quum metu promittit quod non vult solvere: quia vult dare quando promittit hoc; intendit tamen repetere, seu judici denuntiare. vocatur vir virtuosus, qui est mensura in actibus cunctis humanis, ut tertio Ethicorum habetur. Verumtamen aliqui dicunt, quod si adsit consensus, quamvis coactus, interius matrimonium sit quantum ad Deum, non quoad forum Ecclesiæ, quæ præsumit ibi non fuisse interiorem consensum propter metum. Sed hoc nihil est: quia Ecclesia non debet de aliquo peccatum præsumere quousque probetur. Pecavit autem, si dixit se consentire, nec consensit. Unde Ecclesia præsumit eum consensisse, sed judicat consensum illum extortum, non fuisse sufficientem ad matrimonium, ad quod requiritur voluntarium complete. Propter quod asserit Decretalis, quod consensus locum non habet ubi metus vel coactio intercedit. — Insuper, quum juxta præhabita, ad matrimonium exigatur utriusque consensus, non potest matrimonium esse ex parte unius, et non ex parte alterius, quum et matrimonium sit relatio non potens innasci uni extremo quin innascatur et alteri.2
Præterea quæritur, an quis præcepto filios suos præcepto ad spirituale connubium, hoc est ad acceptandum episcopatum:3 ergo et pater carnalis, vel etiam ipse dominus Papa ad corporale conjugium potest præcepto adstringere.4 — Ad hoc aliqui dicunt, quod Papa non valet præcipere cuicumque quod episcopatum accipiat, quia consensus debet liber consistere. Sed hoc concesso, periret ecclesiasticus ordo. Nisi enim quis cogi posset ad suscipiendum regimen Ecclesiæ, Ecclesia conservari non posset, quum quandoque illi qui sunt idonei præsidere, nolint nisi coacti præesse. Ideo dicendum, quod non est hinc inde consimile, quia in spirituali matrimonio non est aliqua servitus corporalis sicut in corporali, quoniam spirituale matrimonium est tanquam officium quoddam dispensandæ reipublicæ in spiritualibus bonis, juxta illud Apostoli: Sic nos existimet I Cor. IV, 1. homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus concordare videntur Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus et
Sed his objici potest, quia spiritualis pater, Pontifex summus, potest compellere habet ad patris præceptum: ut scilicet si causa illa cogat de necessitate vel honestate, præceptum similiter cogat. Porro verbum præallegatum Apostoli exponitur de omnibus in quibus filius non est liber sui, sed patris auctoritati subjectus, videlicet in pertinentibus ad regimen domus et curam rei familiaris. Jacob quoque aliunde tenebatur ad id quod pater suus Isaac sibi mandavit, quia feminæ illæ Chananææ erant superbæ et curiosæ, et earum posteritas erat terra illa privanda. C alii plures, quamvis Durandus et Scotus in his alia quædam imaginentur, quæ modici ponderis reputantur.
Footnotes
Chapter 201 of 283