Skip to the text

Distinctio 36

A. Si pro servili conditione valeat uxor separari a viro, et econverso.

Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 14.

Decret. p. II, caus. 29, q. 2, c. 4.

NUNC de conditione videamus, an valeat conjugium dividere. Ad quod dicimus, quia non negatur ingenua posse nubere servo; sed si nescitur esse servilis conditionis, libere potest dimitti quum servitus ejus fuerit deprehensa, secundum illud: Si quis ingenuus homo ancillam alterius in uxorem acceperit, et æstimat quod ingenua sit: si ipsa femina fuerit postea in servitute detecta, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si voluerit, aliam accipiat. Si vero ancillam eam scierat et collaudaverat, post eam ut legitimam habeat. Item Ibid. c. 5. ex eodem: Si femina ingenua acceperit servum, sciens quod servus esset, habeat eum: quia omnes unum Patrem habemus in cœlis, una lex erit viro et feminæ. Ibid. c. 6. Quum dicitur, Sciens illum servum, datur intelligi, quod si nescierit illum servum esse, non cogitur manere cum ipso. Si enim conditionis dolum patitur, non cogitur adhærere ei cujus fraude decepta est. Si autem scierit vir conditionem mulieris, vel Ibid. c. 2. econverso, non valet eam dimittere. Unde Zacharias Papa: Si quis liber ancillam in matrimonio acceperit, non habet licentiam dimittendi eam, si consensu amborum conjuncti sunt, nisi ob fornicationem. De illis agit quibus alterutrius conditio nota est quando conjunguntur.

B. De copula servi et ancillæ diversorum dominorum.

Hugo, ubi supra. Decret. loc. cit. c. 8.

Matth. xix, 6.

Quæritur etiam, si servus unius ancillam alterius acceperit, an sit inter eos conjugium. De hoc etiam ita statutum est: Dictum est nobis, quod quidam legitima servorum matrimonia, potestativa quadam præsumptione dirimant, non attendentes illud, Quod Deus conjunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut conjugia servorum non dirimantur, etiam si diversos dominos habeant; sed in uno conjugio permanentes, dominis serviant suis. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis conjunctio fuit et per voluntatem dominorum. — Attende finem hujus capituli, ubi videtur innui, præter voluntatem dominorum inter servum et ancillam non posse contrahi conjugium, vel si contrahitur, non esse ratum. Quibusdam tamen videtur, inter eos posse fieri conjugium dominis ignorantibus.

C. De viro qui se facit servum ut dividatur ab uxore.

Decret. loc. cit. c. 7.

Illud etiam notandum, quod si mulier virum liberum acceperit, et ille ut causam præstet dissidii, se alicujus servum fecerit; nec ille uxorem dimittere, nec illa ob vinculum conjugii in servitutem redigi poterit. Unde illud: Perlatum est ad sanctam synodum, quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem, occasione divortii, cujusdam servum se fecerit. Utrum et mulierem necessario tenere debeat, et si tenuerit, an illa etiam servituti subjici debeat, quæsitum est. Judicatum est uxorem minime debere dimitti; non tamen ob Christi legem mulierem in servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat.

D. De ætate contrahentium.

Hoc etiam sciendum est, quod pueri ante quatuordecim annos et puellæ ante duodecim annos secundum leges matrimonium inire nequeunt.1 Quod si ante prædicta tempora copulam inierint, separari possunt, quamvis voluntate et assensu parentum juncti fuerint. Qui vero in pueritia copulati, post annos pubertatis nolunt se relinquere, sed in conjunctione permanere, jam ex hoc efficiuntur conjuges, et deinceps nequeunt separari. Item: Sponsalia ante septennium contrahi non possunt; solo enim consensu contrahuntur, qui intervenire non potest, nisi ab alterutra parte intelligatur quod inter eos agitur.2 — Duo illa exsecuti sumus cum aliorum quorumdam adjectione, quibus conjugium solvi potest, nec tamen solvi semper necesse est. Nunc de illis quæ personas illegitimas penitus faciunt, addendum est, et primum de ordine.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SEXTÆ

JAM agitur de alio contrahendi obstaculo, quod servitus appellatur, de qua et dicta sunt aliqua ante. Modo itaque investigatur, utrum et qualiter servitutis conditio matrimonialem valet impedire contractum.3 Et circa hoc movet aliquos casus: an scilicet servus et ancilla diversorum dominorum possint contrahere; et de viro jam uxorato qui se vendit in servum, ut hac occasione separetur a conjuge cum qua invite moratur. Subjungit quoque de impedimento ætatis, et exprimit in qua ætate homines utriusque sexus primo contrahere queunt. trimonium est servitus quædam; et qui nubunt, libertatis deserunt statum, atque pergrande servitutis subeunt jugum: nam corpus unius in potestatem redigitur ac transfertur alterius. Consimilium autem conjunctio convenientior esse videtur. Ergo servis et ancillis potissime convenit matrimonialis contractus. — Item, ut Seneca contestatur, nobilior pars hominis, scilicet mens, semper libera manet: ergo nemo in tantum est servus, quin vere maneat liber, et sufficientis libertatis ad reddendum debitum carnis.

In oppositum sunt quæ dicuntur in textu, et quod dictum est conjugatos oportere simul manere.4

Circa hæc loquitur Thomas: In contractu matrimonii, contrahentes se obligant mutuo ad reddendum debitum carnis; idcirco si quis obliget se ad hoc, nec potens sit solvere, tunc ignorantia impotentiæ hujus in eo cui se obligavit, tollit contractum. Quemadmodum autem per impoten-

Footnotes

  1. Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 15. ↩

  2. Decret. p. II, caus. 30, q. 2, proæm. ↩

  3. dist. xxx, q. 1; xxxiv, q. 1. ↩

  4. Cf. p. 127 D, etc. ↩

Chapter 218 of 283