Skip to the text

Quæstio unica

Hic quæritur, An soli liberi possint contrahere.

Videtur quod non, quoniam ipsum matiam coeundi fit quis penitus impotens ad solvendum debitum illud; ita per servitutem, ut libere illud reddere nequeat. Hinc sicut impotentia coeundi ignorata impedit matrimonium, non autem si sciatur; ita et servitus. Contrariatur quoque conditio servitutis bono prolis, quæ ex servitute parentis efficitur conditionis pejoris. Verumtamen, quoniam unusquisque in eo quod sibi debetur, perpeti potest spontanee detrimentum; idcirco si alter conjugum scit ab ante servitutem ejus cum quo contrahit, tenet connubium. Conformiter, quum in matrimonio sit æqualis obligatio ex utraque parte ad debiti redditionem, non potest aliquis majorem requirere obligationem ex parte alterius, quam ipsemet facere possit: hinc si servus contrahit cum ancilla quam æstimat liberam, non impeditur conjugium. Itaque patet quod servitus non impedit matrimonium, nisi quando est ignorata ab alio conjuge, et si alius ille sit liberæ conditionis: idcirco nil prohibet inter servos esse conjugia, nec inter liberum et ancillam. Nec servitus ita est contra seu præter naturam, ut impediat matrimonium: postquam enim homo peccavit, justum fuit eum diversis pœnalitatisubdi, quarum una est servitus.

Ex his respondetur ad quæstionem qua quæritur, utrum servus aut ancilla queat contrahere sine consensu et scitu domini sui. Jus etenim positivum derivatur a jure naturali; ideo servitus, quæ de jure est positivo, præjudicare non valet his quæ de lege sunt naturali. Quemadmodum autem appetitus naturæ est ad conservationem individui, ita est ad conservationem speciei per generationem. Unde sicut servus non subditur domino suo ita, quin libere possit comedere et dormire, et consimilia quæ ad necessitatem corporis pertinent, sine quibus natura conservari non valet; ita nec taliter subditur illi, ut non possit contrahere libere, etiam suo domino nesciente aut contradicente. Nec servus est res domini sui nisi quoad superaddita naturæ, non quoad naturalia, in quibus omnes consistimus pares. Nec tenetur suo domino in omnibus obedire, sed in pertinentibus ad jurisdictionem seu auctoritatem domini sui super ipsum, non in aliis. — Denique, si servus domino suo volente contraxit, prætermittere debet sui domini jussionem, et reddere debitum contorali: quia per hoc quod dominus suus concessit sibi matrimonium contrahere, intelligitur ei concessisse omnia quæ requirit conjugium. Si autem ignorante aut contradicente domino suo contraxit, non tenetur reddere debitum, sed potius suo domino obedire, si utrumque simul esse non valeat. Attamen in his multa particularia sunt pensanda, sicut in ceteris actibus humanis, videlicet periculum castitatis conjugi imminens, impedimentum quoque obediendi domino ex redditione debiti carnalis proveniens, et consimilia: quibus omnibus rite consideratis, judicari poterit cui magis servus debeat obedire, domino an uxori. — Verum his objici potest, quod dominus potest vendere servum in regionem longinquam, ubi eum uxor sequi non poterit: ergo servitus matrimonium impedit. Respondendum, quod in tali casu cogendus est dominus ita vendere servum, ut non faciat onera matrimonii graviora, quum non desit facultas vendendi servum ubicumque voluerit, pretio justo.

Præterea quæritur, an servitus possit matrimonio supervenire, ita quod maritus se in servum vendere possit, ac per hoc a conjuge separari. Dicendum, quod vir subditur uxori solum in his quæ spectant ad actum naturæ, in quibus conjugati sunt æquales, ad quæ se servitutis conditio non extendit: ideo vir, nolente uxore, potest se alteri dare in servum; non tamen ex hoc matrimonium dissolvetur, quoniam nullum impedimentum matrimonio superveniens, potest ipsum dissolvere. Et si vir hoc facit in fraudem, fraus sua redundabit in ipsum, et ei nocebit, nec poterit alteri præjudicium facere. Unde si in fraudem uxoris vendat aut det se alicui in servum, ipse mox perdit bonum inæstimabile libertatis; uxori vero ejus ex hoc nullum potest præjudicium generari, quin obligetur ei ad debiti redditionem, et ad omnia quæ matrimonium exigit: non enim potest retrahi ab his præcepto domini sui. Quumque in pertinentibus ad dispositionem domus et ad hujusmodi superaddita, vir caput sit mulieris, et habeat eam corrigere, non econtra; idcirco non potest se dare uxor alicui in ancillam, viro suo invito.

Amplius quæritur, an filius sequitur ventrem, vel potius patris conditionem. Dicendum, quod secundum leges civiles, proles sequitur ventrem: et hoc rationabiliter, quoniam proles habet a patre complementum formale, sed a matre substantiam corporis. Servitus autem est conditio corporalis, quum servus sit quasi instrumentum domini in operando: hinc proles in libertate et servitute sequitur matrem. In his vero quæ spectant ad dignitatem, secundum quod est forma rei, sequitur patrem, ut in municipiis atque honoribus, in hereditate aliisque similibus: et his concordant canones, lexque Mosaica. In quibusdam vero terris, quæ jure civili non reguntur, partus sequitur partem deteriorem: ut si pater sit servus, quamvis mater sit libera, filii servi sint; non tamen si post matrimonii contractum pater se dedit in servum, nolente uxore; similiter, si sit econverso. Si autem uterque sit servilis conditionis, et ad diversos pertineant dominos, tunc dividunt filios, si sint plures; et si est unus dumtaxat, unus dominorum recompensabit alteri de pretio, et accipiet prolem natam in sui servitium. Non tamen credibile est, quod talis consuetudo posset esse tam rationabilis ut id quod multorum sapientum determinatum est studio diuturno. Nam et in naturalibus, receptum est in recipiente secundum modum recipientis, non dantis: ideo rationabile est, quod semen receptum in matre, ad ipsius conditionem trahatur.

Præterea de ætate contrahentium advertendum, quod quum matrimonium sit quidam contractus, ordinationibus subjacet legis positivæ: ideo determinatum est legibus, ut ante illud tempus discretionis quo uterque contrahentium possit de matrimonio sufficienter deliberare, et debitum sibi invicem reddere, matrimonia non contrahantur; et nisi sic fiant, dirimuntur. Hoc autem ut in pluribus, est in masculis in quartodecimo anno; in feminis autem, in duodecimo: cujus ratio assignata est supra, vicesima septima distinctione.1 Quoniam tamen præcepta juris positivi sequuntur id quod in pluribus est, si aliquis ad debitam discretionem pertingat ante annos prætactos, ita quod vigor naturæ ac rationis suppleat in eo ætatis defectum, matrimonium non dissolvitur. Et quia natura ad istum inclinat contractum, non requiritur in eo tanta ætas ut in contractibus aliis. Hinc juxta novam constitutionem, nemo potest ante octavumdecimum annum facere in religione professionem, quum talis professio sit de his quæ sunt supra inclinationem naturæ. Major etiam ætas in mare requiritur, quoniam mulier citius ad annos pervenit pubertatis quam vir, ut nono de Animalibus dicitur. — Hæc Thomas in Scripto.

B C D His prorsus concordant scripta Bonaventuræ, dicentis: Secundum jus novum conditio servitutis non impedit matrimonium, etiam domino contradicente, quoniam sacramenta ecclesiastica omnibus exsistunt communia, et servus etiam conjugatus potest suo domino servitia debita exhibere; idcirco per matrimonium non subtrahitur a domini potestate. Nec sic dominium corporis sui transfertur in mulierem, ut derogetur dominio domini super servum hujusmodi. — Insuper error conditionis est triplex, videlicet: paris, ut dum servus contrahit cum ancilla quam æstimat liberam, qui non habet ex hoc quod abjiciat eam; aut melioris, ut dum servus contrahit cum libera quam putat ancillam (et tunc sua conditio melioratur); aut deterioris, ut dum liber cum ancilla. In primis duobus casibus error non impedit matrimonium; in tertio impedit et unionem utriusque naturæ in Christo; iddirimit, nisi post cognitionem conditionis consenserit verbo aut facto. Et hoc est in favorem libertatis, quæ secundum jus civile, est inæstimabile bonum, quod nemo perdit non volens; in favorem quoque causæ matrimonialis, quoniam servitus est contra bonum prolis. Quumque jura matrimonio faveant, præsumunt errantem in conditione non consentire.

Considerandum quoque, quod matrimonium est in officium et in remedium et in signum, ut dictum est sæpe.2 Quumque ante annos pubertatis masculus et femina nequeant officium generandi habere, neque indigeant remedio conjugali contra concupiscentias carnis, nec animi firmitate ac stabilitate designent indissolubilem unionem utriusque naturæ in Christo; idco ante tempus illud non sunt apti contrahere. Et istud, ut in pluribus, ita est. Jura namque judicant atque instituunt, non secundum ea quæ semper, nec secundum ea quæ raro, sed secundum ea quæ fiunt frequenter: quia in hoc differunt constitutions juris et demonstrationes disciplinarum, quod demonstrationes sunt de his quæ fiunt semper; et si fiant de his quæ fiunt frequenter, non tamen ut frequenter, sed ut semper, ut de eclipsi; constitutions autem juris sunt de his quæ fiunt sæpe. — Hæc Bonaventura. Concordant alii communiter. Richardus vero et alii quidam multas hic faciunt quæstiones, de quibus pertranseo, quum materia ad juristas magis pertineat.

Footnotes

  1. Cf. p. 80 C. ↩

  2. Cf. dist. xxvi, q. 2. ↩

Chapter 219 of 283