Distinctio 32
A. De solutione carnalis debiti.
SCIENDUM etiam est, quia quum in omnibus aliis vir præsit mulieri, ut caput corpori (est enim vir caput mulieris), in solvendo tamen carnis debito pares sunt.1 Ideo Apostolus utrique pariter præcipit in hac causa sibi invicem subjici, inquiens: Vir debitum reddat uxori, similiter et uxor viro, quia mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir;2 similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Quia nec mulier ad alium virum, nec vir ad aliam mulierem potestatem sui corporis habet; nec vir ad continendum nec mulier potestatem habet sine mutuo consensu; sed alter alterius potestatem habet corporis, ut poscenti alteri non liceat alteri negare debitum. In hoc enim pares sunt, quia nec viro nec mulieri corpus suum licet alii tradere, sed sibi invicem debitores sunt in hac causa, ne peccandi detur occasio: per quod non dominium tollitur viro, sed vitium. Debent enim sibi conjugati, non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum proconcreandorum causa, quæ prima est in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicem excipiendæ ad illicitos concubitus devitandos, mutuam quodammodo servitutem, ut etsi alteri eorum continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Ad hoc enim neuter habet potestatem sui corporis. Quod adeo verum est, ut etiam quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiæ causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas. Reddere enim debitum conjugale, nullius est criminis; exigere autem ultra generandi necessitatem, culpæ est venialis; fornicari vero vel mœchari, puniendi est criminis.
Aug. de Bono conjug. n. 6.
Ibid. n. 7.
B. Quod neuter continere valeat nisi ex communi consensu.
Quod vero sine consensu uxoris vir continere non valeat, subditis probatur testimoniis. Ait enim Augustinus: Si dicat vir, Continere jam volo, Nolo autem, uxor; non potest. Quod enim tu vis, illa non vult. Numquid per continentiam tuam illa debet fieri fornicaria? Si alii nupserit, te vivo, adultera erit. Non vult tali lucro Deus tale damnum compensari. Redde debitum; et si non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod debes uxori. Idem: Secundum verba apostolica, etiam si vir continere voluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur; et illi Deus imputaret continentiam, si non suæ sed tuæ concederet infirmitati, ne in adulterium caderes. Quisquis ergo compatiens infirmitati uxoris reddit, non exigit debitum; aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, securus exspectat diem novissimum. Idem: Una sola causa esse potest qua te ad id quod vovisti, non modo non hortaremur, sed etiam prohiberemus implere: si forte tua conjux hoc tecum suscipere, animi vel carnis infirmitate recusaret. Nam vovenda talia non sunt a conjugatis nisi ex consensu et voluntate communi; et si præpropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persolvenda promissio. Non enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. Idem: Apostolus nec ad tempus, ut vacant orationi, nisi ex consensu, voluit conjuges carnali invicem fraudari debito. Idem: Manifestum est ita voluisse legem, feminam sub viro esse, ut nulla ejus vota quæ abstinentiæ causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor fuerit vir permittendo. Nam quum ad peccatum ejusdem viri pertinere voluerit lex, si prius permiserit et postea prohibuerit; non tamen dixit, ut faciat mulier quod voverat quia permissa jam prius a viro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri ex hoc jussum dedit, ut quum prius vir ei concesserit, postea si prohibuerit, contemnatur. — Ex his apparet, quod vir vel mulier continentiam Deo offerre non potest sine communi consensu, nec alter alteri debitum negare debet. Si vero quilibet eorum alterum a suo jure absolverit, ad præteritam servitutem numquid revocare poterit? Hoc enim videtur Augustinus supra voluisse. Quibusdam videtur, quod mulier non discedens a domo viri, quæ viro permittente continentiam voverit vel promiserit, eodem prohibente, solvere non valeat; et hoc propter dignitatem viri, qui est caput mulieris. Sed melius hoc intelligitur in tali casu, ubi vir concedit mulieri vovere continentiam, et ante votum prohibet implere. Si vero habitum mutaverit, non potest revocare, secundum illud: Qui uxorem suam velare permiserit, aliam non accipiat, sed similiter convertatur.
C. Quibus temporibus cessandum sit a coitu.
Et licet debitum poscenti semper sit solvendum, non licet tamen qualibet die poscere. Unde Augustinus : Christiano cum uxore sua aliquando licet convenire, aliquando non. Propter processionis enim dies et jejuniorum, aliquando non licet convenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur. Idem : Quotiescumque enim vel dies Nativitatis vel reliquæ festivitates advenerint, non solum a concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete. Item Ambrosius : Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum videtur ad ipsum usum, quia et dies festi et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus, juxta legem cessare usum carnis his debere temporibus demonstrant.
Decret. p. II, caus. 33, q. 4, c. 5.
Ibid. c. 2.
Ibid. c. 4.
D. Hieronymus videtur dissentire a præmissis.
Illi autem quod dictum est, reddere debitum non esse peccatum, videtur obviare quod ait Hieronymus : Quicumque uxori debitum reddit, vacare non potest orationi, nec carnes Agni edere. Item : Si panes propositionis ab his qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant; quanto magis panis qui de cœlo descendit3, non potest ab his qui conjugalibus paulo ante hæsere complexibus, violari atque contingi ? Non quod nuptias condemnemus, sed quod eo tempore quo carnes Agni manducaturi sumus, vacare a carnalibus operibus debeamus. — Hoc capitulum maxime ad ministros Ecclesiæ pertinere videtur, quibus non licebat sacra officia celebrare atque mysteria tempore conjugalis amplexus, quo etiam præsentia Spiritus Sancti non datur. Unde idem ait : Connubia legitima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo quo conjugales actus geruntur, præsentia Spiritus Sancti dabitur, etiamsi propheta esse videatur qui officio generationis obsequitur.
Ibid. c. 1.
Ibidem. I Reg. xxi, 4.
Decret. p. II, caus. 32, q. 2, c. 4.
E. Quibus temporibus non sunt celebrandæ nuptiæ.
Nec solum in opere carnali observanda sunt tempora, sed etiam in celebrandis nuptiis, secundum illud : Non oportet a Septuagesima usque in octavam Paschæ, et tribus hebdomadibus ante festum S. Joannis, et ab Adventu Domini usque post Epiphaniam Domini, celebrare nuptias. Quod si factum fuerit, separentur. Item Nicolaus Papa : Nec uxorem ducere nec conjugia facere quadragesimali tempore, convenire posse ullo modo arbitror.
Ibid. caus. 33, q. 4, c. 10.
Ibid. c. 11.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SECUNDÆ
JAM supra tractavit Magister de bonis matrimonii, et qualiter actum illum excusent. Hic declarat, qualiter circa actum illum maritus et uxor consistant æqualis conditionis, quanquam in aliis vir sit caput uxoris : ex quo concludit, quod neuter eorum sine consensu alterius possit se ad castitatem adstringere. Attamen ne ex hoc putetur quolibet tempore amplexibus esse vacandum, ostendit quando inde cessandum sit, et item quibus temporibus a nuptiis celebrandis oporteat abstinere.
Footnotes
Chapter 207 of 283