Skip to the text

Distinctio 33

A. De diversis conjugii legibus.

QUÆRITUR hic de antiquis patribus, qui plures simul leguntur habuisse uxores vel concubinas, utrum peccaverint.1 Ad quod dicimus: Pro varietate temporum varia invenitur dispensatio Conditoris. Ab exordio enim temporis, inter duos tantum, Adam scilicet et Evam, inchoatum est conjugium, Deo per os

Adæ dicente: Homo adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.2 Et secundum inchoationis modum, inter duos tantum per omnem successionem temporum contraheretur conjugium, si primi homines in obedientia perstitissent. Post eorum vero copulam, filii et filiæ eorum matrimonio conjuncti sunt, sed unus uni tantum. Ideo autem fratres sororibus tunc sunt copulati, quia non erant aliæ mulieres vel viri, quibus Adæ filii vel filiæ jungerentur.3 Primus omnium Lamech duas legitur simul habuisse uxores; et hoc in eo arguitur, quia pro expletione carnalis voluptatis id fecisse perhibetur. Postea vero, quum jam pene omnes homines falsis diis servirent, paucis in cultu Dei permanentibus, consultum est a Deo plures in matrimonio copulare sibi, ne illis paucis deficientibus, cultus et notitia Dei deficeret. Unde Abraham vivente uxore ad ancillam intravit, et ex ea genuit; Jacob etiam liberis et ancillis se copulavit; et filiæ Lot patre ebrio usæ sunt. Quum enim ceteris in idololatria relictis, Abraham et filios ejus in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio quærebatur:4 quia in successione sanguinis erat successio religionis. Unde etiam in lege maledicta erat sterilis quæ non relinquebat semen super terram. Hinc etiam sacerdotibus conjugia decreta sunt, quia in successione familiæ successio est officii. Non ergo Abraham vel Jacob deliquit, quia præter uxorem filios ex ancilla quæsivit; nec tamen illorum exemplo præter conjugale debitum fecunditatem in aliqua licet alicui quærere, quum illorum conjugia nostrorum æquentur virginitati, et immoderatus usus conjugii nostri temporis, turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis. De hoc

Augustinus sic ait: Antiquis justis non fuit peccatum quod pluribus feminis utebantur; nec contra naturam hoc faciebant, quum non lasciviendi causa sedignendi hoc facerent; nec contra morem, quia eo tempore ea fiebant; nec contra præceptum, quia nulla lege erat prohibitum. Idem: Objiciuntur Jacob quatuor uxores; quod quando mos erat, crimen non erat. Sic Patriarchæ conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia perficiendæ voluptatis, sed providentia propagandæ successionis: sicut Apostoli auditoribus suis admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendæ laudis, sed caritate seminandæ veritatis. Idem alibi: Antiquis temporibus, quum adhuc salutis nostræ mysterium velaretur, justi officio propagandi nuptias contrahebant, non victi libidine, sed ducti pietate; qui multo facilius continere possent et vellent. Utebantur tamen conjugibus, et plures uni viro habere licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet istorum in quibus videmus quod secundum veniam concedit Apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii. Item Ambrosius: Dixit Sara ad Abraham: Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam. Intra ergo ad ancillam meam, ut filium facias ex ea. Et ita factum est. Considera primum, quod Abraham ante legem Moysis et ante Evangelium fuit. Non ergo in legem commisit Abraham, sed legem prævenit: nondum enim interdictum videbatur. Secundo considera, quod non ardore aliquo vagæ succensus libidinis, non petulantis formæ captus decore, ancillæ contubernio conjugalem posthabuit torum, sed studio quærendæ posteritatis et propagandæ sobolis. Adhuc post diluvium raritas erat humani generis, erat etiam religionis. Denique et Lot sancti filiæ hanc causam quærendæ posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum; et ideo publici muneris gratia privatam culpam prætexit. Item Augustinus: Justus quamvis cupiat dissolvi et esse cum Christo, tamen sumit alimentum, non cupiditate vivendi, sed officio consulendi ut maneat, quod necessarium est propter alios. Sic misceri feminis jure nuptiarum officiosum fuit sanctis viris, non libidinosum. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem humani generis; et utrumque non est sine delectatione carnali, quæ tamen modificata, et refrenante temperantia in usum naturalem redacta, libido esse non potest.5 Quod autem in sustentando vitam illicitus est cibus, hoc est in quærenda prole fornicarius vel illicitus concubitus; et quod est in cibo licito immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus.

Aug. de Bono conjug. n. 33.

Id. Contra Faust. lib. xxii, c. 47, 48.

Id. de Bono conjug. n. 15.

Ambr. de Abraham, lib. 1, n. 23. Gen. XVI, 2.

Ambr. op. cit. n. 24.

Aug. de Bono conjug. n. 17.

Aug. op. cit. n. 18.

B. Non præfertur virginitas Joannis castitati Abrahæ.

Quod vero castitas virginalis non præferatur in merito conjugali castitati Abrahæ, Augustinus ostendit inquiens: Sicut non est impar meritum patientiæ in Petro qui passus est, et in Joanne qui passus non est; sic non est impar meritum continentiæ in Joanne qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios genuit. Nam illius cælibatus et istius connubium, pro temporum distributione Christo militaverunt; sed continentiam Joannes in opere, Abraham in solo habebat habitu. Melior

Hier. Contra Jovin. lib. II, n. 4. est autem castitas cælibum quam nuptiarum; quarum unam Abraham habebat in usu, ambas in habitu: caste enim et conjugaliter vixit. Esse autem castus sine conjugio potuit, sed tunc non oportuit. Item Hieronymus: Quis ignoret, sub alta dispensatione Dei, omnes retro sanctos ejusdem fuisse meriti cujus nunc Christiani sunt? Quomodo Abraham ante placuit in conjugio, sic nunc virgines placent in castitate. Servivit ille legi et tempori suo; serviamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines sæculorum devenerunt. — Ex his apparet, quod sancti patres ante legem sine peccato plures habuerunt uxores vel concubinas.6 Eas enim nunc uxores appellat Scriptura, nunc concubinas. Rachel tamen et Lia ambæ uxores fuerunt, non concubinæ.

C. Oppositio.

Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 5.

Lev. XVIII, 6 et seq.

Si quis opponat, quod fidem tori non servabant illi patres; dicimus in hoc servasse fidem tori, quia non aliis, sed propriis uxoribus vel ancillis miscebantur. Ecce quæ fuerit consuetudo in hac re ante legem. Legis vero tempore, interdixit Moyses carnalem copulam fieri cum matre, cum noverca, cum sorore, cum nepte, cum amita, cum matertera, cum nuru et aliis quibusdam. Permisit autem divortium fieri, dato libello repudii, in quo vir scribebat causas pro quibus uxorem repudiabat. Permisit autem aliam ducere, dato priori libello:7 quod propter duritiam cordis eorum permissum Christus dicit, non ut concederetur dissidium, sed ut tolleretur homicidium. Permisit fieri mala, ne fierent pejora;8 et hoc permittendo non Dei justitiam demonstravit, sed in peccatore minuit culpam.

D. Cui licebat plures habere vel non.

Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. V, q. 27.

Sed numquid sub lege licebat habere plures uxores? Audi quid scriptum est in Deuteronomio: Non habebit rex uxores plurimas, quæ alliciant animam ejus.9 Super quem locum ait Augustinus: Manifestum est Salomonem hoc præceptum transiisse; David autem plures habuit, nec præceptum præteriit. Permissum est enim regi plures habere, non plurimas, quæ alliciant animam, multiplicare. Quum tamen additur, Ut non elevetur cor ejus, alienigenas prohibuisse videtur. Verumtamen multiplicatio uxorum generaliter prohibita est.10 Permissum est autem regi plures habere, sed non multiplicare. Veniente autem plenitudinis tempore, quo Christi gratia ubique est dilatata, reducta est lex nuptiarum ad priorem honestioremque institutionem, ut unus uni in figura Christi et Ecclesiæ conjungatur.11 Nec quæritur electio muneris in successione generis, sed in perfectione vitæ et sinceritate scientiæ; et virginitas fecunditati præfertur, et sacerdotibus continentia indicitur.

E. De virginitate mentis et carnis.

Ambr. de Virginibus, lib. II, n. 24.

Melior est autem virginitas mentis quam carnis. Unde Ambrosius: Tolerabilius est mentem virginem quam carnem habere; utrumque bonum est, si liceat; si non liceat, saltem non homini, sed Deo casti simus.12 Virgo prostitui potest, adulterari non potest; nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. Idem: Non potest caro ante corrumpi, nisi mens ante fuerit corrupta. Item Isidorus: Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit;13 munda enim a contagione anima, caro non peccat. — In fine hujus capituli aperitur quomodo verum sit, nisi anima prius fuerit corrupta, corpus non posse corrumpi, scilicet peccato. Illud etiam Augustini advertendum est: Sicut (inquit) sanctius est mori fame quam idolothytis vesci, ita sanctius est defungi sine liberis quam ex illicito coitu stirpem quærere.14 Undecumque vero nascantur homines, si parentum vitia non sectentur, et Deum recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim ex qualicumque homine, Dei creatura est; et eo male utenti male erit, non ipsum aliquando malum erit.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ TERTIÆ

HIC circa prædicta de bonis matrimonii, movet quæstionem de pluralitate uxorum in patribus quos Scriptura commendat, ita ut eos in hac pluralitate a transgressione oporteat excusare, quum tamen ab exordio ex institutione Creatoris conjugium fuerit inter duos, et ex pluralitate uxorum multa mala nascantur. Itaque probat, quod istud non licuit unquam nisi ex dispensatione divina. Deinde commendat veterum patrum castimoniam conjugalem eximie, in tantum ut asserat virginitatem sanctissimi Joannis Baptistæ præferri non posse conjugio Abrahæ. Consequenter declarat non idem esse, habere uxores plures, et plurimas. Deinceps pandit, sanctam virginitatem sub evangelica lege castimoniæ matrimoniali præponi debere.

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 5. ↩

  2. Gen. II, 24. ↩

  3. Gen. IV, 19. ↩

  4. Gratian. in Decret. p. II, caus. 32, q. 4, c. 2. ↩

  5. Philipp. 1, 23. ↩

  6. 1 Cor. x, 11. ↩

  7. Deut. XXIV, 1. ↩

  8. Matth. XIX, 8. ↩

  9. Deut. XVII, 17. ↩

  10. Deut. XVII, 20. ↩

  11. Galat. IV, 4. ↩

  12. Ambr. de Virginibus, lib. II, n. 26. ↩

  13. Id. de Lapsu virg. n. 11. Isid. Synonym. lib. II, n. 7. ↩

  14. Aug. de Bono conjug. n. 18. ↩

Chapter 209 of 283