Skip to the text

Distinctio 39

A. De dispari cultu.

Hugo, Summa Sent. tract. vii, c. 8.

Exod. xxxiv, 16. I Esdr. x.

Decret. p. ii, caus. 28, q. 1, c. 9.

Ibid. c. 15.

Ibid. c. 17.

POST hæc de dispari cultu videndum est. Hæc est enim una de causis quibus personæ illegitimæ fiunt ad contrahendum matrimonium. Non enim licet Christiano cum gentili vel Judæa inire conjugium, quia etiam in veteri Testamento prohibitum est fideles viros infideles ducere uxores, Domino dicente : Non accipias uxorem de filiabus alienigenarum filiis tuis, ne traducant eos post deos suos. Juxta hoc Domini præceptum, Judæorum conjugia cum alienigenis inita Esdras separavit. Hoc idem etiam in novo Testamento servatur. Unde Augustinus : Ne nubat femina nisi suæ religionis viro, vel ne vir talem ducat uxorem. Id enim, ut dicis, jubet Dominus, docet Apostolus, utrumque præcipit Testamentum. Item Ambrosius : Cave, Christiane, gentili vel Judæo filiam tuam tradere; cave ne gentilem vel Judæam vel alienigenam, id est hæreticam, et omnem alienam a fide tua uxorem accersas tibi. Item : Si quis Judææ, sive Christiana Judæo, sive Judæa Christiano carnali consortio misceatur; quicumque tantum nefas admiserit, a christiano cœtu protinus segregetur. — Ex his aliisque pluribus testimoniis apparet, non posse contrahi conjugium ab his qui sunt diversæ religionis et fidei.

B. De conjugio fidelis et infidelis, et duorum infidelium.

Decret. ubi supra.

Huic autem videtur obviare quod Apostolus ait de imparibus conjugiis : Ego dico, non Dominus : Si quis frater habet uxorem infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam;1 et si qua mulier, etc. Sed aliud hoc esse, aliud illud, evidenter ostendit Augustinus : Ibi enim agitur de illis conjugiis fidelium et infidelium quæ contrahuntur ab eis in dispari religione et fide manentibus. Apostolus vero agit de illis qui unius ejusdemque infidelitatis fuerunt, quando conjuncti sunt; sed quum venisset Evangelium, alter sine altera credidit. Intelligisne quid dicam? Attende, ut rem ipsam diligentius explanem. Ecce conjuges duo unius infidelitatis fuerunt quando conjuncti sunt: nulla de his quæstio est quæ pertineat ad illud præceptum veteris et novi Testamenti quo prohibetur fidelis cum infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et ambo adhuc sunt infideles; tales sunt adhuc quales conjuncti sunt. Venitque Evangelii prædicator, credidit eorum unus vel una, sed ita, ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Non jubet Dominus ut fidelis infidelem dimittat taliter conjunctum. Nec Apostolus jubet ut non dimittat, sed consulit, ut si quis aliter agat, non sit transgressor, sicut et de virginibus consulit. Monet autem quod est lucrandi occasio, quum possit licite relinquere, sed non expedit. Tunc enim non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed ipsius usus aliis affert impedimentum salutis, sicut discessio fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus, quia coram illo non est injusta; sed Apostolus, ne fiat, consilio caritatis suadet, ut nemo in ea re jussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. — Ex his monstratur, inter infideles conjugium esse, et consilium Apostoli non obviare præcepto Domini quo jubet fidelem non jungi infideli, et si conjuncti fuerint, separari. Legitur enim quod Esdras propheta, imo Dominus per eum, jussit Israelitis uxores dimittere alienigenas, per quas ibant ad deos alienos, non illæ per maritos acquirebantur Deo. Recte hoc præcepit, quia per Moysen jusserat Dominus, ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt: quia ut ait Ambrosius, non est putandum matrimonium, quod extra decretum Dei factum est; sed quum cognoscitur, emendandum: ut quando fidelis infideli copulatur. Sed ut ait Augustinus, quum cœpisset gentibus Evangelium prædicari, jam conjunctos gentiles gentilibus comperit conjugibus; ex quibus si non ambo crederent, sed unus vel una, et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec juberi. Ideo non prohiberi, quia justitia permittit a fornicante discedere; et infidelis hominis fornicatio est major in corde, nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest, quia omne quod non est ex fide, peccatum est: quamvis veram fidelis habeat pudicitiam, etiam cum infideli conjuge, quæ non habet veram. Ideo autem nec juberi, quia nec contra jussionem Domini gentiles fuerunt ambo conjuncti.2 Licitum ergo erat per justitiam fideli infidelem dimittere, sed licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam. Evidenter apparet, et inter infideles conjugium esse, et Apostolum de illis agere qui in infidelitate conjuncti fuerunt, et post alter ad fidem conversus est, cum quo etiam infidelis habitare consentit; et hunc non dimittere fideli consulit Apostolus, quia forte per fidelem salvabitur infidelis.

Aug. de Conjug. adult. lib. 1, n. 14. Ibid. n. 22.

Ambrosiast. in I Cor. vii, 15.

Aug. op. cit. n. 20.

C. De fornicatione spirituali, ob quam potest dimitti conjux.

Potest tamen licite dimittere, quia in infideli est fornicatio, si non corporis, tamen mentis. Causam enim fornicationis Dominus excepit. Fornicationem vero generalem et universalem intelligere cogimur, non modo scilicet corporalem, sed et

Decret. p. II, caus. 28, q. 1, c. 5. spiritualem, de qua Augustinus ait: Idololatria et quælibet noxia superstitio fornicatio est. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti, sed non jussit: et sic dedit Apostolo locum monendi, ut qui voluerit non dimittat; potest tamen licite dimittere. Si enim fornicatio carnis detestanda est in conjuge, quanto magis fornicatio mentis, id est infidelitas?

D. Pro quibus vitiis possit dimitti.

Ibidem. Si autem quæris, an propter aliud vitium nisi propter infidelitatem vel idololatriam possit dimitti, attende quid Augustinus ait: Si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria; non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo quamlibet illicitam concupiscentiam potest a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias, non tantum quæ in stupris cum alienis viris vel feminis committuntur, sed ob quaslibet quæ animam a lege Dei aberrare faciunt et perniciose corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem suam dimittere, et uxor virum.

Ibid. c. 4. Item: Rectissime dimittitur, si viro suo dicat: Non ero uxor tua, nisi mihi de latrocinio divitias congreges, vel nisi solita lenocinia exerceas, aut si quid aliud facinorosum vel flagitiosum a viro suo expetat. Tunc ille si veraciter pœnitens est,

Galat. v, 6. habetque fidem per dilectionem operantem, membrum quod eum scandalizat, amputabit. — Ex his apparet, quod non solum infidelitas, sed etiam quælibet concupiscentia quæ perniciose turpiterque corrumpit, fornicatio spiritualis est, per quam vir uxorem, vel uxor virum dimittere potest. Consulit tamen Apostolus, ne fidelis dimittat infidelem volentem cohabitare nec a Deo revocare.

E. Si fideli liceat aliam ducere, infideli discedente vel dimissa.

Ambrosiast. in I Cor. VII, 14. Hic quæritur, si fidelis dimittat infidelem, vel infidelis a fideli discedat, an liceat fideli aliam ducere. Videtur auctoritas testari, quod illa vivente alteram ducere non valeat. Ambrosius enim verba Apostoli exponens ait: Alioqui si disceditis ab invicem, et volentes cohabitare dimittitis, et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii

Decret. loc. cit. q. 2, c. 1. vestri qui de hac copula nascuntur, immundi, id est spurii sunt. Item: Si quis habuerit uxorem virginem ante Baptismum, vivente illa, post Baptismum alteram habere non potest. Crimina enim in Baptismo solvuntur, non conjugia.

F. Quæ præmissis contraria videntur.

Ambrosiast. in I Cor. VII, 15. Sed econtra Ambrosius testatur: Si infidelis (dicit Apostolus) discedit, discedat. Non enim est servituti subjectus frater et soror in hujusmodi: quia non debetur reverentia conjugii ei qui horret auctorem conjugii. Non est enim ratum matrimonium, quod sine devotione Dei est: et ideo non est peccatum ei qui dimittitur propter

Deum, si alii se copulaverit. Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa eum qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens, et in Deum peccat et in matrimonium; nec est servanda ei fides conjugii, qui ideo recessit ne audiret Christum esse Deum christianorum conjugiorum. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium.

G. Determinatio.

Attende, hæc prædictis contraria posse videri, ita ut sibi Ambrosius contradicere videatur. Sed distinguendum est hic, aliud esse dimittere volentem cohabitare, aliud dimitti propter Deum ab illo qui horret nomen Christi.3 Ibi lex benevolentiæ non servatur, hic veritas custoditur. Et ideo, quum liceat dimittere volentem cohabitare, non tamen ea vivente aliam ducere licet; discedentem vero sequi non oportet, et ea vivente aliam ducere licet. Sed hoc non est intelligendum nisi de his qui in infidelitate sibi copulati sunt. Sed si ad fidem uterque conversus est, vel si uterque fidelis matrimonio conjunctus est, et post alter eorum a fide discesserit, et odio fidei conjugem reliquerit, dimissus discedentem non comitabitur; nec tamen illa vivente alteram ducere poterit, quia inter eos fuerat ratum conjugium, quod non potest dissolvi.

H. Quidam dicunt, conjugium non esse inter infideles, et quare.

Sunt tamen nonnulli qui inter infideles asserunt non esse conjugium, quia nec rata nec legitima est eorum copula. Rata non est, quia solvi potest; nec legitima, quia Apostolus ait: Omne quod non est ex fide, peccatum est.4 Eorum autem conjunctio non est ex fide, et ideo peccatum est. Non est ergo conjugium, quia nullum conjugium peccatum est. Augustinus etiam dicit, quia non est vera pudicitia infidelis cum fideli.5 — Sed vera negatur esse pudicitia, non quod infidelium conjugium non sit verum, sed quia non habet illud triplex bonum quod excusat coitum et meretur præmium.6 Item illud Apostoli, Omne quod non est ex fide, peccatum est, non ita intelligendum est, ut quidquid fit ab infidelibus peccatum sit; sed, omne quod fit contra fidem, id est conscientiam, male fit, et ad gehennam ædificat. Vel, in omni eo quod infidelis facit, peccat: non quia illud facit, sed quia non eo modo illud facit quo debet, non referens ad debitum finem.

I. Quod legitimum sit conjugium infidelium, sed non ratum, et quare.

Copula ergo maritalis quæ est inter infideles, conjugium est legitimum, sed non ratum: legitimum, quia est inter legitimas personas; sed non ratum, quia sine fide. Conjugium vero fidelium est legitimum et ratum, si tamen legitimæ sunt personæ. Quod autem legitima sit infidelium conjunctio Augustinus testatur, dicens : Uxor legitima societate conjuncta, sine ulla culpa relinquitur, si cum viro christiano permanere noluerit. Ex hoc etiam probatur, quod infideli ad fidem converso Apostolus consuluit infidelem non dimittere : quod non faceret, si non esset inter eos legitimum conjugium.7 Legitimum est quod legali institutione vel provinciæ moribus, non contra jussionem Domini contrahitur.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ NONÆ

OSTENSO qualiter votum soleat impedire conjugium, jam idem ostenditur de dispari cultu, hoc est, qualiter infidelitas impediat illud. Quocirca declarat, quod sicut pro fornicatione carnali seu adulterio, ita pro fornicatione spirituali, videlicet idololatria, hæresi, infidelitate, contoralis licite dimittatur. Deinde circa hæc sciscitatur, utrum fidelis infideli abjecta, aliam licite ducat. Discutit quoque, an inter infideles sit verum conjugium; et si sic, quomodo separabile perhibetur.

Footnotes

  1. I Cor. vii, 12, 13. ↩

  2. Rom. xiv, 23. ↩

  3. Gratian. in caus. 28, q. 2, c. 2. ↩

  4. Cf. ibid. q. 1, c. 14. ↩

  5. Rom. xiv, 23. ↩

  6. Aug. de Con- jug. adult. lib. 1, n. 20. ↩

  7. Decret. p. II, caus. 28, q. 2, c. 4. Hugo, Summa Sent. tract. VII, c. 8. ↩

Chapter 227 of 283