Distinctio 30
A. De erroribus qui evacuant consensum.
NEC solum coactio impedit vel excludit consensum, sed etiam error.1 Non autem omnis error consensum impedit. Est enim error alius personæ, alius fortunæ, alius conditionis, alius qualitatis: error personæ, quando hic putatur esse homo ille, et est alius; error fortunæ, quando putatur esse dives qui pauper est, vel econverso; error conditionis, quando putatur esse liber qui servus est; error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est. Error fortunæ et qualitatis, conjugii consensum non excludit. Error vero conditionis, conjugalem consensum evacuat: de qua conditione postmodum tractabimus. Error quoque personæ, consensum conjugalem non admittit: ut si quis feminam nobilem in conjugium petat, et pro ea alia ignobilis tradatur ei, non est inter eos conjugium, quia non consensit vir in istam, sed in aliam. Ut si quis promitteret mihi se venditurum aurum, et pro auro offerret mihi aurichalcum, et ita me deciperet; numquid dicerer consensisse in aurichalcum? Nunquam volui emere aurichalcum: nec ergo in illud consensi, quia consensus non nisi voluntatis est. Sicut ergo error materiæ excludit consensum, ita et in conjugio error personæ. — Sed objicitur de Jacob, qui pro Rachel septem annis servierat, et supposita est ei Lia. Numquid error personæ exclusit conjugium, quum non in eam, sed in Rachel consenserit?2 Sed quod ibi factum est, in mysterio gestum non improbe traditur. Ibi tamen etsi non præcessit, secutus est consensus; nec ex illo concubitu qui consensum præcessit, fornicarii judicantur, quum ille maritali affectu eam cognoverit, et illa uxorio affectu debitum persolverit, putans lege primogenitarum et paternis imperiis se illi jure copulatam. Excusatur etiam, quia Dei consilio in mysterio ita actum est. Hodie etiam excusaretur ille cui inscio uxoris soror, lectulum ejus ingressa, se subjiceret: quæ quum sine spe conjugii perpetuo manere censeatur, ille tamen qui cognovit eam per ignorantiam, excusatur. Quod per simile probatur: si enim diabolus transfigurans se in angelum lucis, credatur bonus, non est error periculosus. Quod autem vir ille in illam mulierem non consenserit, ex simili ostenditur. Si quis hæreticus nomine Augustini vel Ambrosii alicui Catholico se offerret, eumque ad suæ fidei imitationem vocaret: si ille assentiret, in cujus sententiam fidei diceretur consensisse? Non in hæreticorum sectam, sed in integritatem fidei, quam ille hæreticus se mentiebatur habere. — Error vero fortunæ, consensum non excludit: quæ enim nubit pauperi, putans illum esse divitem, non potest renuntiare priori conditioni, quamvis erraverit. Nec error qualitatis, ut si quis ducat uxorem meretricem vel corruptam, quam putat esse castam vel virginem, non potest eam dimittere.
II Cor. xi, 14.
B. De conjugio Mariæ et Joseph.
Hugo, Summa Sent. tract. vii, c. 10.
Decret. p. ii, caus. 27, q. 2, c. 3.
Præmissis aliquid addendum est de modo illius consensus qui inter Mariam et Joseph intercessit. Sane credi potest, non solum Mariam, sed etiam Joseph apud se disposuisse virginitatem servare velle, nisi Deus aliter juberet; eosque sic consensisse in conjugalem societatem, ut uterque de altero revelante Spiritu Sancto intelligeret, quod virginitatem servare vellet, nisi Deus aliter inspiraret. Sed illam voluntatem verbis non expresserant; postea vero expresserunt, et in virginitate permanserunt. Consensit ergo Maria in maritalem societatem, sed non in carnalem copulam, nisi de eadem specialiter Deus præciperet. Cujus etiam consilio in maritalem consensit copulam; quia virginitatem servare volebat, et ideo non aliter consensisset in conjugalem societatem, nisi familiare Dei consilium habuisset. De qua Augustinus sic ait: B. Maria proposuit se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum non expressit in ore. Subjecit se divinæ dispositioni, proposuit se perseveraturam virginem, nisi Deus aliter ei revelaret. Committens ergo virginitatem suam divinæ dispositioni, consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed divinæ inspirationi in utroque obediendo; postea vero simul cum viro labiis expressit, et uterque in virginitate permansit.
C. Quod perfectum inter eos fuit conjugium.
Inter quos, ut ait Augustinus, perfectum fuit conjugium : perfectum quidem non in significatione, sed in sanctitate. Sanctiora sunt enim conjugia pari voto continentium. Unde Augustinus : Quod Deo pari voto et consensu voveratis, ambo perseveranter reddere debuistis : a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem persevera. Non quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo maritus tuus esse destiterat : imo vero tanto sanctius conjuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Perfectum ergo fuit Mariæ et Joseph conjugium in sanctitate ; perfectum etiam fuit secundum triplex bonum conjugii, fidem scilicet, prolem et sacramentum. Omne enim nuptiarum bonum, ut ait Augustinus, impletum est in illis parentibus Christi, fides, proles, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum ; fidem, quia nullum adulterium ; sacramentum, quia nullum divortium. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit : quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, quæ accidit ex peccato ; sine qua concipi voluit qui sine peccato futurus erat. Et licet non intercesserit conjugalis concubitus, conjuges tamen vere fuerunt mente, non carne, sicut et parentes ; quamvis Ambrosius dicat perfectum fieri conjugium per carnalem copulam. In omni, inquit, matrimonio conjunctio intelligitur spiritualis, quam confirmat et perficit conjunctorum commixtio corporalis. Sed intelligendum est conjugium perfici commixtione corporali, non quantum ad veritatem vel sanctitatem conjugii, sed quantum ad significationem, quia perfectius unionem Christi et Ecclesiæ tunc figurat.
Decret. p. II, caus. 33, q. 5, c. 4.
Ibid. caus. 27, q. 2, c. 10. Aug. de Nuptiis et concup. lib. 1, n. 13.
Decret. loc. cit. c. 39.
Ibid. c. 36.
D. De causa finali conjugii.
Exposito quæ sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium. Est igitur finalis causa matrimonii contrahendi principalis, procreatio prolis.3 Propter hoc enim instituit Deus conjugium inter primos parentes, quibus dixit : Crescite et multiplicamini, etc. Secunda est, post peccatum Adæ, vitatio fornicationis. Unde Apostolus : Propter fornicationem unusquisque habeat uxorem suam, et unaquæque habeat virum suum.4 Sunt et aliæ causæ honestæ, ut inimicorum reconciliatio et pacis reintegratio. Sunt etiam et aliæ causæ minus honestæ, propter quas aliquando contrahitur, ut viri mulierisve pulchritudo, quæ animos amore inflammatos sæpe impellit inire conjugium, ut valeant suum explere desiderium. Quæstus quoque et divitiarum possessio frequenter est conjugii causa, et alia multa, quæ cuique diligentiam adhibenti facile est discernere. Nec est assentiendum illis qui dicunt, non esse conjugium quod pro-
Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 1. pter has causas minus honestas contrahitur. Constat enim ex præmissis, conjugium fieri ex communi consensu verbis de præsenti expresso, quamvis amor ad hoc attraxerit. Cujus rei documentum præstat Jacob, qui Rachel decoram facie et venusto adspectu amavit, eamque multum diligens, ait:5 Serviam tibi pro Rachel septem annis. In Deuteronomio etiam legitur: Si videris in medio captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque uxorem habere, introduces eam in domum tuam, etc.6
E. Quod malus finis non contaminat sacramentum.
Et licet fine non bono contrahatur conjugium, quando species contrahentis movet animum, conjugium tamen bonum est, quia vita mala vel intentio perversa alicujus sacramentum non contaminat. — Habuit autem conjugium Mariæ et Joseph alias causas speciales, scilicet, ut Virgo solatio viri sustentaretur, ut diabolo partus celaretur, ut Joseph esset testis castitatis, defendens eam ab infamia suspicionis, ne ut adultera damnaretur.7
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ
HIC tractat Magister de alio impedimento conjugii quod dicitur error, et de quo errore intelligendum sit hoc, ponens distinctionem erroris. Specialiter quoque inquirit de matrimonio beatissimæ Virginis et S. Joseph, an fuit matrimonium verum, deinde an fuit consummatum. Et horum occasione determinat de finali matrimonii causa, et de diversis causis ipsius.
Footnotes
Chapter 202 of 283