Skip to the text

Distinctio 31

A. De tribus bonis conjugii.

POST hæc de bonis conjugii, quæ sint, et qualiter coitum excusent, dicendum est. Tria sunt principaliter bona conjugii. Unde Augustinus : Nuptiale bonum tripartitum est, scilicet fides, proles, sacramentum. In fide attenditur, ne post vinculum conjugale cum alio vel alia coeatur; in prole, ut amanter suscipiatur, religiose educetur; in sacramento, ut conjugium non separetur; et dimissus vel dimissa, ne causa prolis alteri conjungatur. nec

Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 4. Aug. de Genesi ad litt. lib. IX, n. 12.

B. De duplici separatione.

Separatio autem gemina est, corporalis scilicet et sacramentalis. Corporaliter possunt separari causa fornicationis, vel ex communi consensu causa religionis, sive ad tempus, sive usque in finem. Sacramentaliter vero separari non possunt dum vivunt, si legitimæ personæ sint. Manet enim vinculum conjugale inter eos, etiam si aliis a se discedentes adhæserint. Unde Augustinus : Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges etiam separati, quam cum aliis quibus adhæserunt. Item : Manet inter viventes quoddam conjugale vinculum, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre : sicut apostatæ anima de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita, sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enim redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem hoc qui recesserit, ad cumulum supplicii, non ad meritum præmii. Item : Quibus placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiæ in perpetuum continere, absit ut vinculum conjugale inter illos rumpatur : imo firmius hæret*, quo magis ea pacta secum gerunt, quæ carius concordiusque servanda sunt, non voluptariis corporum nexibus, sed voluntariis animorum affectibus. Et attende* Glossa, in I Cor. VII, 1. Aug. de Nuptiis et concup. lib. I, n. 11. Ibidem. Ibid. n. 12. erit Hugo, ubi supra.

Glossa, in I Cor. VII, 1.

Aug. de Nuptiis et concup. lib. I, n. 11.

Ibidem.

Ibid. n. 12. erit Hugo, ubi supra. quod tertium bonum conjugii dicitur sacramentum : non quod sit ipsum conjugium, sed quia ejusdem rei sacræ signum est, id est spiritualis et inseparabilis conjunctionis Christi et Ecclesiæ.

C. Quod hæc tria adsint omni conjugio.

Et est sciendum, ab aliquibus contrahi conjugium, ubi hæc tria bona non committantur.1 Deest enim fides, ubi vir cum alia, vel mulier cum alio coit. Hoc ergo bonum ita conjugio adhæret, ut ex eo si adsit, amplius commendetur conjugium; si non adsit, non inde annihiletur. Quæ enim adultera est, non ideo conjux non est : imo si conjux non esset, adultera non foret. Non enim est adulterium, nisi quum fides tori violatur legitimi : quod quum fit, culpa committitur, sacramentum vero non cassatur. Bonum quoque prolis non omnibus adest conjugibus. Quidam enim pari voto continentiam servant; alii pro ætatis defectu, vel alterius rei causa generare non valent. Nec omnes illi, etiam qui prolem recipiunt, bonum prolis habent. Nam bonum prolis dicitur, non ipsa proles vel prolis spes quæ ad religionem non refertur, verum ad hereditariam successionem (ut quum quis heredes terrenæ possessionis habere desiderat); sed spes ac desiderium quo proles ad hoc quæritur ut religione informetur. Multi ergo prolem habent, qui tamen bono prolis carent; nec ideo tamen conjugium esse desinit. Sacramentum vero ita inseparabiliter conjugio hæret legitimarum personarum, ut sine illo conjugium esse non videatur : quia semper manet inter viventes vinculum conjugale, ut etiam interveniente divortio fornicationis causa, conjugalis vinculi firmitas non solvatur. Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur conjugium, non adest illud bonum quod dicitur sacramentum : quia potest solvi talium copula, de quibus post dicetur. — Quod vero conjugium sit inter eos qui conjugali affectu, non tamen gratia prolis, sed explendæ libidinis conveniunt, nec fornicarii, sed conjuges appellentur, ostendit Augustinus, inquiens : Solet quæri, quum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec illa cum altero, nec ille cum altera faciat id, utrum nuptiæ sint vocandæ.2 Et potest fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alicujus eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamvis non ea causa conjuncti sunt, non tamen vitaverint, ut vel noluerint sibi nasci filios, vel etiam opere malo aliquo agant ne nascantur. Ceterum si vel utrumque, vel unum horum desit, non invenio quomodo has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus adhibuerit, donec aliquam dignam honoribus aut suis facultatibus inveniat, quam in conjugio adducat, animo ipse adulter est; nec cum illa quam cupit invenire, sed cum ista cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium, adulter est. — Ecce conjuges dicuntur, qui solius concubitus causa conveniunt, si tamen prolis generationem aliquo malo dolo non vitent.

D. De his qui procurant venena sterilitatis.

Aug. de Nuptiis et concup. lib. 1, n. 17.

Qui vero venena sterilitatis procurant, non conjuges, sed fornicarii sunt. Unde Augustinus : Aliquando eo usque pervenit hæc libidinosa crudelitas vel libido crudelis, ut etiam venena sterilitatis procuret; et si nihil valuerint, conceptos fetus intra viscera aliquo modo exstinguat vel fundat, volendo prolem suam prius interire quam vivere; aut si in utero vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales sint, conjuges non sunt; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si vero ambo tales non sunt, audeo dicere : Aut illa quodammodo est mariti meretrix, aut ille adulter uxoris.

E. Quando sint homicidæ, qui procurant abortum.

Id. Quæst. in Heptateuch. lib. 11, q. 8. Decret. p. 11, caus. 32, q. 2, c. 9.

Hier. Epist. 121, c. 4.

Hic quæri solet de his qui abortum procurant, quando judicentur homicidæ, vel non. Tunc puerperium ad homicidium pertinet, quando formatum est et animam habet, ut Augustinus super Exodum asserit; informe autem puerperium, ubi non est anima viva, lex ad homicidium pertinere noluit. Dicit etiam Augustinus, quod informe puerperium non habet animam; ideoque mulctatur pecunia, non redditur anima pro anima. Sed jam formato corpori anima datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata. Nam si cum semine et anima exsistit de anima, tunc et multæ animæ quotidie pereunt, quum semen ex fluxu non proficit nativitati. Primum oportet domum compaginari, et sic habitatorem induci. Quum ergo lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima? Item Hieronymus ad Algasiam : Semina paulatim formantur in utero, et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant. — Ex his apparet, tunc eos homicidas esse, qui abortum procurant, quum formatum est et animatum puerperium.

F. De excusatione coitus qui fit per hæc bona.

Hugo, Summa Sent. tract. vii, c. 3.

Aug. de Bono conjug. n. 6.

Hugo, ubi supra.

Hier. Contra Jovin. lib. 1, n. 49.

Quum ergo hæc tria bona in aliquo conjugio simul concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Quando enim servata fide tori, causa prolis conjuges conveniunt, sic excusatur coitus, ut culpam non habeat. Quando vero deficiente bono prolis, fide tamen servata conveniunt causa incontinentiæ, non sic excusatur ut non habeat culpam, sed venialem. Unde Augustinus : Conjugalis concubitus generandi gratia, non habet culpam; concupiscentiæ vero satiandæ, sed tamen cum conjuge, propter tori fidem, venialem habet culpam. Item : Hoc quod conjugati victi concupiscentia, utuntur invicem, ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his pro quibus quotidie dicimus : Dimitte nobis debita, etc. Ubi autem hæc bona desunt, fides scilicet et proles, non videtur coitus defendi a crimine. Unde in sententiolis Xysti Pythagorici legitur : Omnis ardentior amator propriæ uxoris, adulter est. Item Hieronymus : Sapiens judicio amat conjugem, non affectu ; non regnat in eo impetus voluptatis, nec præceps fertur ad coitum. Nihil est fœdius quam uxorem amare quasi adulteram. Qui dicunt se causa humani generis uxoribus jungi, imitentur saltem pecudes; et postquam venter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos. Idem: In matrimonio opera liberorum concessa sunt, voluptates autem quæ de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore sunt damnatæ.

Hier. in Ephes. v, 27.

G. De indulgentia Apostoli, quomodo sit accipienda.

Sed si concubitus qui fit causa prolis, culpa caret, quid Apostolus secundum indulgentiam permittit? Ita enim ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam. Cui enim præstatur venia nisi culpæ? Per hoc etiam quidam probare volunt nuptias esse peccatum. Sed ut prædictum est, indulgentia alia est concessionis, alia permissionis. Egerat Apostolus de nuptiis et de carnali coitu, et ad utrumque retulit illud: Hoc autem dico secundum indulgentiam. Indulgentur enim nuptiæ secundum concessionem, et concubitus nuptialis qui fit tantum causa prolis. Concubitus vero qui est præter necessitatem generandi ob incontinentiam, indulgetur secundum permissionem, quia ibi est aliqua culpa, sed levis. Ideoque non jubetur, nec conceditur, sed permittitur: quia non est laudabilis, sed venialis. De hoc Augustinus sic ait:

Cf. dist. xxvi D.

Forte aliquis dicet, Si veniam concessit Apostolus, ergo peccatum sunt nuptiæ; cui enim venia nisi peccato conceditur? Plane, quod infirmitati permisit secundum veniam, audeo dicere peccatum esse. Veniam namque concedens Apostolus, concubitum attendit conjugatorum ubi est incontinentiæ malum. Incontinentiæ malum est, quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum. Non enim quia incontinentia malum est, ideo conjugium ubi est concubitus præter intentionem generationis, non est bonum. Non propter illud malum, culpabile est hoc bonum; sed illud malum fit veniale propter bonum

Ap. Lyran. I Cor. vii, 6. nuptiale: quod non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiæ. Item: Concubitum qui non fit causa prolis, nuptiæ non cogunt fieri, sed impetrant ignosci; si tamen non ita sit nimius, ut impediat tempora quæ orationi debentur, nec immutetur in eum usum qui est contra naturam. Concubitus enim necessarius causa generandi inculpabilis, et solus ipse nuptialis est. Ille vero qui ultra necessitatem progreditur, non rationi, sed libidini obsequitur; et hunc non exigere, sed reddere conjugi ne fornicetur, ad conjugem pertinet. Si vero ambo tali concupiscentiæ subiguntur, rem faciunt quæ non est nuptiarum; cujus delicti non sunt nuptiæ

Aug. de Bono conjug. n. 11. hortatrices, sed deprecatrices. Decus quidem conjugale est castitas procreandi, et reddendi carnalis debiti fides. Hoc est opus nuptiarum, quod ab omni peccato

Ibid. n. 12. defendit Apostolus, dicens: Non peccat virgo si nupserit.3 Quum ergo culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est; quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod conjuges debitum carnis exposcunt, non propaginis voluntate, sed libidinis voluptate? Quæ tamen voluptas non propter

Aug. de Nuptiis et concup. lib. 1, n. 16. nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Immoderata ergo progressio secundum veniam conceditur. Quocirca et hinc laudabiles sunt nuptiæ, quia etiam illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se : non enim iste concubitus quo servitur concupiscentiæ, agitur ut impleatur fetus quem postulant nuptiæ. Omnino ergo in genere suo nuptiæ bonæ sunt, quia fidem tori servant, et prolis suscipiendæ causa utrumque sexum commiscent, et impietatem separationis horrent. Sanctitati etiam conjugii nec conjux infidelis obesse potest, sed potius fidelis prodest infideli, ut Apostolus docet. — Ex his ostenditur, quod conjuges qui causa prolis tantum conveniunt, vel qui exigentibus debitum reddunt, defendit a peccato sanctitas conjugii bonumque nuptiale.4 Si enim absque peccato non posset fieri concubitus conjugalis, non præcepisset Dominus post diluvium eos copulari, dicens, Crescite et multiplicamini, quum jam sine carnali concupiscentia non possint commisceri.

Aug. Contra Julian. lib. III, n. 30.

H. Quod non omnis delectatio carnis peccatum sit.

Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 3.

Decret.5 p. II, caus. 33, q. 4, c. 7.

Sed forte aliquis dicet, omnem carnis concupiscentiam et delectationem quæ est in coitu, malam esse et peccatum, quia ex peccato est et inordinata. Et nos dicimus, illam concupiscentiam semper malam esse, quia fœda est et pœna peccati; sed non semper peccatum est. Sæpe enim delectatur vir sanctus secundum carnem in aliqua re, ut requiescendo post laborem, edendo post esuriem; nec tamen talis delectatio est peccatum, nisi sit immoderata. Sic et delectatio quæ fit in coitu conjugali, cui adsunt illa tria bona, a peccato defenditur. Videtur tamen B. Gregorius aliter sentire, scilicet quod sine peccato non possit fieri carnalis commixtio, dicens : Vir cum propria uxore dormiens, nisi lotus aqua, ecclesiam intrare non debet. Quamvis diversæ hominum nationes de hac re diversa sentiant, et alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriæ conjugis, et lavacri purificationem quærere, et ab ingressu ecclesiæ paululum temperare. Nec hoc dicentes, culpam deputamus esse conjugium; sed quia ipsa licita admixtio conjugis sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia voluptas ipsa sine culpa nullatenus esse potest.

I. Determinat auctoritatem.

Hoc autem ne prædictis obviet, intelligendum est in illis qui non gratia prolis conveniunt, quorum voluptas non est sine peccato. Et vix aliqui reperiri possunt adhuc amplexus carnales experientes, qui non interdum conveniant præter intentionem procreandæ prolis. Hoc autem quoties fit, ab ingressu ecclesiæ abstinendum est. Et quod ita intelligendum sit, Gregorius consequenter ostendit : Si quis vero sua conjuge, non cupidine voluptatis raptus, sed tantum creandorum liberorum gratia utitur; iste profecto, sive de ingressu ecclesiæ, sive de sumendo corporis Ibidem. dominici mysterio, suo est judicio relinquendus, quia prohiberi a nobis non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Quum vero non amor procreandæ sobolis, sed voluptas dominatur in opere commixtionis, habeant conjuges etiam de commixtione sua quod defleant. Tunc autem vir qui post admixtionem conjugis lotus aqua fuerit, etiam sacram communionem valeat accipere, quum ei secundum præfinitam sententiam, ecclesiam etiam licuerit intrare.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ PRIMÆ

INDUCTO tractatu de causis matrimonium constituentibus, hic tractat de tribus bonis actum matrimonialem, carnalem videlicet copulam, honestantibus, quæ sunt, fides, proles, et sacramentum. Deinde ostendit, quod non in omnibus conjugatis inveniuntur. Quocirca declarat, quando talia perpetrantes, videlicet prolem impedientes, sunt homicidæ, et quando non. Insuper, circa hæc movet difficultatem, quomodo scilicet apostolus Paulus asserit se actum matrimonialem secundum indulgentiam permittere, si per tria hæc bona ab omni excusatur peccato, imo et licite virtuoseque fiat. Consequenter inducit instantiam contra præmissa, ex verbis probans Gregorii, actum illum carnalem exerceri non posse sine peccato, et solvit.

Footnotes

  1. Hugo, de Sacram.lib. II, p. XI, c. 8. ↩

  2. Aug. de Bono conjug. n. 5. ↩

  3. I Cor. vii, 28. ↩

  4. 1 Cor. vii, 14. ↩

  5. Gen. IX, 1. ↩

Chapter 205 of 283