Skip to the text

Quæstio unica

Hic quæritur, An propter fornicationem unius conjugum, alius possit illum abjicere; et utrum teneatur ad hoc, vel magis expediat quod reconcilientur.

Videtur quod propter fornicationem non liceat separare matrimonialiter junctos, nec unus eorum se ab alio possit retrahere. Primo, quia ex hoc sequitur sæpe major confusio, et filii aut filiæ præter propriam culpam diffamantur tanquam proles adulteræ matris. Inde quoque consequitur odium, et alii scandalizantur. — Secundo, quia debemus pro malis retribuere bona. — Tertio, quia ut ait Apostolus, debemus esse imitatores Dei sicut filii carissimi.1 Deus autem altissimus animas sibi per fidem desponsatas atque per caritatem viscerose unitas, si fornicentur cum dæmone et cum rebus inanibus, semper paratus est ad veniam capere, imo hortatur ut redeant, et frequenter post reditum gratiosius sibi conjungit: ergo vir non statim pro una fornicatione aut pluribus, debet se ab uxore retrahere, nec implacabilem exhibere. — Quarto, quia si post separationem, cum aliis contrahere prohibentur, erit separatio ista multorum adulteriorum occasio: ergo si Deus fragilitati humanæ sufficienter providit, oportebit licitum esse post separationem, cum aliis inire connubium, aut invicem indulgere et commanere.

In oppositum sunt quæ habentur in littera.

Ad hoc Bonaventura respondet: Propter fornicationem licet inter conjugatos divortium fieri, altero (utpote innoxio) postulante, quoniam Dominus hoc concessit.2 Idcirco quoque concessit hoc, quoniam non servanti sed frangenti fidem, non tenetur vir fidem servare. Et quia directe peccavit contra actum matrimonialem, in eodem est punienda, exigente æquitate juris matrimonialis: quia privavit contoralem jure quod in ipsius adulterantis habuit corpore, et hoc sine alterius demerito. Unde non ex quacumque fornicatione fit divortium, sed ex vitiosa, atque ex parte alterius singularis, ita quod uterque non est adulterii reus. Si etenim fornicetur per violentiam aut ignorantiam facti, ut dum eum cui miscetur, suum putat exsistere contoralem, aut ipsum æstimat mortuum, excusatur. Si autem prostituit contoralem, aut in eodem est crimine, aut fovet adulterantem, aut personam talem cognoscit dum test; non tamen exprimitur: primo, quoniam passio illa ignominiosa innominabilis est; secundo, quoniam rarius accidit; tertio, quia non causat incertitudinem prolis. Hæc Thomas in Scripto.

Eadem scribit quoque Thomas, verbis parum permutatis: Uxorem, inquiens, Christus concessit dimittere propter fornicationem, in pœnam illius qui fidem fregit, et in favorem ejus qui fidem servavit. Hinc septem casus excipiuntur in quibus non licet viro uxorem dimittere ob fornicationem: in quibus vel uxor immunis dimittere; si vero non pœniteat, tenetur dimittere illam, ne consentire videatur, dum peccato illius correctionem debitam non apponit. Pœnitentem quoque potest aliter corripere quam ipsam abjiciendo, videlicet verbis et ictibus.

Insuper si quæratur, an vir proprio judicio possit illam dimittere; dicendum quod sic, quantum ad torum, si constet sibi crimen illius; nec tenetur reddere debitum, nisi per Ecclesiam compellatur, et taliter reddens nullum sibi præjudicium facit. Non autem simul quantum ad torum et cohabitationem: nam ita non potest dimitti nisi Ecclesiæ judicio. Et si aliter dimissa fuerit, cogendus est vir ut eam recipiat ad cohabitationem, nisi in continenti possit probare mulieris adulterationem. Et ista dimissio divortium appellatur: ideo concedendum, quod divortium non valet nisi judicio Ecclesiæ celebrari. — Denique maritus potest accusare uxorem dupliciter de adulterio. Primo, ad tori separationem, coram judice spirituali: tuncque inscriptio fieri debet sine obligatione ad pœnam talionis, quia sic consequeretur suum intentum in utroque eventu. Secundo, ad punitionem criminis, in judicio sæculari: et sic oportet inscriptionem præcedere, per quam ad pœnam se obligat talionis, si in probatione defecerit. — Rursus, ut loquitur Decretalis, tribus modis proceditur in criminibus.3 Primo, per inscriptionem, quam debet præcedere clamorosa insinuatio, quæ locum tenet accusationis. Secundo, per accusationem, quam præcedere debet inscriptio. Tertio, per denuntiationem, quam debet præcedere fraterna correptio. Et in hoc tertio modo servandum est quod ait Salvator de ordine fraternæ correptionis.4

Præterea quæritur, an in causa divortii vir et uxor ad paria judicentur. Dicendum quod imo, ita ut idem sit licitum et illicitum uni quod alteri; non tamen pari causa judicantur ad illa, quum causa divortii sit major in uno quam in alio. In utroque tamen sufficiens est. Divortium namque est adulterii pœna, in quantum adulterium est contra matrimonii bona. Quantum autem ad bonum fidei, ad quam conjuges sibi invicem tenentur æqualiter, adulterium unius tantum est contra matrimonium quantum adulterium alterius; et hæc causa in utroque sufficit ad divortium. Sed quantum ad bonum prolis, plus peccat adulterium uxoris quam viri: ideo major causa divortii est in uxore quam in viro. Sicque ad æqualia, sed non ex æquali causa judicantur seu obligantur; non tamen injuste, quoniam in utroque est causa sufficiens ad hanc pœnam: quemadmodum duo latrones ad idem genus supplicii deputantur, quamvis unus alio multum deterior sit. — Et si objiciatur, quod divortium in nova lege conceditur loco repudii quod fuit in veteri lege, ut patet apud Matthæum; in repudio autem vir et mulier non judicabantur ad paria (vir enim potuit repudiare uxorem, non econtrario): ergo nec in divortio sunt ad paria judicandi. Dicendum, quod repudium non permittebatur nisi ad vitandum homicidium, de quo magis fuit periculum ex parte virorum quam conjugum: ideo viris permittebatur repudiare uxores, non econtrario.5

Præterea quæri potest, quis gravius peccet, vir adulterando, an mulier. Et respondendum, quod in adulterio idem invenitur de ratione peccati quod in fornicatione simplici, et plus, videlicet matrimonii læsio. Si ergo consideretur id quod commune est adulterio et fornicationi simplici, peccatum viri et uxoris se habent sicut excedentia et excessa: quia in muliere est plus de humore, propter quod magis ducibiles sunt a concupiscentiis; in viro autem est plus de calore, qui concupiscentiam excitat. Simpliciter tamen loquendo, et ceteris paribus, vir in simplici fornicatione plus peccat, quia plus habet de rationis bono, quod præponderat quibuscumque motibus passionum; sed quantum ad læsionem matrimonii, quam adulterium fornicationi addit, ex qua divortium causat, plus peccat mulier, ex cujus adulterio sequitur prolis incertitudo. Hinc simpliciter loquendo, plus peccat adultera mulier quam vir, ceteris paribus.

Amplius, si quæratur, an post divortium vir alteri nubere possit; dicendum quod non, quoniam vinculum matrimoniale non potest dissolvi nisi per mortem. Potest tamen mulier post divortium continentiam vovere, etiam viro invito, nisi videatur deceptam esse Ecclesiam per falsos testes sententiando de ipso divortio, quia in tali casu, etiam si votum professionis emisset, restitueretur viro, et teneretur ei reddere debitum; non tamen liceret ei exigere.

Ulterius quæritur, utrum post divortium uxor possit viro reconciliari. Et respondendum quod imo, si ipsa pœniteat et se emendet. Sententia namque Ecclesiæ divortium celebrantis, non cogit ad separationem, sed ad eam præbet et præstat licentiam. — Quocirca poterit quæri, an adultera separata possit revocari a viro. Dicendum, quod id quod inducitur in favorem alicujus, non facit ei præjudicium. Quumque divortium sit concessum in viri favorem, non aufert ei jus petendi debitum et revocandi uxorem: ideo uxor tenetur viro id reddere, atque ad ipsum (si revocetur) redire, nisi de licentia ejus continentiæ votum emiserit. — Porro propter adulterium quod vir prius innocens, postea committit, hoc est post divortium, secundum juris rigorem non est cogendus ad recipiendum uxorem prius adulteram; attamen secundum juris æquitatem judex ex officio suo debet eum cogere, ut caveat periculo animæ ejus et scandalo aliorum, quamvis uxor non possit reconciliationem petere.

Insuper agnoscendum, quod plura sunt crimina quæ propter sui enormitatem impediunt matrimonium contrahendum. Primum est incestus; secundum, uxoricidium; tertium, raptus sponsæ alienæ; quartum, dum quis insidiando matrimonio, proprium filium levat de sacro fonte; quintum, interfectio sacerdotis. Non tamen propter hæc crimina dirimitur matrimonium contractum. Nihilo minus quædam sunt crimina quæ etiam dirimunt matrimonium contractum, ut dum quis cum aliqua conjugata concubuit, et ex hoc machinatur in viri mortem: tunc etiam si contraxerint, separantur. Secundum est, quando præstat fidem adulteræ quod ducet eam in uxorem et ducit eam: quod intelligendum est, quando tam adulter quam adultera sciebant impedimentum; alias non dirimeretur contractum. Tertium est, quando contrahit cum ea de facto. Primum enim matrimonium facit quod secundum non stat: ideo si primum non fuisset verum matrimonium, secundum staret. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat in omnibus Bonaventura, qui et allegat Hieronymum protestantem, Si vir cognoscit uxorem deliquisse, et illa in fornicatione permanserit, et ipse vivit cum illa, particeps est iniquitatis illius; Chrysostomum quoque dicentem, Sicut crudelis est et iniquus qui castam dimittit, sic iniquus et stultus est qui retinet meretricem. Unde rursus effatur Hieronymus: Quum mulier fornicatione se separavit a viro, teneri non debet, ne virum quoque sub maledicto constituat, dicente Scriptura: Qui tenet adulteram, stultus et impius est.6 Istæ autem et consimiles auctoritates sunt cum moderamine intelligendæ, juxta distinctiones inductas.

Iterum addit Bonaventura: Quum Matrimonium sit magnum sacramentum, idcirco divortium fieri debet in facie Ecclesiæ, coram judice, non quocumque, sed episcopo, ut in Carthaginensi concilio fuit statutum, cui interfuit Augustinus. Idemque statuit Nicolaus Papa. Et si aliter eam dimisit, tenetur eam resumere, nisi possit mox comprobare.

Si demum quæratur, an possit divortium fieri sine prævia culpa; dicendum, quod divortium fieri potest dupliciter: primo, ut in eodem statu persistant; secundo, ut ad frugem vitæ convolent melioris. Primo modo fieri non debet nisi manifesta culpa præcedat, tum propter periculum, tum propter scandalum. Si secundo modo, tunc aut uterque est voluntarius, aut alter invitus. Si uterque voluntarius, tunc fieri potest sine culpa præcedente, ita tamen quod uterque votum solenne emittat, et habitum religionis assumat: nisi sit persona talis de qua nulla possit oriri suspicio, quæ voto solenni castitatis emisso poterit manere in domo; sin autem, oportet utrumque converti. — Hæc Bonaventura. Qui etiam sciscitatur, cujus adulteratio enormior sit, viri aut mulieris. Ad quod respondet satis concorditer cum Thoma.7

Idem Petrus et Richardus, secundum quos non potest quis ducere in uxorem eam cum qua adulterium perpetravit, si in mortem mariti ejus est machinatus, vel si promisit eam ducere post mortem mariti: ne viri sint proni machinari in mortem virorum, desiderio uxorum ipsorum.

Footnotes

  1. Ephes. v, 1. ↩

  2. Matth. xix, 9. ↩

  3. Decretal. lib. v, tit. 1, c. 24. ↩

  4. Matth. xviii, 15-17. ↩

  5. Matth. xix, 7, 8. ↩

  6. Prov. xviii, 22. ↩

  7. Cf. p. 150 D. ↩

Chapter 217 of 283