Quæstio unica
Hic quæritur primo, Utrum uterque conjugum tenetur ex præcepto alteri debitum reddere indifferenter quocumque tempore; et si non, quibus temporibus ad hoc tenetur, et quibus non.
Videtur quod non semper teneantur ad hoc, quia hoc ipsum interdum obesset corpori et animæ, ut tempore menstruorum et infirmitatum quarumdam; temporibus quoque communionis et præcipuarum festivitatum, et diebus qui actibus afflictionis, compunctionis et præcipuæ devotionis sunt deputati. — Grave quoque videtur asserere, quod matronæ quædam multum devotæ mortaliter peccent, quæ mari tis suis denegant commisceri ex quadam abundantia spiritualitatis ac voluptatum detestatione carnalium, sive ex senectute: sicut in Genesi loquitur Sara, Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?1 Quasi dicat, Non decet. — Rursus, qui consentit erranti, et cooperatur peccanti, cum ipso in vitiis communicat. Si ergo alter conjugum immoderate indiscreteque petat, non debet ei contoralis præbere consensum.
In oppositum sunt quæ habentur in littera, et quod debitum reddere est actus justitiæ, et cadit sub præcepto.
Ad hæc Thomas respondens: Matrimonium, inquit, principaliter institutum est in naturæ officium; ideo in actu ejus servandus est et considerandus modus naturæ, secundum quem vis nutritiva non ministrat generativæ nisi id quod ad individui conservationem superfluit. Nam istud naturalis ordo requirit, ut res prius in se ipsa perficiatur, deinde de sua perfe-
Actione communicet alteri: quod etiam dictat ordo caritatis et gratiæ, naturam perficiens. Idcirco, quum uxor in virum potestatem non habeat nisi quantum ad generativam virtutem, non quoad ea quæ ad conservationem individui ordinantur; vir tenetur uxori debitum reddere in his quæ ad generationem pertinent prolis, salva in primis propriæ incolumitate personæ. Si igitur uxor quærat immoderate et contra consistentiam congruam vitæ viri, non est petitio debiti, sed injusta exactio. Hinc quoque si vir impotens fiat reddere debitum ex causa matrimonium consequente, ut ex præcedente debiti redditione, non habet mulier jus petendi plus ab illo: imo petendo, magis ostendit se meretricem quam conjugem. Si vero vir impotens sit ad hoc ex alia causa justa et licita, iterum excusatur, nec illa habet jus exigendi. Si vero causa illa illicita sit, ipse in culpa est, pœnitereque debet: alias crimen uxoris, si ex hoc in adulterium ruat, sibi quodammodo imputatur; ideo operam dare debet pro viribus, ut uxor contineat.
Verum his objici potest, quod ex redditione debiti, conjuges a communione impediuntur, ad quam certis temporibus tenentur: sicque impletio hujus præcepti ab impletione alterius, imo et majoris præcepti, impediri videtur. — Quæritur quoque, an propter lepram alterius conjugum, alter ab exhibitione debiti excusetur. Quod imo apparet, quoniam ex semine leprosi nascitur proles infecta.
Et respondendum ad primum, quod quis implens unum præceptum, potest ad tempus inhabilis fieri ad alterius impletionem præcepti, seu ad aliquod officium sacrum implendum: quemadmodum judex reum damnando irregularis efficitur. Similiter, implens præceptum redditionis debiti carnis, fit ineptus ad divina obsequia exsequenda, seu sacra mysteria participanda: non quod actus redditionis illius exsistat peccatum, sed ratione carnalitatis actus illius. Sicque (ut ait Magister) Hieronymus loquitur de ministris Ecclesiæ, dicens quod carnes Agni comedere nequeunt nec orationi vacare qui uxori debitum reddunt.2 Et de hoc infra dicetur. — Ad aliud respondendum, quod lepra solvit sponsalia, non matrimonium. Ideo uxor viro quamvis leproso tenetur debitum reddere, non tamen tenetur ei cohabitare : nec enim tam cito ex coitu sicut ex frequenti cohabitatione inficitur. Et quamvis inde nascatur proles infirma, tamen melius ei est sic esse quam omnino non esse.
Quæritur quoque, an uxori etiam non petenti teneatur vir debitum reddere. Dicendum, quod dupliciter potest debitum peti : primo expresse, per verba ; secundo interpretative, per signa. Et si uxor petat per signa certa et evidentia, quamvis ex verecundia verbis non exprimat, tenetur ei vir debitum reddere, ac si verbis exprimeret.
Insuper quæri potest, an liceat mulieri menstruatæ debitum petere ; et rursus, an mulier talis debeat debitum solvere viro petenti. Ad horum primum dicendum, quod ad mulierem menstruatam accedere fuit in lege prohibitum, tum propter immunditiam mulieris, tum propter nocumentum proveniens proli ex commixtione hujusmodi. Et quantum ad primum, præceptum fuit cærimoniale; quantum ad secundum, fuit morale, quia quum matrimonium ad bonum prolis principaliter ordinetur, omnis inordinatus matrimonii usus, quo bonum prolis impeditur, prohibitur. Verumtamen fluxus menstruorum est duplex, utpote, naturalis et innaturalis. Naturalis, quem mulieres patiuntur temporibus determinatis, quando sunt sanæ. Innaturalis est, quando inordinate et quasi continue ex aliqua infirmitate fluxum sanguinis patiuntur; et in tali fluxu non est prohibitum mulierem accedere, præsertim in nova lege, quoniam tunc mulier propter infirmitatem nequit concipere, et quoniam fluxus talis perpetuus seu diuturnus consistit : unde oporteret virum semper a conjuge abstinere. Tempore autem fluxus illius naturalis potest concipere uxor, nec durat nisi ad modicum tempus : ideo prohibitum est eam tunc accedere, mulieri quoque tunc debitum petere. Unde in Levitico habetur : Ad mulierem quæ menstrua patitur, non accedes. Et super illud Isaiæ, Omnes justitiæ nostræ quasi pannus menstruatæ, ait Hieronymus : Tunc viri debent ab uxoribus abstinere, quia tunc concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi, et hujusmodi ; ut quia parentes non erubuerunt in conclavi misceri, eorum peccata pateant cunctis, atque aperte redarguantur in parvulis. — Et si objiciatur, quod vir fluxum seminis patiens potest debitum petere; dicendum, quod fluxus seminis in viro ex infirmitate procedit, nec semen sic fluens generationi est aptum, et talis fluxus est diuturnus : ideo non est simile. — Item, quamdiu mulier menstrua patitur, non potest pro certo constare an sterilis sit.3 Quædam enim in juventute sunt steriles, quæ processu temporis sunt fecundæ.
Lev. XVIII, 19.
Is. LXIV, 6.
Ad secundum quæsitum quidam dixerunt, quod sicut mulier menstruata non potest debitum petere, ita nec reddere. Quemadmodum enim non teneretur reddere, si infirmitatem haberet in proprio corpore, ex qua periculum immineret; ita reddere non tenetur, ad vitandum periculum prolis. Verum ista opinio derogare videtur matrimonio, per quod datur viro omnimoda potestas in corpus uxoris quantum ad actum matrimonialem. Nec est simile de periculo prolis et conjugis : quia si conjux infirmetur, certissimum est quod ex actu carnali periculum ei imminat; sed hoc non est ita certum de prole, cui forte non ita eveniet. Ideo alii dicunt, quod si vir ab uxore ita disposita debitum petat scienter, debet eum mulier quantum potest precibus monitisque avertere, non tamen ita instanter, ut sit viro occasio incidendi alias corruptiones damnabiles, si ad eas pronus credatur. Si autem petat ignoranter, debet mulier aliquam occasionem prætendere, et infirmitatem allegare, ne debitum reddat, nisi viro periculum timeatur. Tamen si vir non desistat, debet ei mulier reddere debitum. Nec tutum esset quod viro suam passionem insinuaret, nisi de ejus probitate atque prudentia pie præsumeret, ne forte abominationem ad ipsam concipiat. Nec obstat illud Levitici, Si quis ad menstruatam accedat, uterque morte moriatur: quia intelligendum est hoc quando uterque sponte consentit; sed in casu quo mulier invite acquiescit marito, non proprie ei consentit.
Amplius de hoc, an maritus et uxor æqualis sint auctoritatis in petendo reddendoque debitum, dicendum quod æqualitas duplex est: una quantitatis seu æquiparantiæ; alia proportionis. Æqualitas quantitatis est, quæ attenditur penes duas quantitates ejusdem mensuræ, sicut bicubiti ad bicubitum; æqualitas vero proportionis attenditur inter duas proportiones speciei ejusdem, ut dupli ad duplum. Loquendo ergo de prima æqualitate, vir et mulier non sunt æquales in matrimonio, nec quantum ad actum conjugalem, in quo id quod nobilius est, viro debetur; nec quantum ad dispensationem domus, in qua vir regit et regitur uxor. Sed quantum ad secundam æqualitatem, æquales sunt in utroque: quoniam sicut vir tenetur uxori in actu conjugali dispensationeque domus, ad id quod viri est; ita uxor viro, ad id quod uxoris. Sicque fertur in littera, quod sunt æquales in reddendo et petendo debitum. Uxor tamen non tenetur reddere debitum viro non petenti: et hoc per accidens est, quoniam vir non ita erubescit petere debitum sicut uxor.
Ex his patet solutio quæstionis qua petitur, utrum vir et uxor possint votum emittere contra debitum conjugale. Nempe quum vovere sit actus voluntatis, de illis bonis potest esse votum quæ nostræ subjacent potestati ac voluntati. Quumque conjuges sibi invicem teneantur in debiti redditione, non valent contra hoc quidquam vovere. — Et si objiciatur, quod vir potest accipere crucem, et abire in subsidium Terræ sanctæ, etiam uxore nolente, et tamen per hoc impeditur a debiti redditione; dicendum, quod satis probabile est quod uxor debeat velle continere ad subveniendum generali necessitati Terræ sanctæ. Ideo in favorem negotii pro quo crux datur, institutum est, quod liceat viro sine uxoris consensu accipere crucem: quemadmodum etiam posset domino suo terreno a quo feudum accepit, sine consensu conjugis militare. Nec tamen in hoc omnino subtrahitur uxori jus suum, quoniam potest virum sequi. — Verum circa hoc quæritur, an unus valeat sine consensu alterius vovere non petere debitum. Dicendum, quod de hoc est duplex opinio: una quod imo, quoniam petere est potestatis et proprii juris. Alii dicunt contrarium, quia si unus eorum nunquam peteret, ex hoc matrimonium fieret alteri onerosum, dum unus semper subjaceret confusioni petendi hoc debitum. Et istud est verius.
Nunc respondendum ad ista, an liceat temporibus sacris et festivis reddere debitum, et an peccet mortaliter qui tunc petit. Ad quæ dicendum, quod actus matrimonialis, etsi careat culpa, attamen sua delectatione deprimit rationem, et a devozione impedit mentem: idcirco diebus quibus specialiter divinis vacandum est, non est licitum petere. Denique, quum mulier habeat potestatem in corpus viri quantum ad actum illum, et econtra, tenetur unus alteri debitum reddere in quocumque tempore, et hora quacumque, salva debita honestate quæ in talibus exigitur: non enim oportet statim in publico reddere. Et quamvis peccet qui petit, non tamen qui solvit, quia invite hoc facit. Hoc enim propter lubricum carnis est divinitus ordinatum, ut petenti debitum semper reddatur, ne qua detur peccati occasio. — At vero petere debitum in die festivo, non est circumstantia trahens ad aliam speciem culpæ: idcirco non potest in infinitum aggravare, et idcirco non peccat mortaliter vir seu uxor petens debitum die festivo. Majus tamen peccatum est, petere debitum solo delectationis amore, quam timore incidendi lubricum carnis. — Sed objici potest, quod primo Dialogorum sanctus refert Gregorius, mulierem in nocte a viro cognitam, mane a diabolo arreptam quum ad processionem venisset. Et respondendum, quod punita non fuit propter hoc quod debitum reddidit, sed quoniam paulo post contra conscientiam ad divina temere se ingessit.
Postremo quæritur, an nuptiæ interdicendæ sint temporibus in textu expressis. Dicendum, quod quando novæ sponsæ ducuntur, animus conjugum ex ipsa novitate magis circa curam carnalium ac temporalium occupatur: propter quod in nuptiis solent ostendi multa signa dissolutæ lætitiæ. Hinc temporibus quando homines debent se specialiter ad spiritualia elevare, et compunctioni ac devotioni esse intenti, prohibitum est nuptias celebrari, videlicet ab Adventu usque ad Epiphaniam, præsertim propter communionem quæ secundum antiquos canones, in Natali fit Christi; a Septuagesima quoque usque octavas Paschæ, propter communionem paschalem; et item a tribus diebus ante Ascensionem usque octavas Pentecostes, propter præparationem ad susceptionem adorandi paracleti Spiritus Sancti, et propter communionem tunc suscipiendam. — Hæc Thomas.
Eadem Petrus, qui tamen probabilius arbitratur, quod unus conjugum sine consensu alterius potest vovere non petere debitum, propter rationem prætactam.
Etiam sciscitatur, an tempore imprægnationis liceat exigere debitum. Videtur quod non: quia secundum Ambrosium super Lucam, tempore illo est abstinendum, et fetus concepti ex coitu deformantur. Hieronymus quoque: Qui dicunt se causa humani generis uxoribus jungi, saltem pecora imitentur, et postquam venter uxoris intumuerit, non perdant filios. Pecora enim post conceptionem continent. In oppositum est, quod mulier gravida, secundum physicos, plus appetit coitum quam ante: ergo plus indiget remedio, id est viri sui commixtione, contra fornicationem. — Respondet: Aut sine periculo abortus potest debitum a gravida exigi seu reddi, aut non. Si potest, debet reddi; et sine peccato mortali potest exigi, quoniam usus matrimonii licitus non solum est officium, sed etiam remedium. Si non potest sine periculo tali reddi, non debet exigi neque reddi, quoniam principalior est institutio in officium quam in remedium. Ambrosius itaque loquitur de debito honestatis, vel in casu quo est periculum prolis. Idem dicendum ad verbum Hieronymi. Nec est simile de homine et brutis, quia brutorum conjunctio solum est in officium, non in remedium.
Iterum quærit, an matrimonium contractum tempore interdicto, sit separandum. Videtur quod sic, quoniam concilium locutum est:4 Non oportet a Septuagesima usque octavas Paschæ, et tribus hebdomadibus ante festum S. Joannis, et ab Adventu Domini usque ad Epiphaniam nuptias celebrari; quod si factum fuerit, separentur.
— Dicendum, quod duplex est prohibitio Ecclesiæ: una simplex, alia irritans et annihilans quod in contrarium agitur. Prima prohibitione non obstante, tenet quod in contrarium agitur, sed peccat qui facit: et talis est prohibitio celebrationis nuptiarum. Secunda dirimit factum, et impedit faciendum. Ad objectum ergo dicendum, quod Ecclesia tripliciter separat matrimonialiter junctos: primo, quoad vinculum; secundo, quoad torum et cohabitationem simpliciter; tertio, quoad torum tantum et ad tempus. Primo modo separat personas illegitimas; secundo modo, non servantes fidem in matrimonio; tertio, eos qui contrahunt contra interdictum Ecclesiæ. — Hæc Petrus. Concordat omnino Richardus. Verumtamen positio illa S. Thomæ de hoc, an alter conjugum potest vovere non petere debitum sine consensu alterius, verior convenientiorque videtur:5 quia si alter nunquam petat, alius facile suspicatur se non amari ab illo, et quod alium amet tanquam adulter.
Bonaventura quoque tenet sicut ex Petro et Richardo jam dictum est; atque in debitum, quoniam periculosum est; et a ceteris, dictis ex Thoma concordat. — Et quærit, an conjux tenetur debitum reddere fornicanti. Respondet quod non, si constet sibi sic esse, nec ejusdem sit criminis; neque ab Ecclesia est cogendus, si possit probare. Si vero petat, privat se sua libertate, et ad solvendum se obligat.
Albertus item consonat præinductis, atque vituperat promittentem non petere tali promisso absolvere potest (ut ait) episcopus. — Asserit etiam, quod reddens debitum propter fidem tori atque justitiam, vel exigens propter bonum prolis, non sit a perceptione Eucharistiæ prohibendus, sed de hoc suo relinquendus judicio. Quæ autem in jure videntur contrarium dicere, per modum admonitionis aut consilii exponuntur.
Footnotes
Chapter 208 of 283