Skip to the text

Distinctio 35

A. Eodem jure utitur vir et mulier.

HOC etiam notandum est, quod quum Dominus concedat uxorem dimitti causa fornicationis viro, eadem licentia non tollitur feminis.1 Unde Hieronymus: Præcepit Dominus uxorem a viro non dimitti, excepta causa fornicationis; et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris præcipitur, hoc consequenter redundat ad feminas.2 Non enim adultera uxor dimittenda est, et vir mœchus tenendus. Item: Apud nos quod non licet feminis, æque non licet viris; et eadem servitus pari conditione censetur. — Ex his ostenditur, quod mulier potest super fornicatione virum convenire, ut vir mulierem.3 Unde Innocentius Papa: Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat; sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt; et ideo mulieribus, prodito earum crimine, omnino negatur communio; virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus arcetur; qui tamen submovebitur, si ejus flagitium detegatur.

B. Quod fornicariam nequit dimittere vir, nisi et ipse expers fornicationis fuerit, et econverso.

Si vero quæritur, an adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis; dicimus, quia nequit adultera uxor dimitti a viro, nisi et ipse expers fornicationis exsistat, et econverso. Unde Augustinus: Nihil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud: In quo alterum judicas, te ipsum condemnas. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse a fornicatione purgatus: quod similiter et de femina dixerim. Idem: Indignantur mariti, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis pœnas, quum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere et exemplo regere feminas. — Ex his apparet, quod adulter adulteram dimittere non valet, et econverso.

Decret. p. II, caus. 32, q. 6, c. 1. Rom. II, 1.

Decret. loc. cit. c. 4.

C. Quod possunt reconciliari qui separantur causa fornicationis.

Si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest, sed continere oportet, vel ad dimissam redire: sic est et de femina. Unde et I Cor. VII, 10, 11. Apostolus: His qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et de viro addit: Et vir uxorem non dimittat. Sed Ambrosius ait: Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere. Sed hoc a falsariis in Ambrosii libro positum creditur. Supplendum enim esse in viro quod de uxore præmisit, aperte dicit Augustinus sic: Quare non addit de muliere quod præmisit de viro, nisi quod similem formam vult intelligi, ut si dimiserit, quod causa fornicationis permittitur, maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori?4 Idem: Si nec nubere illi conceditur, vivo viro a quo recessit, nec huic alteram ducere, viva uxore quam dimisit; multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Idem: Ibid. c. 4. Ut non facile dimittatur uxor, Dominus solam fornicationis causam excepit; ceteras vero universas molestias, si quæ exstiterint, jubet pro fide conjugali et pro castitate fortiter sustineri; et mœchum dixit, qui a viro solutam duxit. — Ex his ostenditur, quod si causa fornicationis fit separatio, non potest vir vel mulier in aliam transire copulam. Possunt autem reconciliari et cohabitare sicut prius, si dimissum alter revocare voluerit.

Ambrosiast. in I Cor. VII, 11.

Decret. loc. cit. c. 3.

Ibid. c. 4.

Ibid. c. 6.

D. Quæ prædictis videntur obviare.

Decret. loc. cit. q. 1, c. 1.

Ibid. c. 2.

Dicit tamen Joannes Chrysostomus: Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, sic fatuus est et iniquus qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis est qui celat crimen uxoris. Item Hieronymus: Quum mulier unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione a marito separaverit, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura : Qui tenet adulteram, stultus est et insipiens.5 Idem ad Amandum presbyterum scribens de quadam quæ viro suo vivente alii nupserat, sic ait : Rem novam loquor, imo non novam, sed veterem, quæ veteris Testamenti auctoritate confirmatur : Si reliquerit secundum virum mulier, et reconciliari voluerit priori, non potest.6

Hier. Epist. 55, n. 4.

E. Determinatio.

Sed hæc omnia intelligenda sunt de illa quæ ab adulterio recedere noluit, nec per pœnitentiam peccatum delere : quod si vir scienter patitur, consentire videtur. Si enim in adulterio perseverare elegerit, patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere voluerit. Si autem a peccato recesserit, et per pœnitentiam illud purgaverit, poterit viro reconciliari. Unde Augustinus : Quod tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus pœnitentia esse sanatos ? Idem : Non erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria, reconciliatio conjugii, ubi per claves regni cœlorum non dubitatur fieri remissio peccatorum : non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Item Gregorius : Debet recipere peccatricem quæ pœnitentiam egit, sed non sæpe. Item Hermes : Si vir scierit uxorem suam deliquisse, et non egerit pœnitentiam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et vivit communiter cum illa, vir reus erit et particeps peccati ejus. Quod si mulier dimissa egerit pœnitentiam, et voluerit ad virum reverti, debet recipere peccatricem quæ pœnitentiam egit, sed non sæpe.

Gratian. in caus. 32, q. 1, c. 10.

Decret. p. II, caus. 32, q. 1, c. 7.

Ibid. c. 8.

Decretal. lib. v, tit. 16, c. 3.

Hermas, Pastor, lib. II, mandat. 4, c. 1.

F. De illis qui se ante polluerunt per adulterium.

Solet etiam quæri, an valeat duci in conjugium quæ prius est polluta per adulterium. De hoc Leo Papa ait : Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio. Item : Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quemdam alterius uxorem stupro violasse, et insuper mœchæ juramentum dedisse, quod post legitimi mariti mortem si superviveret, duceret eam in uxorem : quod et factum est. Tale ergo connubium prohibemus et anathematizamus. — His aliisque auctoritatibus vetantur in conjugium copulari qui se prius adulterio maculaverunt. Sed econtra Augustinus ostendit, dicens : Denique mortuo eo cum quo fuit verum conjugium, fieri potest conjugium cum qua præcessit adulterium. Idem : Posse fieri sane licitas nuptias ex personis illicite conjunctis, honesto placito subsequente, manifestum est.

Decret. p. II, caus. 31, q. 1, c. 1.

Ibid. c. 4.

Ibid. c. 2.

Ibidem.

G. Determinatio.

Sed hæc ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum, si castitatem et fidem servare velint.

Prima vero auctoritas Augustini de illis agit qui de peccato pœnituerunt, et nihil in mortem viri machinati sunt; nec vivente viro fidem adulteræ dedit mœchus quod eam in conjugio duceret, si superviveret. Qui vero hæc faciunt, aliis præmissis auctoritatibus prohibentur copulari.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ QUINTÆ

IN hac distinctione docetur, qualiter propter adulterii crimen, conjugati ab invicem separantur. Et primo ostendit Magister, quod in hac re conjugati sunt juris ejusdem, ita quod sicut vir potest uxorem dimittere ob ejus adulterinam fornicationem, sic econtrario. Deinde circa hoc addit, quod maritus uxorem adulteram non potest abjicere, nisi ipse tanti sit criminis expers dum habuit eam. Et pandit, qualiter intelligenda sit separatio ista, utpote quantum ad cohabitationem seu torum, non quantum ad vinculum conjugale. Discutit quoque, an liceat viro non abjicere sed secum tenere adulteram. Postremo scrutatur, qualiter adulterium impedit matrimonium contrahendum.

Footnotes

  1. Decret. p. II, caus. 32, q. 5, c. 19. ↩

  2. Ibid. c. 20. ↩

  3. Ibid. c. 23. ↩

  4. Matth. XIX, 9. ↩

  5. Prov. xviii, 22. ↩

  6. Deut. xxiv, 4. ↩

Chapter 216 of 283