Skip to the text

Quæstio 2

R Ursus hic quæritur, An inter incomparabilem supermundissimam Virginem et S. Joseph fuerit verum et consummatum matrimonium.

Et de hoc jam supra dicta sunt aliqua. p. 89 C' et s.

Et videtur difficile, quomodo sapientissima Virgo voto virginitatis emisso, potuit absolute contrahere. — Nec videtur matrimonium illud fuisse perfectum, cui non aderant bona conjugii; nec consummatum, cui non adfuit copula propagativa carnalis.

Verum ad ista et consimilia Magister in littera compendiose respondet, præsertim ex Augustino.

Insuper Thomas super his scribit, primo respondens ad istud, an sacratissimam Virginem decuit virginitatem vovere: In beata, inquiens, Virgine debuit apparere omne illud quod fuit perfectionis. Virginitas autem quamvis in se optima sit, tamen pro tempore illo matrimonium ei præferrebatur, propter exspectationem seminis benedicti, per viam generationis venturi. Ideo beata Virgo vovit virginitatem tanquam quid optimum et acceptissimum sibi; non tamen simpliciter, sed sub conditione hac honestissima, nisi Deus aliter secum ordinaret. Nec tamen conditionem istam apposuit quasi dubitans an vellet virgo manere, sed an deberet. Et hoc est quod asserit Augustinus, quod proposuit se virginem perseveraturam, nisi Deus aliter ordinaret. Et istud decentissimum fuit in ipsa, quoniam ipsa fuit confinium veteris Testamenti ac novi, sicut aurora, diei ac noctis. Propter quod votum ejus sapuit novam legem, in quantum vovit virginitatem; et veterem, in quantum adjecit conditionem. Hinc et perfectionem consiliorum evangelicæ legis decuit inchoari in Virgine tanta; quemadmodum quantum ad consummationem, a Christo et in Christo debuit inchoari.

Deinde respondendo ad id, utrum Virgo beata debuit esse viro matrimonialiter juncta: Conveniens, ait, fuit Matrem Christi matrimonio esse junctam, tum propter causas in littera assignatas, tum propter alias: quarum prima est, ut significaret Ecclesiam, quæ est virgo et mater. Secunda, ut per Joseph genealogia dignissimæ Virginis texeretur: quia non fuit consuetudo Hebræis, ex parte mulieris genealogiam describere. Tertia, ut virginibus excusatio tolleretur, si de fornicatione diffamentur. Quarta, quatenus Christus sua nativitate conjugium approbaret. Quinta, ut major virginitatis perfectio in gloriosissima Virgine ostenderetur, quæ et in matrimonio mansit virgo.

Verum his objici potest illud Hieronymi: Voventibus virginitatem non solum nubere, sed et nubere velle est damnabile. — Rursus, consentiens in matrimonium, consentit saltem implicite in copulam carnalem.

Et respondendum, quod post votum virginitatis absolute factum, non licet in matrimonium consentire: quia si sit votum solenne, non fit matrimonium verum; si autem sit votum simplex, verum est matrimonium, attamen peccant sic contrahentes. Votum autem beatissimæ Virginis non fuit solenne, sed simplex, in corde conceptum et conditionatum, ut patuit. Ex speciali quoque et familiari Spiritus Sancti consilio in matrimonium consensit, imo et desuper fuit certificata quod etiam Joseph ejusdem fuit propositi: ideo non se commisit periculo nubens. Nec tamen ob hoc aliquid deperiit veritati, quoniam illud propositum non fuit conditionaliter in consensu appositum. Talis quippe conditio quum sit contra matrimonii bonum, utpote prolem procreandam, matrimonium tolleret. — Ad aliud respondetur, quod copula carnalis continebatur implicite in beatissimæ Virginis consensu, quemadmodum actus in potentia continetur implicite. Potentia autem ad copulam virginitati non contrariatur, nec aliquid de ejus minuit puritate. Virgo quoque beata fuit certificata quod actus copulæ nunquam sequeretur in ea.

Amplius, rationes matrimonii Dominæ bene assignantur in littera: primo ex parte concepti, ut scilicet partus diabolo celaretur; secundo ex parte matris, ne lapidaretur; tertio ex parte Joseph, ut obsequeretur matri virgini ac filio ejus, et testis esset virginitatis illius. Verumtamen diabolus cognitione naturali bene perpendisset virginitatem Mariæ, si permissus fuisset. Habet enim naturalia lucida et valde acuta, multo plus quam homo. Sed homo etiam sensu potest cognoscere de puella an sit virgo. Diabolus quoque cognoscit eam virginem esse quæ nunquam conjuncta est viro aliterve corrupta: quod et de beatissima illa bene novisset, nisi prohibitus fuisset.

Verum his objici potest, quod diabolus per Christi miracula sufficienter cognoscere potuit, ipsum esse Filium Dei. Nihilo minus Christus evidenter fecit miracula. — Secundo, beatissima Virgo, quamvis non fuisset nupta, non potuisset lapidari propter simplicem fornicationem quasi adultera: ergo nec propter hoc oportuit eam nuptui tradere. — Imo apparet quod Judæi facilius credidissent Jesum esse Messiam, si mater ejus fuisset viro non tra-

Is. vii, 14. dita, quoniam scriptum noverunt : Ecce ignoravit diabolus prophetatum fuisse Dei Filium incarnandum : ideo quamvis vidit in Christo signa infirmitatis, nihilo minus cognovisset quod Deus esset : imo hinc certius perpendisset in eo duplicem esse naturam, divinam videlicet et humanam. — Hinc cum Augustino dicendum, quod diabolus in tantum cognovit Christum, in quantum permissus fuit cognoscere, prout super Joannem, Matthæum et Lucam diffusius demonstravi.

Et respondendum ad primum, quod per illa miracula non potuit diabolus aperte cognoscere Christi deitatem, quoniam simul vidit in eo signa infirmitatis et virtutis : unde quod aliquando aliquid de ejus divinitate confitebatur, magis ex præsumptione quam certitudine fuit. Sed istud propter præcedens vaticinium fuisset signum certissimum adventus Filii Dei. — Ad secundum dicendum, quod ratio illa intelligitur de lapidatione diffamiæ; vel quia gloriosa Virgo fuit de stirpe sacerdotali ex parte matris : unde Elisabeth de filiabus Aaron ejus cognata fuit.12 Filia autem sacerdotis etiam non nupta, in stupro deprehensa, lapidabatur, ut legitur in Levitico.34 Sed ex parte patris fuit de tribu Juda et semine David. Nam simul contrahere poterant tribus Levi et Juda : imo natæ ex tribu Levi, conjungi poterant quibuslibet viris tribuum aliarum, quoniam non acceperunt hereditatem inter ceteras tribus, divisam ab aliis. Idcirco ex tali conjugio non provenit confusio sortium, ob quam vitandam aliæ tribus prohibebantur contrahere invicem. — Ad tertium, quod Christus maluit Judæos dubitare de sua deitate quam de suæ Matris integritate, sciens lubricam esse virginitatis famam, ut ait Ambrosius. — Hæc Thomas.

Attamen, contra solutionem primam illius argumenti objici potest, quod Christus fecit quædam miracula soli omnipotentiæ Dei possibilia, nec minora nativitate ex Virgine, per quæ sufficienter probavit se Joann. xv, 24. esse Messiam. Propter quod dixit : Si opera non fecissem quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent ;5 et rursus : Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, etsi mihi non creditis, operibus credite. — Insuper ex adimpletione hebdomadarum a Daniele prætaxatarum de Christi adventu, facile cognovisset diabolus Christum venisse.6 Similiter ex testimonio angeli ad pastores, et aliis multis, nisi divinitus fuisset prohibitus. Nec

Quæritur item, an matrimonium illud fuit aliquando consummatum. Apparet quod imo, quum in Evangelio Christus vocetur primogenitus, et fratres habuisse legatur; et rursus, quod Joseph non cognovit eam donec peperit Jesum;7 et consimilia quædam sint scripta. — Dicendum, quod Mater Christi ante partum, in partu, et post partum in æternum virgo permansit. Sed ejus virginitati ante partum, Ebionitæ ac Judæi contradixerunt, mentientes Jesum ex semine Joseph natum. Virginitati vero ipsius in partu, philosophi derogabant, dcentes duo corpora simul esse non posse in loco eodem. Virginitati autem ejus post partum, Helvidius quidam idiota infelix sacerdos, ausus est derogare, qui loquacitatem putans facundiam, accepta disputandi materia, a blasphemiis Matris Dei incepit, dicens eam post partum a Joseph cognitam : contra quem vilissimum rudissimumque hæreticum gloriosus ac doctissimus scripsit Hieronymus.

Ad objecta ergo dicendum, quod hoc ly antequam, in Scripturis non semper denotat ordinem ad illud quod futurum est secundum veritatem, sed quandoque ad illud quod futurum speratur secundum cursum communem, ut quum dicitur : Iste antequam haberet viginti annos, defunctus est. Similiter ly donec, interdum designat hoc quod præcessit terminari, veniente eo quod exspectatur, ut quum dicitur : Sede hic, donec veniam. Quandoque autem non, ut quum ad Corinthios dicitur : Oportet illum regnare, donec ponat inimicos suos, etc.8 Et in Psalmo : Sede

Hæc sunt Thomæ. a dextris meis, donec ponam, etc.9 Numquid postea non sedebit? In Scripturis quoque primogenitus interdum vocatur, ante quem nullus est natus, quamvis post ipsum non sit alius natus: alias unigeniti in lege non habuissent jus primogenituræ, nec debuissent Deo offerri. Quod autem Joseph cogitavit Mariam dimittere, fuit non quod aliquid indignum suspicabatur de ea, sed quoniam tantæ sanctitati cohabitare pertimuit. Item, quod Christus legitur habuisse fratres et sorores, intelligendum est de propinquis secundum carnem, eo modo quo cognati in Scripturis vocantur fratres. Nam et Joseph creditur virgo mansisse. — Hæc Thomas.

Idem Petrus. Qui et allegat Bedam dicentem: Beata Virgo proposuit corde virginitatem se servaturam, sed votum ore non expressit; postmodum vero una cum viro suo ore expressit. — Concordat Richardus prædictis per omnia; similiter et Albertus, Durandus, aliique communiter.

Bonaventura etiam addit: Totum quod in matrimonio beatissimæ Virginis gestum est, familiarissimo consilio Spiritus Sancti peractum est. Decuit etenim tam præelectissimam Virginem virginitatem vovere, triplici ratione. Primo, ut esset convenientissimum habitaculum Filii Dei, qui est candor lucis æternæ, splendor gloriæ, sapientia Patris, et sanctitas penitus infinita:1011 unde decuit habitaculum ejus esse purissimum, puritate etiam voto firmata. Secundo, ut esset cunctis mulieribus atque virginibus totius virginitatis et castitatis exemplum: virginitas autem ex voto servata, consistit perfectior. Tertio, quia condecuit in ipsa excellentissima omnium mulierum virginumque regina esse privilegium, complementum, summumque apicem universæ virginitatis ac puritatis. Quum ergo in aliis multis virginitas decoretur, perficiatur et extollatur, in quantum procedit ex voto; rectissimum fuit talem eminentissime esse virginitatem summæ Mariæ, quam oportuit tanta puritate niterre, quod sub Deo major intelligi nequit.

Postremo Scotus: Beata, inquit, Virgo vovit (ut dicitur) virginitatem sub conditione, videlicet, nisi aliter Deus cum ipsa disponeret. Sed contra hoc est, quod in omni voto quantumcumque absoluto, subintelligitur ista conditio, si Deo placet: quoniam nullus debet offerre aliquid Deo, velit ipse vel nolit. Ideo dico, quod absolute vovit. Quod Sancti conjiciunt ex responsione et interrogatione qua dixit: Quomodo fiet istud? etc. Quæ quæstio fuit de supernaturali insolitoque effectu. Ideo nisi jam firmasset in corde suo, neququam se cognoscendam a viro, nulla fuisset interrogatio illa. Et ad hunc intellectum angelus ei respondit:12 Spiritus Sanctus superveniet in te, etc. — Quomodo ergo potuit contrahere matrimonium? Responsio: In contractu matrimonii est mutua datio corporum ad copulam carnalem sub conditione implicita, scilicet si petatur. Unde contrahentes cum proposito statim voveni castitatem, vere contrahunt. Maria autem certificata fuit quod illa copula nunquam ad effectum perduceretur, nec datio illa ad consummationem. Nempe quum in Matthæo legatur, angelum instruxisse S. Joseph, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam;13 multo plus, imo indubitanter concluditur, quod ipsa per angelum, vel immediate a Deo antequam desponsaretur ipsi Joseph, audivit: Noli timere accipere Joseph virum justum in conjugem. Ecce enim Spiritus Sanctus dabit eum tibi custodem et testem tuæ virginitatis, qui tecum pari voto contineat, atque in multis ad custodiam virginitatis tuæ congruentibus obsequatur. Nec mirum de ista probabilitate: quidquid enim factum est in Joseph per visionem angelicam, totum factum est ratione Mariæ, quæ fuit immediata in illa ineffabili et admirabili conceptione Filii Dei. Hæc Scotus.

Et quamvis possint ista teneri, tamen rationes ejus non cogunt; et opinio ejus est manifeste contra Augustinum, dicentem quod sacratissima Virgo promisit virginitatem sub prætacta honestissima conditione : quod utique decenter ac rationabiliter sonat. Quumque objiciatur, quod in omni voto quantumcumque absoluto, intelligitur talis conditio; dici potest, quod sapientissima Virgo explicite et formaliter conditionem illam apposuit, saltem in corde suo. Et constat quod ita non additur in omnibus votis : imo religiosæ personæ utriusque sexus in evangelica lege, absolute, seu sine tali expressa conditione, castitatem promittunt. Ex prætacta quoque responsione benedictissimæ et superhonestissimæ Virginis, qua dixit, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco;14 nil aliud probatur, nisi quod plenissimo cordis proposito statuit omnem virilem vitare amplexum. Ex hoc itidem quod angelus instruxit Joseph, non videtur opinio ista probari, quia illa instructio fuit quando ille bonus Joseph jam vidit Virginem fecundatam : unde voluit occulte dimittere eam. Luc. 1, 34.

Footnotes

  1. Ibid. xii, 46. ↩

  2. Luc. 1, 5, 36. ↩

  3. Ibid. 1, 25. ↩

  4. Lev. xxi, 9. ↩

  5. Lev. x, 37, 38. ↩

  6. Dan. ix, 24. ↩

  7. Matth. 1, 25. ↩

  8. 1 Cor. xv, 25. ↩

  9. Ps. cix, 1. ↩

  10. Hebr. 1, 3. ↩

  11. Sap. vu, 26. ↩

  12. Luc. i, 35. ↩

  13. Matth. 1, 20. ↩

  14. Luc. 1, 34. ↩

Chapter 204 of 283