Quæstio 2
Insuper quæritur hic, An liceat viro uxorem adulteram trucidare, præsertim dum eam in crimine actualiter invenit.
Videtur quod non, quia sic eam in culpa mortali necaret et in infernum præcipitaret, quod immanissimæ esset crudelitatis. — Rursus, nemo potest alium sine peccato occidere, nisi legitimus judex ipsius; et constat quod maritus non sit talis judex suæ uxoris. — Iterum1, homo magis tenetur diligere animam proximi sui quam proprium corpus seu vitam mortalem : ergo potius deberet mortem corporalem subire, quam animam proximi mittere in gehenam, proximum occidendo in peccato illius mortali. — Denique, non licet uxori occidere virum, quamvis videat eum actualiter adulterantem.
In oppositum est jus civile.
Ad hoc respondet Bonaventura : Interfector propriæ conjugis, si ex certa scientia faciat hoc, peccat, quantumcumque illa exsistat adultera. Et peccat non contra canones tantum, sed etiam contra jus civile, interficiendo eam prætermisso ordine juris, nisi forte in actu tam scelerato inveniat eam, in quo casu leges humanæ concedunt hoc fieri. Sed contra jus divicto, quia non debet adulteram interficere, sed corrigere, quum Deus peccanti paratus sit parcere in lege gratiæ, ut patet in exemplo mulieris adulteræ. Quumque causæ matrimoniales tractandæ sint lege poli, et non lege fori; idcirco non licet id facere quod jus dictat civile, puta adulterantem occidere, quamvis Ecclesia hoc sustineat ad terrorem malorum : imo tenendum est quod sancta Ecclesia judicat, videlicet adulteram non esse occidendam, sed potius dimittendam. Aliter tamen fuit in lege Mosaica, quæ fuit lex rigoris atque terroris.
Quod si quæratur, quid sit enormius, occidere propriam matrem aut conjugem; respondendum, quod utique gravius est matrem occidere : tum quia major reverentia matri debetur; tum quoniam minor est pronitas ad occisionem matris quam uxoris : imo, dum ex causa displicet uxor marito, mirabile odium ac tædium generatur ei ad eam. Hinc quoque uxoricidium magis punitur quam matricidium, quamvis sit minus peccatum, quatenus homines horrore pœnarum a tanto scelere retrahantur. Verumtamen Ugutio super Decreto sensit contrarium, sed in hoc non approbatur. vis sit minus peccatum, quatenus homines horrore pœnarum a tanto scelere retrahantur. Verumtamen Ugutio super Decreto sensit contrarium, sed in hoc non approbatur.
Amplius si quæratur, utrum occidere propriam conjugem impediat matrimonium; dicendum, quod uxorem occidere contingit tripliciter. Primo, persequendo culpam. Secundo, persequendo naturam. Tertio, persequendo matrimonium. Persequendo culpam, dum vir conjugem in adulterio deprehendit, et in tantum hoc detestatur, quod in ultionem criminis eam occidit. Persequendo naturam, ut si mulier propter defectum aliquem quem habet in se, non habeat gratiam viri : sicque ipse concipit odium ad eamdem, et tandem furore succensus, perimit ipsam. Persequendo matrimonium, ut quando mœchatur cum alia, quam ut ducere possit in conjugem, occidit priorem. Primum horum est grave peccatum, secundum gravius, tertium vero gravissimum. In quolibet horum prohibetur vir a matrimonio contrahendo, magis tamen in secundo, et maxime in tertio. Sed in quolibet horum casuum ab Ecclesia dispensatur, præsertim in juvenibus. In primo tamen facilius, in secundo difficilius, in tertio quodam modo sic et quodam modo non. Nunquam enim dispensatur ut habeat illam cum qua mœchabatur, et cujus amore ut eam duceret, primam occidit: imo si junctus illi fuerit, separatur; sed respectu aliarum dispensatur cum eo, ut vitetur fornicationis periculum. Et qualiter alio modo impediat matrimonium, dictum est præcedenti distinctione.2 — Hæc Bonaventura.
Concordat Thomas, sub aliis verbis hæc exprimens: Virum (inquiens) interficere conjugem contingit dupliciter. Primo, procedendo ordinate per civile judicium: et ita dubium non est, quod vir potest uxorem adulteram sine peccato ex zelo justitiæ, et non livore vindictæ in judicio criminaliter accusare, et pœnam mortis a lege statutam de ea expetere. Talis tamen accusatio fieri nequit in judicio ecclesiastico, quia Ecclesia gladium materialem non habet. Secundo per se ipsum, non convictam in judicio: et ita quantumcumque sciat eam esse adulteram, non potest eam occidere extra adulterii actum, neque secundum conscientiæ legem, neque secundum leges civiles. Verumtamen lex civilis quasi justum computat, quod in actu adulterii compertam occidat, non quasi id approbans, sed sicut non puniens, propter maximum incitamentum quod in tali casu vir habet ad interficiendum suam uxorem. Verum Ecclesia non est in hoc adstricta legibus humanis, ut judicet illum non esse dignum pœna æterna, aut in confessione non esse ei infligendam pœnam temporalem. Idcirco in nullo casu licet viro interficere suam uxorem propria auctoritate. Et quamvis præsit suæ familiæ, non tamen potest ei infligere pœnam exterminantem, videlicet mortem aut mutilationem, sicut rex aut judex qui præest communitati; sed pœnam corrigentem et emendantem, infra limites, consistentiam integritatemque vitæ. Hæc Thomas.
Concordat in parte Albertus; sed addit, si secundum leges humanas et civiles adultera occidatur, non esse peccatum: quod verum est, si fiat secundum processum et ordinem juris. Allegat quoque secundum leges admitti, quod adulter et adultera uno ictu confodiantur: quod accipi potest juxta expositionem S. Thomæ jam positam.
Introductis quoque ex Thoma et Bonaventura, consonant scripta Petri, Richardi, Durandi et aliorum communiter; scripta quoque Henrici in Quodlibetis, et specialiter ea quæ scribit quinto Quodlibeto, ad quæstionem hanc respondendo, an liceat homini interficere alium, ne occidatur ab illo. Ad quod respondet B. Augustinum sequendo, dicentem in libro de Libero arbitrio: Non sunt liberi a peccato, qui pro his rebus quas contemni oportet, humana cæde polluti sunt; et inter hujusmodi contemnenda computat propriam vitam, sicut et cetera quæ homini invito ac pro viribus renitenti queunt auferri. Respondet, inquam, more solito distinguendo: quia aut fit hoc cum moderamine inculpatæ tutelæ, ita quod moderate defendat se, ut in faciendo hoc nullatenus peccet; aut est cum aliquo excessu illatæ violentiæ. Si primo modo, distinguo: quoniam talis aut habet voluntatem et intentionem occidendi potius alium, quam quod occidatur ab ipso, aut non. Si primo modo, dico quod non licet quantum est ex parte intentionis et voluntatis, quamvis liceat ex qualitate facti, id est operis secundum se. Hoc enim venit ex libidine, id est inordinato amore seu cupiditate vivendi vita hac temporali, potius velle occidere quam occidi, nisi quis publica auctoritate occidat. Si secundo modo, non licet etiam hoc propria auctoritate, quamvis non velit occidere, et mallet occidi ab alio quam occidere alium. Nam quamvis formaliter non intendat alium interficere, tamen interpretative intendit hoc, eo ipso quo voluntarie excedit tuendo se. — In iscaritate et aliis gratiæ donis, multa quoque to consistit vis responsionis illius, quæ in se multum prolixa est. Et huic responsioni consonat responsio S. Thomæ in secunda secundæ, quanquam Udalricus et alii quidam aliter sentiant, dicentes, quod homo potius debet diligere propriam vitam, in quantum informata est aut informabilis bona quotidie fieri possint ea. Verum prætacta responsio multo securior et consonantior evangelicis est documentis, exemplis quoque sanctorum martyrum, qui maluerunt occidi quam sub præfato colore occidere aut reniti, etiam quando hoc potuissent.
Footnotes
Chapter 222 of 283