Distinctio 37
A. In quo ordine nequeat fieri conjugium.
SUNT igitur quidam ordines in quibus nullatenus potest contrahi conjugium; et si intercesserit copula, fit divortium: ut sacerdotium, diaconatus et subdiaconatus. In aliis vero permittitur sortiri conjugium, nisi religionis habitum sumpserint, vel continentiæ votum fecerint. Unde Leo Papa: Clericos, lectores, ostiarios, exorcistas, acolythos, si extra votum et habitum inveniuntur et continentiam profiteri nolunt, uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit;1 non viduam vel repudiatam, quia deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt, nec laicus uxorem sortitus nisi virginem, vel bigamus, ad clericatum. Item ex Carthaginensi concilio: Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere: quod si non fecerint, etiam ab ecclesiastico removeantur officio;
Ibid. c. 13. ceteros vero clericos ad hoc non cogit. Item Leo Papa: Lex continentiæ eadem est ministris altaris quæ episcopis et presbyteris:2 qui quum essent laici vel lectores, licite uxores ducere potuerunt; sed quum ad prædictos pervenerunt gradus, cœpit eis non licere quod prius licuit. Item in sexta synodo:3 Si quis eorum qui ad clerum accedunt, voluerit nuptiali lege mulieri copulari, hoc ante ordinem subdiaconatus faciat. Item Calixtus Papa: Presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, monachis, concubinas habere seu matrimonium contrahere penitus interdicimus;4 contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi, et personas ad pœnitentiam debere redigi, juxta sanctorum canonum definitionem judicamus. Item Gregorius: Nullum facere subdiaconum episcopi præsumant, nisi qui se caste victurum promiserit: quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.
B. De interfectoribus suarum conjugum.
His adjiciendum est de occisoribus suarum conjugum, de quibus Nicolaus Papa scribit Radulpho Bituricensi archiepiscopo:5 Interfectores suarum conjugum sine judicio (quum non addis, Adulterarum, vel aliquid hujusmodi), quid aliud habendi sunt quam homicidæ ac per hoc ad pœnitentiam redigendi, quibus penitus denegatur conjugium? Hic videtur Nicolaus permittere maritis, pro adulterio aut alio hujusmodi, uxores suas interficere. Sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali, criminosos feriri jubet. Unde idem Nicolaus: Inter hæc vestra sanctitas addere studuit, si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito ejus secundum mundanam legem interficere liceat?6 Sed sancta Dei Ecclesia nunquam mundanis constringitur legibus, gladium non habet nisi spiritualem. Item Pius Papa:7 Quicumque propriam uxorem absque lege et sine causa interfecerit aliamque duxerit, armis depositis, publicam agat pœnitentiam; et si contumax exstiterit, anathematizetur, usquequo consentiat.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SEPTIMÆ
HIC introducitur aliud matrimonii impedimentum, videlicet ordo, secundum quod ordo est sacramentum. Et docet Magister, qui ordo impediat matrimonium, et qui non; subjungit quoque de interfectoribus suarum uxorum. Et tota ista materia videtur præhabita, saltem pro maxima parte, quæ et in Decreto plenius continetur, sicut et alia quæ in hoc quarto de sacramentis dicuntur.8
Footnotes
Chapter 220 of 283