Quæstio 1
Hic quæritur, Utrum [disparitas conditionis vel] error impediat matrimonium, et quis error, et qualiter.
Videtur quod non impediat, quoniam Abraham contraxit vere cum ancilla sua nomine Agar; Jacob quoque cum ancillis principalium suarum uxorum. Sic et legitima cum illegitima vere contrahit omni die. — Imo quum hoc sit juris divini, quod uxor subjecta sit viro atque inferior illo, apparet quod error [conditionis] de quo in textu habetur, magis ad matrimonium conferat et coaptet.
In contrarium sunt quæ continentur in littera.
Circa hæc scribit Parisiensis in suo Sacramentali: Per leges et statuta rationabilia occurrendum fuit malis quæ circa matrimonium possunt accidere. Hinc necessario condendæ fuerunt leges et statuta de matrimoniis contrahendis, cum eorum accessoriis ac sequelis. Quumque omnis positio et lex consona debeat esse naturæ, oportet leges et statuta hujusmodi naturæ proportionabiliter concordare. Mas aut femina dum matrimonialiter conjunguntur, dant sibi invicem plene dominium corporis sui. Impossibile vero est, duos plenarie aliquid possidere. Hinc qui est in potestate alterius, non potest sine illius licentia et consensu corporis sui dominium transferre in alium. Unde error in tali persona matrimonium impedire censetur. Et quoniam circa conjunctiones viri ac mulieris, multæ fiunt corruptiones et commixtiones nocivæ ac vitiosæ, ad quas proni sunt multi, necessarium fuit per magistratum Ecclesiæ contra talia providere. Quumque de pertinentibus ad magistratum nihil agendum sit sine dictamine et consilio ejus, constat matrimonia non esse contrahenda, nisi per magistratum cui commissum est matrimonia judicare. Hinc per prælatum Ecclesiæ, qui totius Ecclesiæ vices auctoritatemque gerit, seu per ejus vicarium ad hoc deputatum, est matrimonium contrahendum, non clam, sed palam, ut inquiratur de matrimonii impedimentis, quatenus rite ac legitime, imo et secure in omnibus procedatur. Hæc Guillelmus.
De his plenius scribens Thomas: Quidquid, inquit, ex sua natura impedit causam, impedit et effectum. Quumque consensus sit matrimonii causa, id quod consensum evacuat, matrimonium quoque evacuare cognoscitur. Consensus vero actus est voluntatis, qui præsupponit actum intellectus; et primo deficiente, certum est defectum contingere in secundo. Itaque, quando error impedit cognitionem, sequitur in consensu defectus, et per consequens in matrimonio. Et sic error, de jure naturali habet matrimonium impedire: nam etsi non contrarietur matrimonio secundum se, tamen contrariatur ei quantum ad causam suam. Hinc matrimonium quod fuit inter Jacob et Liam, non fuit perfectum ex eorum concubitu, qui contigit ex errore, sed ex consensu postmodum accedente, ut ait Magister. Uterque tamen a peccato excusatur, ut in littera continetur.
Quæritur item, an omnis error matrimonium impediat. Respondendum, quod sicut error ex hoc quod involuntarium causat, peccatum excusat, ita habet quod matrimonium impediat ex eodem. Error autem non excusat a peccato, nisi sit illius circumstantiæ cujus appositio seu remotio facit differentiam liciti aut illiciti in actu. Si enim quis percutiat patrem suum baculo ferreo, quem credit ligneum esse, non excusatur a toto, quamvis forsan a tanto; sed si putet percutere filium causa disciplinæ, et percutiat patrem, excusatur a toto, dummodo diligentiam adhibuit debitam. Errorem ergo impedientem matrimonium, oportet esse alicujus eorum quæ sunt de matrimonii essentia: quod duo includit, puta, personas duas, et potestatem unius in aliam. Primum tollitur per errorem personæ; secundum, per errorem conditionis, quoniam servus non potest potestatem sui corporis alteri libere tradere sine consensu domini sui. Idcirco hi duo errores matrimonium impediunt, et non alii. Propter quod error non habet matrimonium impedire ex natura generis, sed differentiæ adjunctæ, videlicet in quantum est error alicujus eorum quæ de essentia matrimonii exstant. — Unde et error circa nobilitatem non evacuat matrimonium in quantum hujusmodi, sicut nec fortunæ diversitas neque varietas qualitatis. Verumtamen si error nobilitatis aut dignitatis redundat in errorem personæ, tunc impedit matrimonium. Hinc si consensus mulieris feratur in istam personam directe, error de nobilitate ipsius non impedit matrimonium; si autem directe intendit consentire in filium regis, quicumque sit ille, et ei alius præsentetur, est error personæ, et matrimonium impeditur. Imo etiam error aliorum impedimentorum matrimonii, quantum ad ea quæ faciunt personas illegitimas, impedit matrimonium. Sed ideo de errore illorum impedimentorum Magister mentionem non facit, quoniam illa impediunt matrimonium, sive sint cum errore, sive non: ut quum aliqua contrahit cum diacono, sive sciat illum esse diaconum, sive non, non est matrimonium. Conditio autem servitutis non impedit, si servitus cognoscatur, et servus licentiam habeat domini sui. Denique error hæretici qui est circa ea quæ sunt matrimonium consequentia, ut an sit sacramentum, et utrum sit licitum, matrimonium non impedit.
Præterea si quæratur, utrum matrimonium possit esse ex consensu alicujus in aliquam propter causam inhonestam; dicendum, quod finalis causa matrimonii potest esse duplex: una per se, alia per accidens. Causa per se, est causa ad quam matrimonium directe per se ordinatur; et hæc semper est bona, ut procreatio prolis, evitatio fornicationis. Causa vero matrimonii per accidens, est quam ipsi contrahentes intendunt ex matrimonio ipso. Et quia quod ex matrimonio intenditur, ad matrimonium sequitur, et ex posterioribus non variantur priora, sed econtrario; idcirco ex illa causa non recipit matrimonium bonitatem aut pravitatem, sed ipsi contrahentes, quorum est finis per se. Quumque causæ per accidens sint infinitæ, ideo tales causæ matrimonii possunt esse infinitæ, quarum quædam sunt honestæ, quædam inhonestæ. — Hæc Thomas in Scripto. Consonat Petrus.
Et addit Richardus: Error circa substantialia matrimonii impedit matrimonium, ut error personæ et error conditionis, utpote servitutis; non error circa accidentalia, ut error fortunæ aut qualitatis: divitiæ etenim et paupertas, pulchritudo et turpitudo, boni et mali mores, matrimonio sunt accidentales. Contrahens demum aliquando errat circa subjectum nobilitatis, aliquando circa nobilitatem subjecti. Primus est error personæ, ut dum intendens contrahere cum filia regis, contrahit cum filia civis: ideo matrimonium impedit. Secundus est error qualitatis, nec impedit illud, ut si contrahat cum persona sibi nota, quam æstimat nobilem, quum non sit. Hæc Richardus.
Idem Bonaventura: Error, inquiens, potest esse duplex in consensu. Primus circa personam, secundus circa proprietates personæ. Primus consensum tollit, et matrimonium impedit: ut qui contrahit cum Titio, credens quod sit Martinus. Et ad talem errorem oportet quod duplex persona occurrat: una in conspectu interiori, alia in exteriori; et talis error facit consensum et voluntatem diverti ab eo qui apparet exterius, quoniam omnis consensus atque voluntas aliquam sequitur cognitionem.
A Nempe (ut asserit Augustinus) invisa diligere possumus, non autem incognita. Error vero proprietatum personæ non tollit omnino consensum: ideo nec matrimonium impedit, nisi error conditionis. Hæc Bonaventura.
Omnia etiam ista scribit Antisiodorensis, adjiciens errorem qualitatis et fortunæ non impedire matrimonium, quoniam non repugnat matrimonii bonis: quia tam bene concipit fidemque servat deformis et pauper ut pulchra et dives: imo multoties melius, quoniam pulchritudo et opulentia divitiæque incitamenta sunt lasciviendi. Hæc Antisiodorensis. — Concordant et alii.
Chapter 203 of 283