Skip to the text

Quæstio unica

Porro de istis jam supra inductæ ac motæ atque solutæ sunt plurimæ quæstiones.1 Attamen pro clariori intelligentia veritatis hic quæritur, Utrum hæc tria bona habeant actum matrimonialem honestare, et utrum ab omni peccato ipsum sufficienter excusent, ita quod sine ipsis non careat culpa.

Videtur quod fides non sit unum horum trium bonorum, quoniam inter infideles est verum connubium, nec illegitimi sunt filii eorum ac filiæ, sed veri heredes possessionum suorum parentum. — Insuper, inter parentes beatissimi Joannis Baptistæ fuit verum honestissimumque connubium etiam antequam genuerunt tam sacram prolem : imo multorum matrimonia non habentium prolem, commendabiliora sunt quam eorum qui habent prolem. — Amplius, matrimonium est sacramentum : ergo sacramentum non est bonum ipsum excusans.2 — Iterum, sicut præhabitum est, actus matrimonialis esse potest, et dum rite peragitur, est actus diversarum virtutum, videlicet caritatis, justitiæ, latriæ, etc. Actus autem virtutis, in se et per se laudabilis meritoriusque consistit, nec bonis eget extrinsecis quibus honestetur aut excusetur. actus matrimonialis esse potest, et dum rite peragitur, est actus diversarum virtutum, videlicet caritatis, justitiæ, latriæ, etc. Actus autem virtutis, in se et per se laudabilis meritoriusque consistit, nec bonis eget extrinsecis quibus honestetur aut excusetur.

C Circa hæc scribit Albertus, primo interrogans, in quo genere boni sit matrimonium, hoc est, an sit bonum delectabile, utile vel honestum. Et multipliciter arguit quod sit bonum delectabile, quum Salomon dicat : Lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.3 Multi quoque desiderio delectationis matrimonium contrahunt, et actui illi natura delectationem præcipuam miscuit, ut ad actum illum homines magis alliciantur, nec horrore oneris conjugii retrahantur. — Ad quod respondet : Matrimonium est de bonis mixtis. Quæ autem sint bona mixta, docet Tullius in fine primi Rhetoricæ, utpote, quæ partim appetuntur intuitu utilitatis, et partim propria vi ac propria dignitate seu honestate nos attrahunt. Nec concedendum est aliquo modo, judicio meo, quod sit bonum delectaac propria dignitate seu honestate nos attrahunt. Nec concedendum est aliquo modo, judicio meo, quod sit bonum delectabile: quoniam delectatio non est in ipso nisi sicut incidens bonum, sine quo non exercetur. Hæc vero media bona a digniori denominantur, et vocantur bona honesta. Salomon quoque in verbis præallegatis intendit, ut vir delectetur in conjuge, prout delectatio est adjuncta bono honesto. Et hæc est delectatio in bono rationis, puta in fide conjugali et significatione sacramenti, ac pietate prolis susceptæ. Nec natura admiscuit actui illi delectationem ut finaliter aut principaliter stetur in ea, sed per ipsam attrahatur ad melius bonum, a quo denominatio sumitur.

Denique tria bona matrimonii, secundum quod sunt matrimonii bona, sunt in genere boni honesti, non tamen in eadem specie honestatis. Sumpta vero seorsum secundum se, non sunt in eodem genere boni: fides enim et proles in diverso sunt genere; nec proles quantum ad suam substantiam est in genere boni honesti, nec sic est matrimonii bonum, sed ut ordinata ac educata ad cultum Dei.

Si autem quæratur, quid horum trium sit principalius matrimonii bonum; respondendum, quod aliquid appellatur principalius matrimonii bonum tripliciter. Primo tanquam magis principaliusque intentum ab instituente matrimonium, imo et communiter ab utentibus matrimonio: et sic proles est principalius matrimonii bonum. Secundo, quod principalius participat bonitatis naturam: et hoc est fides. Tertio, quod essentialius ac finalius sequitur matrimonium: et hoc est sacramentum.

Quæritur quoque, an tria ista sint matrimonii bona secundum quod matrimonium est in remedium culpæ, vel secundum quod est officium naturæ. Dicendum, quod tria ista efficiuntur a matrimonio secundum quod est officium naturæ, sed adjunguntur ei prout est in remedium culpæ: aliter enim nullatenus coitum excusarent. Proles quippe et fides et sacramentalis significatio sunt quidam effectus matrimonii primo modo accepti, seu contrahentium illud. — Fides demum (ut Haymo ait) dicitur a fio, fis: quia per eam fiunt quæ in matrimonio dicuntur seu mutuo promittuntur: ideo actus hujus fidei est, ne aliquis conjugum alteri misceatur. — Hæc Albertus.

Insuper Thomas circa hæc scribens: Nullus (inquit) sapiens debet jacturam aliquam sustinere, nisi pro recompensatione æqualis meliorisve boni. Idcirco electio rei habentis annexam jacturam, indiget adjacencyone boni per cujus recompensationem ordinetur et honestetur. Quumque in conjunctione viri ac mulieris, jactura accidat rationis, tum propter vehementiam delectationis rationem absorbentis, tum propter onera, curam et tribulationes matrimonio junctas; electio conjunctionis hujusmodi ordinata esse non valet, nisi per recompensationem bonorum quibus illa honestetur conjunctio: et hæc sunt tria matrimonii bona et quasi intrinseca ei. Dicit autem Philosophus octavo Ethicorum, quod amicitia quæ est inter virum et uxorem, est naturalis, et claudit in se bonum delectabile et utile ac honestum. Et enim ex hoc ipso quod est in officium et remedium, habet rationem boni utilis ac honesti; attamen utrumque horum convenit ei ex hoc quod hujusmodi bona habet, quibus fit officiosum, et contra culpam remedium præbens.

Denique tria hæc bona sufficienter assignantur. Matrimonium namque est in officium naturæ, et est sacramentum Ecclesiæ. Et in quantum est in officium naturæ, ordinatur duobus, quemadmodum quilibet alius actus virtutis: quorum unum exigitur ex parte agentis, et hoc est intentio debiti finis, sicque bonum matrimonii dicitur proles; aliud ex parte actus, qui est bonus ex genere ex hoc quod super debitam cadit materiam, et ita matrimonii bonum est fides, per quam homo accedit ad suam, non ad alienam. Ulterius quoque habet aliquam bonitatem, in quantum est sacramentum, videlicet sacram significationem, quæ et ipso sacramenti nomine designatur. In prole vero non solum insinuatur procreatio, sed et pia ac diligens educatio ejus. Fides quoque non sumitur hic prout est theologica virtus, sed ut est justitiæ pars, qua dicta fiunt in observatione promissorum: quia in matrimonio, quum sit quidam contractus, est quædam promissio, per quam talis vir tali mulieri deputatur. Similiter in promissione illa principaliter continetur ut sibi invicem debitum reddant. Imo fides non accipitur hic proprie pro virtute, sed pro quadam conditione virtutis, ex qua fides nominatur, quæ pars justitiæ ponitur. Sacramentum tandem, quemadmodum Magister testatur, non dicitur hic ipsum matrimonium, sed inseparabilitas ejus, quæ est signum ejusdem rei cujus et matrimonium.

Insuper aliquid nominatur principalius: primo, quoniam dignius; secundo, quoniam essentialius. Primo modo sacramentum inter hæc tria est principalius, quoniam spectat ad matrimonium in quantum est gratiæ sacramentum; alia vero duo, in quantum est naturæ officium: et perfectio gratiæ dignior est perfectione naturæ. Si autem principalius nuncupetur id quod essentialius est, distinguo. Fides namque et proles considerantur primo in se ipsis: et sic pertinent ad matrimonii usum, per quem proles producitur, et pactio conjugalis servatur. Indivisibilitas vero, quam sacramentum importat, pertinet ad matrimonium secundum se: quoniam ex hoc quod per pactionem conjugalem conjuges tradunt sibi invicem sui corporis potestatem, sequitur quod separari non possunt. Ideo matrimonium nunquam invenitur sine inseparabilitate; sed invenitur sine prole et fide, quoniam esse rei non dependet a suo usu: sicque sacramentum est essentialius matrimonio quam fides et proles. Secundo considerantur fides et proles, prout sunt in suis principiis, ut per prolem intelligatur intentio prolis, et per fidem debitum servandi fidelitatem: sine quibus nec matrimonium esse valet, quia hæc in matrimonio ex conjugali pactione causantur, ita quod si aliquid his contrarium exprimeretur in consensu qui matrimonium facit, non esset matrimonium verum. Sicque sumendo prolem et fidem, proles est essentialissimum matrimonio, deinde fides, et tertio sacramentum: quemadmodum etiam homini essentialius est esse naturæ quam esse gratiæ, quamvis esse gratiæ sit dignius.

Præterea si quæratur, an actus matrimonii excusari possit a culpa, etiam sine præfatis bonis ipsius; dicendum, quod sicut bona matrimonii secundum quod sunt in habitu, faciunt matrimonium honestum et sanctum, ita etiam secundum quod sunt in actuali intentione, faciunt actum matrimonii honestum, quantum ad illa duo matrimonii bona quæ ipsius actum respiciunt. Unde dum conjuges conveniunt causa prolis procreandæ, vel ut sibi invicem debitum reddant (quod ad fidem pertinet), excusantur totaliter a peccato. Tertium vero bonum non pertinet ad matrimonii usum, sed ad essentiam ejus: propter quod facit matrimonium esse honestum, non autem actum ejus, ut per hoc actus ejus sit immunis a peccato, quia alicujus significationis causa conveniunt. Ideo solum duobus modis conjuges absque omni peccato conveniunt, utpote, quando conveniunt causa prolis procreandæ, ad Dei obsequium educandæ, et causa debiti persolvendi; alias semper est peccatum ad minus veniale. Dum autem sola natura movet ad matrimonii actum, non excusatur omnino a peccato, nisi in quantum motus naturæ ordinatur actu aut habitu ultra ad prolem, secundum quod proles est matrimonii bonum. Non tamen sequitur, quod actus naturæ sit malus, sed quod sit imperfectus, nisi ulterius ad aliquod bonum matrimonii ordinetur: alias staretur in creatura, quod sine peccato esse non posset. — Si autem quæratur, an peccet qui utitur conjuge solum ad fornicationem vitandam; dicendum, quod si aliquis per actum illum intendit vitare fornicationem in uxore, non est peccatum: quoniam hoc est quædam redditio debiti, quod ad bonum fidei pertinet. Si vero intendit vitare fornicationem in se, sic est ibi superfluitas aliqua, puta incontinentia quædam; atque secundum hoc est veniale peccatum; nec ad hoc est matrimonium institutum, nisi secundum indulgentiam, quæ est de venialibus culpis. — Si vero conjugem vir cognoscat causa sanitatis corporeæ, est aliqua culpa, quoniam matrimonium non est institutum ad hoc: quemadmodum qui ex Baptismo solum salutem quæreret corporalem.

Postremo quæritur, an semper peccet mortaliter qui uxorem cognoscit non intendens aliquod matrimonii bonum, sed solum delectationem. Videtur quod sic, quia (ut ait Hieronymus) voluptates quæ de meretricum ampléxibus capiuntur, in uxore damnandæ sunt.4 Dictum est quoque super secundum, quod consensus in delectationem, est mortale peccatum. Similiter usum creaturæ non referre ad Creatorem, videtur mortale. — Ad hoc quidam dixerunt, quod quandocumque ad actum conjugalem libido principaliter movet, est mortale peccatum; sed quando movet ex latere, est veniale; quum vero delectatio omnino respuitur ac displicet, fit actus conjugalis sine culpa omnino: ut sic mortale sit, in actu illo delectationem quærere; oblatam autem acceptare, sit veniale; et ipsam odire, sit perfectionis. Verum hoc stare non valet, quia secundum Philosophum decimo Ethicorum, idem judicium est de delectatione et operatione: quoniam operationis bonæ delectatio bona est, et malæ mala. Quumque actus matrimonialis non sit secundum se malus, quærere delectationem in eo non est de se peccatum mortale. — Idcirco dicendum, quod si delectatio quæratur ultra honestatem matrimonii, ut si quis uxorem accedat, non quoniam conjux est, sed quia est mulier, utpote paratus cum ea facere, quamvis uxor sua non esset, est mortale peccatum; et talis vocatur uxoris amator ardentior, quia extra matrimonii bona effertur. Si vero delectatio quæratur intra matrimonii limites, ut scilicet in alia non quæreretur quam in propria conjuge, peccatum est veniale. Et hoc Hieronymus vocat meretricias voluptates, quærere eas in uxore, sicut quæruntur in meretrice, utpote ex concupiscentia prædominante. Consensus quoque in delectationem hujusmodi seu in concubitum præcepto prohibitum, est mortale peccatum. Delectatio autem non prohibita, quamvis venialis, potest in quantum non prohibita, referri in Deum. — Hæc Thomas in Scripto. Idem Petrus.

Albertus etiam protestatur, quod ex libidine cognoscens uxorem citra matrimonii limites, obsequitur libidini, non ut fini, sed ut infirmitati, quia vehementia ducitur passionis: ideo in hoc solum venialiter peccat.

Præterea Richardus concordans præhabitis, etiam sciscitatur, an oporteat tria matrimonii bona esse in contrahentium intentione. Respondet quod non, loquendo de esse in intentione actualiter atque explicite; sed sic, loquendo de esse in intentione habitualiter et implicite. — Recitat quoque opinionem dicentium, quod actus matrimonialis fieri queat sine omni peccato, quamvis non fiat causa reddendi debiti nec desiderio prolis, sed causa vitandi fornicationem in se ipso, aut etiam desiderio moderatæ voluptatis. Primo, quoniam quærere moderatam delectationem in facto honesto, nullum penitus est peccatum. Delectatio etenim corporalis non est secundum se mala: aliter non esset virtus moralis eam modificans. Secundo, quoniam matrimonium non solum est officium naturæ, sed et remedium culpæ: ergo licitum est eo uti solum ad hoc quod culpa vitetur. Tertio, quia si quis gravem ægritudinem sustinens quæ curari non posset nisi per concubitum cum sua uxore, et ad hoc cognosceret eam, non videretur peccare. Quarto, quoniam sanctus Apostolus loquitur: Propter fornicationem (supple vitandam) unusquisque suam uxorem habeat.5 Nec obest quod subdit, Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium:6 quia per hoc videtur innuere quod tur, ita quod somno expleto sit ratio ad liceat, quamvis non præcipiatur. — Hæc Richardus. Verumtamen alia positio præinducta, securior, communior, Augustino quoque et Magistro consonantior esse videtur.

Amplius, Scotus contra præhabita arguit, quoniam somnus diutius privat hominem actu rationis quam actus matrimonialis, nec tamen assignantur bona somnum excusantia. — Ad quam objectionem respondet Richardus, quod somnus est quid naturale, quod vitari non potest, et per ipsum confortatur natura, et ratio vigoraducta.

Durandus etiam consonat præinductis, excepto quod potius sentit, quod actus matrimonialis possit esse sine peccato, etiam quando fit causa vitandi fornicationem in se ipso, etc., præsertim quoniam vir magis tenetur sibi ipsi providere de evitatione peccati quam conjugi. — Scripta demum Bonaventuræ de his, omnino concordant responsionibus S. Thomæ. Supra quoque, dicta ipsius Bonaventuræ de his sunt indist. xxvi.

Footnotes

  1. dist. xxvi, q. 1, 2. ↩

  2. p. 62 B. ↩

  3. Prov. v, 18. ↩

  4. Cf. t. XXII, p. 288 D. ↩

  5. I Cor. vii, 2. ↩

  6. Ibid. 6. ↩

Chapter 206 of 283