Skip to the text

Quæstio 1

QUæritur ergo, An soli ordines sacri matrimonialem contractum impediant.

Videtur quod non: quia aut ordo impedit in quantum ordo et sacramentum, vel in quantum sacer. Si primum: ergo quilibet ordo impediret. Si secundum: ergo Græci et Armeni non sunt vere ordinati. — Rursus, si in sacris ordinibus constituti aut constituendi, prohibentur legitimas habere uxores, cur concubinas habere sinuntur? — Item, si matrimonium non stat simul cum ordine sacro, multo minus concubinatus.

Circa hæc scribit Albertus: Congruit ordo dinem sacrum impedire matrimonium, non tamen est necessarium. Sicque hic ordo de se habet congruitatem ad continentiam; necessitas vero seu obligatio continendi causata est a rationabili institutione Ecclesiæ. Nempe cogitare et tractare solum ea quæ Dei sunt, et dividi mente ad cogitandum et agendum ea quæ sunt mundi et carnis, et circa provisionem uxoris ac sobolis, non congruunt simul. Clericorum autem et omnium qui in sacris sunt ordinibus constituti, est solum spiritualia et divina attendere; conjugatorum vero est distrahi circa diversa, et sollicitari circa terrena et complacentiam quamdam ad invicem. De his dictum est supra diffusius, assignando rationes cur sacris ordinibus annexa sit continentia.1 Unde et Augustinus undecimo de Civitate Dei allegat Apuleium Platonicum ex dictis Platonis dicentem, quod Deum deorum conspicere possint viri sapientes, quum se a carne removerint. Impedit autem ordo sacer a matrimonio non solum ratione voti, sed item ex incongruentia ordinis sacri et actuum ejus ad matrimonium et opera ejus: ergo non impedit a matrimonio in quantum sacramentum, sed ex causis nunc tactis. — Denique impedimentum istud matrimonii non est universale, nec semper fuit: quia ex instituto Ecclesiæ cœpit, nec obligat Græcos. Ordines vero minores non impdiunt matrimonium, quum non sint tantæ eminentiæ, nec tantam exigant sanctitatem ut ordines sacri, qui etiam non solum impediunt matrimonium contrahendum, imo dirimunt et contractum: quod per congruentiam habent ex se, sed ex ordinatione Ecclesiæ habet hoc exsecutionem et actualem obligationem. Hæc Albertus, qui plura super his scribit, quæ in sequentibus concludentur.

At vero Thomas: Ordo sacer, ex institutione Ecclesiæ habet quod matrimonium impedit. Aliter tamen apud Latinos et Græcos, quoniam apud Græcos impedit matrimonium contrahendum, tantum ex vi ordinis; apud Latinos vero, ex vi ordinis, et ultra ex continentiæ voto ordinibus sacris annexo: quod etiam si quis verbo tenus non emittat, attamen ex hoc ipso quod ordinem sacrum suscipit, intelligitur emisisse secundum ritum occidentalis Ecclesiæ. Hinc apud Græcos et alios orientales sacer ordo impedit matrimonium contrahendum, non tamen matrimonii prius contracti usum: possunt namque matrimonio prius contracto uti, quamvis non possint matrimonium de novo contrahere. Apud occidentales autem impedit matrimonium et matrimonii usum: nisi forsan ignorante et contradicente uxore, vir ordinem sacrum susceperit, quia ex hoc non potest uxori præjudicium generari. Porro in minoribus ordinibus constituti, ex vi ordinis non prohibentur matrimonium contrahere. Nam quamvis ordines illi ad spiritualia aliqua deputentur, non tamen habent immediatum accessum ad sacra tractanda. Sed secundum statutum occidentalis Ecclesiæ, exsecutionem ordinis non sacri impedit matrimonii usus, propter servandam honestatem majorem in officiis Ecclesiæ. Et quia ex ecclesiastico beneficio tenetur quis ad ordinis exsecutionem, atque ex hoc ipso clericali privilegio gaudet; ideo hoc apud Latinos clericis uxoratis aufertur.

Præterea quæritur, an matrimonio possit supervenire sacer ordo. Dicendum, quod matrimonium non impedit ordinis sacri susceptionem, quia si uxoratus ad ordines sacros accedat etiam reclamante uxore, nihilo minus characterem ordinis suscipit, sed exsecutione ordinis caret. Si autem volente aut defuncta uxore recipiat ordinem, recipit et ejus exsecutionem. Si autem vir suscipit ordinem sacrum de scitu et consensu uxoris, tenetur uxor continentiam vovere perpetuam; non tamen tenetur religionem intrare, si sibi non timeat de periculo castitatis, propter hoc quod vir ejus votum emisit solenne; secus esset, si emisisset votum simplex. Si vero sine uxoris consensu ordinem sacrum suscepit, non tenetur illa ad continentiam, quia inde sibi nullum præjudicium generatur. Probabilius quoque videtur, quamvis aliqui aliter dicant, quod Græci non debent ad sacros accedere ordines sine consensu uxorum, quia ad minus tempore ministerii sui fraudarentur uxores debiti redditione: quo fraudari non possunt secundum ordinem juris, si eis contradicentibus aut ignorantibus viri ordines acceperunt. Atque ut dicitur, eo ipso quod mulier consentit apud Græcos quod vir suus accipiat ordines, obligat se nunquam nubere alteri viro : num atque canonicum peccat in ipso facto, quia non debet adulteram interficere, sed corrigere, quum Deus peccanti paratus sit parcere in lege gratiæ, ut patet in exemplo mulieris adulteræ. Quumque causæ matrimoniales tractandæ sint lege poli, et non lege fori; idcirco non licet id facere quod jus dictat civile, puta adulterantem occidere, quamvis Ecclesia hoc sustineat ad terrorem malorum : imo tenendum est quod sancta Ecclesia judicat, videlicet adulteram non esse occidendam, sed potius

Et addit Richardus : In Ecclesia orientali, uxoratus non bigamus potest omnes ordines accipere, et ministrare in eis, quoniam noluerunt cum occidentalibus continentiam profiteri. — Concordant quoque Bonaventura et alii. Solutio etiam ad objecta patet ex dictis.

Footnotes

  1. Cf. p. 25 A' et s. ↩

Chapter 221 of 283