Quæstio 2
Nunc addendum de matrimonii impedimentis in speciali.
De quibus Thomas scribit, et primo de frigiditate: In matrimonio, dicens, est quidam contractus quo unus alteri obligatur ad debitum. Unde sicut in aliis contractibus non est conveniens obligatio, si quis se obligat ad id quod non potest dare aut facere seu implere; ita non est conveniens matrimonii contractus, si fiat ab aliquo qui debitum carnis solvere nequit. Quod impedimentum vocatur impotentia coeundi, nomine generali: quæ potest esse ex causa intrinseca naturali, et ex causa extrinseca accidentali, ut per maleficium, sicut dicetur. Si est ex causa naturali, hoc potest esse dupliciter: quia aut est temporalis, cui subveniri potest remedio medicinæ aut ætatis processu, et tunc non solvit matrimonium; vel est perpetua, et tunc solvit illud, ita quod talis de cetero maneat sine spe conjugii, alter nubat cui vult in Domino. Denique, ad cognoscendum utrum impedimentum exsistat perpetuum, Ecclesia statuit tempus determinatum, in quo hujus rei possit haberi experimentum, puta triennium: ita quod si post triennium, in quo fideliter dederunt operam copulæ carnali, inveniatur matrimonium non esse consummatum, judicio Ecclesiæ dissolvatur. Attamen in hoc quandoque errat Ecclesia, quoniam infra triennium aliquando experiri sufficienter non valet perpetua impotentia ista. Unde Ecclesia si inveniat se deceptam per hoc, quod ille in quo fuit impedimentum, inveniatur carnalem copulam cum eadem aut alia perfecisse, reintegrat matrimonium primum, dirimitque secundum, quamvis de ejus licentia sit effectum. — Et si objiciatur, quod carnalis copula non est de essentia matrimonii; dicendum, quod quamvis sit ita, tamen potentia ad hoc est de matrimonii veri essentia: quia per matrimonium datur utrique conjugum potestas in corpus alterius respectu copulæ.
Verumtamen his rursus objicitur. Primo, quoniam sicut nimia frigiditas, ita et nimia caliditas vehementer desiccans, carnalem impedit copulam, et tamen non ponitur impedimentum conjugii. — Secundo, vetuli sunt frigidi, et tamen permittuntur
I Cor. vii, 39.
Cf. p. 66 C, 91 A. contrahere. — Tertio, si mulier scit virum esse frigidum dum contrahit cum eodem, verum est matrimonium: ergo frigiditas non impedit per se. — Quarto, contingit in aliquo esse caliditatem sufficientem ad cognoscendum corruptam, non autem ad cognoscendum virginem, quoniam calidum celeriter evaporat ratione suæ debilitatis, ita quod ad virginem corrumpendam non sufficit. Similiter in aliquo sufficiens consistit caliditas ad cognoscendum formosam, non ad cognoscendum deformem, quia formosa concupiscentiam plus inflammat. Ergo frigidus respectu alicujus, non universaliter a matrimonio impeditur. — Quinto, mulier universaliter frigidior est viro, nec tamen impeditur a connubio.
Et respondendum ad primum, quod caliditas superflua vix potest esse impedimentum perpetuum. Si tamen inveniretur, quod per triennium copulam impediret carnalem, judicaretur perpetuum. Nihilo minus, quia frigiditas intensius atque frequentius impedit matrimonium (nam impedit non solum seminum mixtionem, sed membrorum quoque rigorem); idcirco magis hic ponitur matrimonii impedimentum quam caliditas, quum et omnis defectus naturalis ad frigiditatem reducatur. — Ad secundum, quod vetuli, quamvis interdum non habeant caliditatem sufficientem ad generandum, habent tamen sufficientem ad copulam: ideo conceditur eis matrimonium secundum quod est in remedium, quamvis non competat eis secundum quod est in naturæ officium. — Ad tertium, quod in omni contractu universaliter observatur, quod impotens ad solvendum, non reputatur idoneus ad contractum quo ad solutionem se obligat. Tamen quis dicitur tripliciter impotens ad solvendum. Primo, quia non potest solvere de jure: et talis impotentia facit contractum penitus nullum, sive sciat is cum quo facit contractum, sive ignoret impotentiam istam. Secundo, quia non potest de facto: et sic si ille cum quo contrahit, scit impotentiam istam, patet quod alium quærit finem ex contractu, ideo stat contractus; si autem nescit, non stat contractus hujusmodi. Hinc frigiditas causans impotentiam talem quod non valet de facto solvere debitum, atque conditio servitutis per quam homo non potest de facto libere solvere, impediunt matrimonium. Impedimentum autem per quod quis non potest de jure reddere debitum, ut consanguinitas, annihilat matrimonium, sive alter sciat, sive non: ideo dicit Magister, quod hæc duo faciunt personas non omnino illegitimas.1 — Ad quartum, quod non potest esse perpetuum impedimentum in viro respectu unius personæ et non respectu alterius. Si vero non possit carnalem actum explere cum virgine, et posset cum corrupta, tunc medicinaliter aliquo instrumento posset claustrum pudoris solvere, et sic ei conjungi. Nec hoc esset contra naturam, quia non fieret ad delectationem, sed ad medicamentum. Porro abomínatio mulieris non est causa naturalis, sed accidentalis extrinseca: idcirco de ea est idem judicium quod de maleficio, de quo mox dicetur. — Ad quintum, quod mas in generatione est agens, et femina patiens. Hinc ad opus generationis major caliditas requiritur in viro quam muliere. Unde frigiditas quæ virum facit impotentem, non redderet impotentem uxorem. Aliunde tamen potest impedimentum esse in femina naturale, utpote ex arctatione: sicque idem judicium est de arctatione mulieris, et frigiditate mariti. — Hæc Thomas in Scripto.
Qui consequenter de impedimento maleficii addit: Quidam dixerunt maleficia nil esse nisi in hominum æstimatione, qui naturales effectus quorum causæ occultæ sunt, maleficiis deputabant. Sed hoc est contra auctoritates Sanctorum, dicentium quod dæmones si desuper permittantur, potestatem habent super corpora imaginationesque hominum, ita quod per eos malefici aliqua signa facere queunt. Denique opinio illa ex infidelitate procedit, quia non credunt dæmones esse nisi in vulgi æstimatione, ita quod terrores quos homo sibi ipsi ex sua æstimatione ingerit, dæmoni imputet; et quod etiam ex vehementi imaginatione, figuræ quædam apparent in sensu tales quales homo intra se cogitat, tuncque dæmones apparere creduntur. Verum hæc omnia falsa et ficta esse cognoscimus, et contra experientias certas, ut super secundum ostensum est.2 Sunt quoque contra catholicam fidem qua angelos corruisse, et dæmones factos esse certissime scimus, atque ex subtilitate et agilitate suæ naturæ multa scire et posse quæ nos nec scimus nec possumus: propter quod qui ipsos ad talia facienda inducunt, malefici appellantur. — Alii ergo dixerunt, per maleficia præstari posse impedimentum copulæ carnali, tamen nullem tale esse perpetuum, ideo non dirimere matrimonium contractum, et jura antiqua aliter dicentia, esse revocata. Sed hoc est contra experimenta et jura nova, quæ antiquis concordant. — Ideo distinguendum: quoniam impotentia coeundi ex maleficio veniens, aut est perpetua, et sic matrimonium dirimit; aut non est perpetua, et ita non dirimit. Atque ad hoc experiendum, eodem modo ab Ecclesia constitutum est tempus triennii, sicut de frigiditate est dictum. Hæc tamen inter frigiditatem maleficiumque differentia assignatur:3 quia qui impotens est ex frigiditate, ita est impotens ad unam sicut ad aliam; idcirco cum alia contrahere prohibetur. Impotens vero ad unam ex maleficio, potest esse ad aliam potens; idcirco dum per Ecclesiam separantur, datur utrique libertas quærendi aliam copulam.
Præterea advertendum, quod quia prima peccati corruptio, per quam homo diaboli servus effectus est, in posteros per actum generativæ descendit, ideo maleficii potestas permittitur a Deo justissimo per diabolum exerceri potissime in actu generativæ: quemadmodum et in serpentibus magis ostenditur virtus maleficiorum, ut dicitur, quam in animalibus aliis, quoniam per serpentem tentavit diabolus hominem. — Maleficium quoque est ita perpetuum, quod non potest humano opere habere remedium, quamvis omnipotens Deus possit præstare subsidium dæmonem compellendo, seu dæmon desistendo. Nec semper oportet ut quod per maleficium factum est, possit per maleficium aliud destrui, ut et ipsi malefici confitentur. Et quamvis per maleficium posset remedium adhiberi, nihilo minus perpetuum reputaretur: quoniam nullo modo debet quis auxilium dæmonis per maleficia invocare. Nec oportet quod si propter peccatum hominis data sit potestas diabolo in hominem, cessante peccato cesset hujusmodi plaga: quia frequenter durat pœna cessante culpa. Exorcismi quoque Ecclesiæ non semper valent ad reprimendum omnes corporales molestias a dæmonibus introductas, exigente hoc justo Dei judicio; semper tamen valent contra illas dæmonum infestationes contra quas sunt principaliter instituti. — Amplius, per maleficium potest induci impedimentum quandoque ad unam tantummodo mulierem, quandoque ad plures: quia diabolus est voluntaria causa. Sed et impedimentum maleficii potest procedere ex dæmonis impressione in imaginatione viri, ex qua aufertur ab eo concupiscentia ad unam aut aliam, vel ad plures.
Insuper, furia matrimonium sequens, nequaquam dirimit matrimonium. Si autem præcedat, tunc aut furiosus habet lucida intervalla, aut non. Si habet, tunc potest contrahere, quamvis non sit tutum, quum sit ad educationem prolis ineptus; si non habet, non potest contrahere, quia non adest consensus ubi non adest usus seu actio rationis.
At vero si quis cognoscat sororem aut cognatam alicujus mulieris ante matrimonium cum illa, oportet matrimonium separari etiam post sponsalia, ratione affinitatis contractæ. Si vero post matrimonium contractum et consummatum, non debet totaliter separari, sed vir amittit jus petendi debitum, nec potest petere sine peccato, sed reddere: quoniam uxor jus petendi non perdit. Post mortem demum suæ uxoris debet sine spe conjugii permanere, nisi ob ejus fragilitatem dispensetur cum eo, quando de ejus periculo formidatur. Quod si sine dispensatione contraxerit, matrimonium non est separandum, quamvis peccet contra statutum Ecclesiæ hoc faciendo.
Sed propter sterilitatem uxoris matrimonium non potest dissolvi: quoniam etsi matrimonium non habet suum effectum in sterili secundum quod est in naturæ officium, habet tamen secundum quod est in culpæ remedium.
Porro divortium sic fieri debet in casu impotentiæ. Dum coeundi impotentia allegatur, et vir et uxor confitentur, si est evidens impedimentum, quemadmodum in eunuchis, possunt mox separari. Si vero non sit evidens impedimentum, præcipendum est eis, ut adhuc cohabitent, bona fide operi carnali operam dantes. Quod si usque triennium fieri nequit, jurabit uterque quod bona fide operi illi operam dantes, non potuerunt conjungi carnaliter; et ne divortium facile celebretur, requiritur ut septem de propinquis qui hoc melius sciunt, et qui de hoc per signa probabilia possunt veritatem cognoscere, jurent quod credunt ipsos verum dixisse. — Hæc Thomas.
Concordat Petrus, et addit: Perpetua impotentia coeundi, aut matrimonium antecedit, et sic impedit contrahendum, et dirimit contractum; aut sequitur, et ita nec dirimit nec impedit. Et hæc dupliciter noscitur: primo certive, per corporis adspectum; secundo probabiliter, si triennio cohabitantes, etc., ut supra. Aut ergo uterque proclamat ad judicium, et profitetur impedimentum: et tunc propter periculum illusionis, uterque jurabit sic esse ut jussum fuit (quod scilicet operam dederunt ad copulam, nec potuerunt), cum septima manu, id est cum septem propinquis, ut tactum est. Aut alter confitetur, alter negat. Aut ergo vir provocat ad separationem, aut mulier: si vir, incumbit ei probatio uxore negante, nec creditur ei soli; si mulier provocat, viro contrarium sentiente, creditur viro, quia vir caput est I Cor. xI, 3. mulieris, nisi mulier adspectu corporis possit probare virum esse mentitum. Separatione autem facta, mulieri datur licentia contrahendi cum alio; frigidus sine spe manebit conjugii. Quod si contraxerit et cognoverit eam quam sumpserit, cogetur redire ad primam. Hæc Petrus.
Et in his continentur scripta Bonaventuræ et Richardi de istis. Bonaventura tamen affirmat, quod impedimentum frigiditatis interdum est ex parte utriusque. Cujus oppositum videtur in verbis Thomæ haberi, quum ait quod femina in actu commixtionis est patiens, et mas agens, etc.4 Et verum quod nec ita frequenter, neque tam evidenter potest ex parte mulieris frigiditas allegari aut objici.
De his multa scribit Albertus, ex quibus dicta S. Thomæ sunt sumpta, et ait: Nulum est dubium multos esse maleficiatos dæmonum potestate; quod constat omnibus qui de necromantia et factis imaginum aliquid norunt. Et hanc potestatem accepit diabolus propter hominum patientium peccata permissus, vel ad exemplum aliorum. Virtute namque divina fit compulsio, et est potius vindicta et pœna gravissima peccati, quam exauditio maleficii, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc, et accipiat cooperationem erroris, qui credere noluit veritati.5 Unde compulsio fit per Deum et angelos sanctos, operatio vero per dæmonem. Et interdum effectus non sequitur, quia (ut puto) Deus ex misericordia sua dæmonum potestatem restringit: cujus rei aliam causam necromantici tradunt, de qua nihil ad præsens.
Si autem quæratur, utrum maleficium excludendum sit per maleficium; videtur quod sic, quia necromantici docent unum maleficium excludi per aliud, ut patet in libro Hermetis qui de Secretis Aristotelis intitulatur. In contrarium, quod lex Dei præcipit eos occidi qui consulunt magos, et quærunt a mortuis veritatem;67 et ut habetur in littera, per orationes atque jejunia est talibus resistendum. — Et respondendum, quod nullo modo quærenda est medicina per incantatorem, sed potius tolerandum est maleficium. Et ad objectum dicendum, quod illi tanquam pestiferi docent nocere; et dum dæmones cessant a læsione, dicuntur curare, ut in vita S. Bartholomæi narratur. Curari quoque maleficiatus potest, si totum conferat se ad Deum per orationem, compunctionem et satisfactionem.
Communiter quoque tenet Ecclesia, quod maleficiatus ad unam, non est maleficiatus ad aliam. Et si non juvatur orationibus devotorum, datur utrique licentia contrahendi cum alio, nec unquam ista licentia revocatur. — Verumtamen objici potest, quia in libro Imaginum docetur fieri imago quæ maleficiat simpliciter:8 facit enim diligere castitatem, atque abscindit universaliter coitum. Et respondendum, quod hoc fieri nequit, nisi quis omnino infrigidetur. Bene tamen inducitur amor castitatis per necromantiam, et abominatio coitus; attamen manet motus in aliquam, propter formitis incendium, nisi infrigidetur quis penitus. — Hoc item pensandum quod jura dicunt, adulterum non posse contrahere cum ea quam prius polluit per adulterii crimen, nisi in casibus qui in littera ponuntur. — Hæc Albertus.
Durandus demum circa hæc addit: Quando propter arctationem mulieris separatur matrimonium, mulier debet sine conjugio remanere. Si autem nubat alteri et cognoscatur ab illo, quæritur an reintegrabitur matrimonium primum. Dicendum quod imo, si primus vir et secundus sint similis naturæ et complexionis: quoniam sicut cognoscibilis est a secundo, ita cognoscibilis fuit a primo; et sic loquitur quædam Decretalis. Si vero sint complexionis notabiliter distantis, ratione cujus mulier nunquam cognoscibilis fuit a primo immediate, non debet restitui illi primo:9 quoniam mulier arcta simpliciter inepta est cum illo contrahere a quo immediate cognosci non potest. Non enim licet ut cognoscibilis ei fiat per alium secum coeuntem. Hæc Durandus.
Footnotes
Chapter 215 of 283