Quæstio 1
QUæritur ergo de istis impedimentis correspondenter ad litteram, primo in generali, deinde in speciali.
De his scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto: Impedimentorum matrimonii quædam sunt substantialia, quædam accidentalia. Substantialia sunt, quæ omni tempore impediunt matrimonium; accidentalia, quæ in aliquo casu impediunt illud, et in aliquo non. Et primo de substantialibus est dicendum. Hæc impediunt matrimonium contrahendum, dirimuntque contractum. — Hæc Antisiodorensis, qui ordine suo ista prosequitur. Sed non ita procedit Magister: ideo ejus processum sequendo, aliqua hinc inde ex præfati summa doctoris accipiam.
Itaque de frigiditate seu impotentia coeundi affirmat: Hæc impotentia duplex est: una naturalis, alia accidentalis. Naturalis est triplex: prima est naturalis frigiditas; secunda, defectus ætatis; tertia, arctatio naturæ. Quælibet harum impedit matrimonium, et dirimit contractum. De defectu ætatis constat, quod non valent sibi invicem debitum reddere; similiter, si quis sit naturaliter frigidus in tantum, ut nec naturaliter nec per medicinalia adjutus queat coire; similiter, si mulier sit tam arcta, ut nec per medicinalia, nec per violentiam, ut per sectionem aut per aliquid simile, possit idonea fieri ad hoc ut cognoscatur, nequit contrahere: et si de facto contrahat, matrimonium nullum est. — De his doctor iste bene prosequitur. Verumtamen, quoniam Doctor sanctus de eisdem planius ac compendiosius loquitur, scripta ejus inducam, in quo et aliorum scripta pro maxima parte comprehenduntur.
Quædam, inquit, sunt de essentia matrimonii, et quædam de solennitate ejusdem. Quumque remotis his quæ sunt de solennitate sacramenti, adhuc verum permanet sacramentum; ideo impedimenta contrariantia his quæ sunt de solennitate sacramenti, non efficiunt quin sit matrimonium verum. Et talia dicuntur impedire contrahendum, non tamen contractum dirimere: ut sunt prohibitio Ecclesiæ, et tempus feriatum. Et de hoc sunt versus hi:
Ecclesiæ vetitum, necnon tempus feriatum Impediunt fieri, permittunt juncta teneri.
De aliis quoque impedimentis sunt versus isti:
Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas, Si sis affinis, si forte coire nequibis: Hæc socianda vetant connubia, facta retractant.
Horum numerus seu sufficientia sic accipi potest. Matrimonium impediri potest aut ex parte contractus ipsius matrimonii, aut ex parte contrahentium. Si primo modo, quum contractus matrimonii per voluntarium fiat consensum, qui tollitur per ignorantiam et violentiam; sic erunt duo matrimonii impedimenta, utpote vis, id est violentia seu coactio, et error ex parte ignorantiæ. Hinc de his duobus impedimentis supra tractavit Magister, agendo de matrimonii causis.1 Nunc tractat de impedimentis ex parte contrahentium, quæ taliter distinguuntur. A matrimonio contrahendo potest homo impediri vel simpliciter, vel respectu certæ personæ. Si simpliciter, ita quod cum nulla possit contrahere, hoc non potest esse nisi quoniam impeditur ab actu matrimoniali: quod contingit dupliciter. Primo, quia non potest de facto: sive quia omnino non potest, et sic impotentia coeundi ponitur impedimentum; vel quia libere non potest, sicque ponitur impedimentum conditio servitutis. Secundo, quoniam licite non potest, et hoc secundum quod ad continentiam obligatur. Quod contingit dupliciter: primo, ex suscepto officio, et sic est impedimentum ordinis; vel ex voto emisso, et sic impedit votum. Si autem quis impeditur a matrimonio contrahendo non simpliciter, sed respectu alicujus personæ: vel hoc est propter obligationem ad personam alteram, sicut qui uni personæ matrimonialiter junctus est, non potest alteri jungi, et ita est ligamen, videlicet matrimonii; vel quoniam deficit propotio ad aliam personam. Et hoc potest esse tripliciter. Primo, propter nimiam ab ipsa distantiam: et ita est disparitas cultus. Secundo, propter nimiam propinquitatem: et sic ponitur triplex impedimentum. Primum est cognatio; secundum est affinitas, quæ importat propinquitatem duarum personarum ratione tertiæ matrimonio junctæ; tertium est publicæ honestatis justitia, in qua est duarum propinquitas personarum ratione tertiæ personæ per sponsalia junctæ. Tertio, propter indebitam conjunctionem ad ipsam prius factam: sicque impedit crimen adulterii prius commissi cum illa.
Verum circa hæc quæri potest, cur sacramento Matrimonii potius quam aliis sacramentis assignantur impedimenta. Et respondendum, quod etiam alia sacramenta poterunt impediri, si quid subtrahatur quod sit de essentia sacramenti, aut de solennitate ipsius. Matrimonio tamen specialiter impedimenta assignantur. Primo, quia consistit inter duos: ideo pluribus potest modis ac rationibus impediri, quam alia quæ uni personæ singulariter competunt. Secundo, quoniam matrimonium habet causam in Deo atque in nobis, sed alia quædam sacramenta solum in Deo: unde et pœnitentiæ, quæ etiam aliquo modo causam habet in nobis, Magister aliqua impedimenta assignavit supra, distinctione sextadecima, videlicet hypocrisim, ludos, etc. Tertio, quia de aliis sacramentis est consilium seu præceptum, tanquam de bonis perfectioribus; de matrimonio autem est indulgentia, tanquam de bono minus perfecto. Idcirco ut detur occasio proficiendi in melius, plura ponuntur matrimonio impedimenta quam aliis sacramentis. — Præterea personæ dicuntur ad contrahendum illegitimæ, quia sunt contra legem qua constitutum est matrimonium. Matrimonium quippe in quantum est officium naturæ, lege statuitur naturali; in quantum sacramentum, statuitur jure divino; in quantum vero est in officium communitatis, statuitur lege civili. Hinc a qualibet harum legum potest persona ad matrimonium illegitima reddi. Quumque lex naturalis, secundum diversos status diversas recipiat determinationes, jus quoque positivum varietur secundum diversas hominum conditiones; ideo ait Magister, in diversis temporibus diversas personas illegitimas fuisse. — Dicuntur demum impedimenta quædam matrimonium contractum dirimere: non quod matrimonium verum possit dissolvi personis viventibus, sed quia matrimonium quod non fuit verum matrimonium, utpote non de jure contractum, faciunt irritari, ita quod ostenditur verum matrimonium non fuisse. Sic et quædam impedimenta dicuntur matrimonia contrahenda impedire, contracta non dirimere seu non dissolvere: non quin verum matrimonium contrahatur, etiamsi impedimenta illa concurrant, sed quia illicite fiunt, et peccat sic contrahens: sicut si quis consecret pransus, vere consecrat, quamvis peccet contra Ecclesiæ jussionem agendo. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero Petrus: Omnis (ait) effectus qui constituitur ex causis impedibilibus, podist. xvi, q. 3. test impediri. Matrimonium autem constituitur non solum ex causis divinis, sed etiam humanis, quæ impediri multipliciter possunt. Sufficientia vero impedimentorum matrimonii accipi potest penes quatuor matrimonii causas. Nam penes causam efficientem, quæ est consensus mutuus per verba de præsenti expressus, accipiuntur tria impedimenta, quæ sunt, error personæ, error conditionis, atque coactio. Penes causam vero finalem, quæ duplex est, utpote, generatio filiorum ad Dei obsequium educandorum, et remedium fornicationis, sumuntur alia tria. Nam contra officium generationis est impotentia coeundi; contra educationem prolis ad cultum Dei est disparitas cultus; contra remedium morbi, enormitas criminis, qua se facit indignum conjugio. Penes causam materialem sumuntur tria: quoniam matrimonium est conjunctio personarum, tam corporum quam animorum; et quia natura in tali opere nimiam propinquitatem abhorret, ideo nimia propinquitas impedit matrimonium. Et hæc triplex est, utpote, per cognationem, per affinitatem, per publicæ honestatis justitiam. Penes causam quoque formalem tria accipiuntur, quia matrimonium est vinculum societatis indissolubilis, qua transfertur potestas corporum. Quam translationem seu vinculum impediunt tria, utpote: ordo, in quo homo se tradit divino officio; votum solenne, quo se tradit in obedientiam alterius hominis; et ligamen, in quo potestatem sui corporis tradit alteri conjugi. Hæc Petrus. — Concordant Albertus, Bonaventura, Richardus et alii, secundum quos sunt duodecim matrimonii impedimenta, quæ partim sequuntur.
Footnotes
-
Cf. dist. xxix, xxx. ↩
Chapter 214 of 283