Distinctio 34
A. De personis legitimis.
NUNC superest attendere, quæ personæ sint legitimæ ad contrahendum matrimonium. Legitimæ judicantur personæ secundum statuta patrum, quæ diversa sunt. Aliæ namque fuerunt legitimæ ante legem, aliæ sub lege, aliæ in tempore gratiæ. Item, in primitiva Ecclesia quædam erant legitimæ, quæ modo non sunt. Earum vero quæ modo legitimæ sunt vel illegitimæ, quædam sunt plene legitimæ, quædam omnino illegitimæ, quædam mediæ. Plene legitimæ sunt, quibus non obviat votum continentiæ, vel ordo sacer, vel cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel naturæ frigiditas, et si quid est aliud. Penitus vero illegitimæ sunt per votum, per ordinem, per cognationem, per disparem cultum. Mediæ vero sunt, nec plene legitimæ, nec omnino illegitimæ, per frigiditatem, per conditionem. Si enim tales junguntur ignoranter, commanere possunt quibusdam accedentibus causis, et eisdem deficientibus dividi.
B. De frigidis separandis vel non.
De his enim qui causa frigiditatis debitum reddere non possunt, consulit Gregorius ut permaneant. Sed si mulier causatur, dicens, Volo esse mater et filios procreare; decrevit, ut uterque eorum septima manu propinquorum juret, quod nunquam carnaliter convenerint, et tunc mulier secundas nuptias contrahat; vir autem qui frigidæ naturæ est, absque spe conjugii permaneat. Ait enim sic: Interrogasti de his qui matrimonio juncti sunt et nubere non possunt, si ille aliam vel illa alium ducere possit. De quibus scriptum est: Vir et mulier si se conjunxerint, et post dixerit mulier de viro, quod coire non possit cum ea: si potest probari quod dicit per justum judicium, alium accipiat; si vero ille acceperit aliam, separentur. Item: De his requisisti qui ob causam frigidæ naturæ dicunt se non posse invicem operam carnis dantes commisceri. Iste vero, si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. Quod si retinaculum conjugale voluerint rescindere, maneant uterque innupti: nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet? Igitur si vir aliam uxorem vult accipere, manifesta patet ratio: quia suggerente diabolo odii fomitem, exosam eam habuerit, et ideo eam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur et dicit, Volo esse mater et filios procreare; uterque eorum septima manu propinquorum, tactis sacrosanctis reliquiis, jurejurando dicat, quod nunquam per commixtionem carnis conjuncti, una caro effecti fuissent.
Decret. p. II, caus. 33, q. 1, c. 1.
Ibid. c. 2.
Tunc videtur mulierem secundas posse contrahere nuptias;1 humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem qui frigidæ naturæ est, maneat sine conjuge. Quod si et ille aliam conjugem acceperit, tunc hi qui juraverant, perjurii crimine rei teneantur, et pœnitentia peracta, priora cogantur recipere connubia. Et hoc servandum est, quum uterque idem fatetur. Sed vir si asserit se debitum reddidisse uxori, et illa diffitetur; cui potius fides habenda sit, merito quæritur. De hoc ita statutum est: Si quis ita acceperit uxorem, et habuerit eam aliquo tempore, et ipsa femina dicit, quod nunquam coisset cum ea, et ille vir dicit, quod sic fecit; in veritate viri consistat, quia vir est caput mulieris. Hoc de naturali impossibilitate statutum est.
Decret. loc. cit. c. 3.
C. De his qui maleficiis impediti coire non possunt.
De maleficii autem impedimento, hoc tenendum decernitur, quod si per sortiarias et maleficas concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus illa eveniunt, ut spiritu contrito et humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis confessionem faciant, et lacrimis atque eleemosynis, orationibus et jejuniis Domino satisfaciant; et per exorcismos ac cetera ecclesiasticæ disciplinæ munimina ministri Ecclesiæ tales sanare procurent. Quod si non potuerint, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierint, illis viventibus quibus post junctæ fuerint, prioribus quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt. — Quod in fine hujus capituli continetur, ex rigore magis dictum intelligendum est, quam ex canonica æquitate; vel intelligendum est, non posse reconciliari prioribus nisi judicio Ecclesiæ, quo divisio facta fuerat.
Ibid. c. 4.
D. De furiosis addit.
Decret. p. II, caus. 32, q. 7, c. 26. Furiosi quoque, dum in amentia sunt, matrimonium contrahere non valent. Unde Fabianus : Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur. Item Nicolaus Papa : Hi qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus vel ambobus amentia vel furor vel infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem talium conjugia solvi non possunt. Similiter est etiam sciendum de his qui ab adversariis excæcantur, vel membris truncantur, vel a barbaris exsecti fuerint.
Ibid. c. 25.
E. De his qui cum duabus sororibus dormiunt.
Ibid. caus. 27, q. 2, c. 30. De his etiam qui cum duabus sororibus, vel quæ cum duobus fratribus dormiunt, videndum est quid censeant canones. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante fuerit uxor, neutram ex ipsis habeat; nec ipsi adulteri unquam in conjugio copulentur. Item : Nec propriæ uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem ejus cognoscendo; neque post mortem uxoris licet ei vel adulteræ copulari in conjugium. Item Zacharias Papa : Concubuisti cum sorore uxoris tuæ; si fecisti, neutram habeas; et uxor tua, si non fuerit conscia sceleris, et continere non vult, nubat in Domino cui vult. Tu vero et adultera sine spe conjugii maneatis, et dum vivitis, pœnitentiam agite. Quod ait, Cui vult nubat, intelligendum est post mortem viri. Unde Gregorius : Qui uxores suas in adulterio deprehendunt, nec ille nec illa aliam uxorem accipiat, vel alium virum, quamdiu ambo vivunt. Si vero adultera mortua fuerit, vir ejus si vult nubat; adultera vero nunquam, etsi mortuus fuerit vir ejus, sed omnibus diebus pœnitentiæ lamenta persolvat. — Hic de illo adulterio agitur quod cum cognato viri vel cum cognata uxoris committitur.
Ibid. caus. 27, q. 2, c. 30.
Gratian. ibid.
Decret. p. II, caus. 32, q. 7, c. 23.
Ibid. c. 22.
F. Non est dimittenda uxor pro aliqua macula seu deformitate corporis.
Illud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate vel macula corporali non licet viro uxorem dimittere, et econverso, sed debet alter alteri subsidia providere. Unde Augustinus : Si uxorem quis habeat sterilem, sive deformem corpore, vel debilem membris, vel cæcam, vel claudam, vel surdam, vel si quid aliud, sive morbis vel laboribus doloribusque confectam, et quidquid, excepta fornicatione, excogitari potest vehementer horribile, pro societate fideque sustineat.
Ibid. q. 5, c. 18.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ QUARTÆ
JAM ante tractavit Magister de matrimonio et causis ipsius; nunc loquitur de personis ad contrahendum aptis, et non aptis; qualiter etiam diversæ personæ diversimode sunt ineptæ. De his primo agit in generali, deinde per diversa hujus distinctionis capitula in speciali, utpote: de impedimento frigiditatis, de impedimento maleficii, de impedimento furiæ, et de impedimento incestus.
Footnotes
-
Rom. VI, 19. ↩
Chapter 213 of 283