Skip to the text

Quæstio 3

Consequenter interrogatur, An in voto valeat dispensari.

Videtur quod non, quia inferior dispensare non potest in lege superioris; sed votum implere est præceptum legis divinæ: ergo in hoc dispensare non potest homo. — Rursus, contra jus naturale atque divinum non licet homini dispensare; sed votum implere spectat ad jus naturale atque divinum.

Et specialiter quæri potest, an in voto solenni continentiæ possit summus Pontifex dispensare.

Circa hæc loquitur sanctus Doctor: De isto sunt diversæ opiniones. Nam aliqui dicunt, quod quodlibet votum subditorum potest per prælatos Ecclesiæ dispensationem recipere, quia (ut dicunt) in quolibet intelligitur conditionaliter voluntas superioris prælati, videlicet Papæ, ad cujus dispensationem pertinent actus omnium subditorum. Sed hoc non videtur, quoniam quædam sunt in quibus homo est ita liber, quod etiam contra voluntatem et præceptum Papæ potest ea facere, ut continere, et alia divina consilia: unde absolute potest ea vovere. Alii dicunt, quod nullum votum sit dispensabile, prout dispensatio dicit juris relaxationem, sed solum prout dicit juris declarationem: quoniam Papa potest declarare hoc jus ita, quod quando fit recompensatio boni majoris, potest dimitti minus bonum ad quod quis se obligavit. Sed nec hoc verum videtur, quia jus declarare non est jus novum facere, sed illud quod erat in jure manifestare. Unde secundum hoc, nunquam per dispensationem voti posset fieri non contra jus, quod prius contra jus fuit, sed solum quod videbatur esse contra jus, et non erat. — Ideo aliter est dicendum, quod scilicet in voto potest dispensari, etiam prout dispensatio est juris relaxatio, ex causa legitima. Nempe quum votum de illicito esse non queat, nec liceat alicui subtrahere quod ei debetur; idcirco per votum subditi non potest præjudicari ejus prælato, quin subditus debeat ejus obedire præceptis tempore opportuno. Ideo si prælatus videat ex causa rationabili expedire, seu propter ipsum qui vovit, seu propter alios, quod votum non servet, potest eum ab observatione voti deobligare, qui alias de jure esset ad votum adstrictus.

Verumtamen, circa votum quod fit in Baptismo, dispensari non potest: quoniam aliunde de lege naturali ac jure divino Christiani ad illa tenentur. — At vero implere votum durante voti obligatione, est de lege naturali; sed cessante obligatione voti, non est observatio ejus de lege naturali. Cessat autem obligatio, vel ex se, ut quando votum servatum vergeret in exitum deteriorem: et tunc per declarationem superioris, si facultas petendi adsit, debet voti observatio prætermitti; vel ex auctoritate superioris, qui aliud magis necessarium judicat, et in voto dispensat. Nec tamen ex hoc homo incurrit mendacium, quoniam de futuris debet homo habere pias conditiones adjunctas, vel explicite sive implicite, ut patet in epistola Jacobi.

Porro de solenni continentiæ voto est duplex opinio.1 Una, quod nullus, imo nec Papa dispensare possit in eo. Et hujus ratio a diversis diversimode assignatur. Nam aliqui dicunt quod ideo, quoniam votum continentiæ non potest prætermitti quin ad contrarium dilabatur, quod nunquam licet. Votum vero paupertatis omitti potest aliquo modo, ita quod non directe erit contrarium illi voto: ut dum quis habet pecuniam non suo sed Ecclesiæ nomine. Sed hoc nihil est, quia sic votum abstinendi a carnibus aliqua die determinata, non reciperet dispensationem, nec votum peregrinationis: quod absurdum est. — Hinc alii dicunt quod ideo, quia votum continentiæ non recipit recompensationem melioris, quoniam non est digna ponderatio animæ continentis, et quia per continentiam homo triumphat de hoste domestico, scilicet propria carne;2 vel quia per religionem homo conformatur Christo perfecte. Propter quod nec in voto solenni continentiæ, nec in aliis duobus votis religionis potest dispensari, ut dicunt. Quod etiam non videtur sufficienter prolatum, quoniam bonum commune multo melius est quam bonum privatum. Unde interdum quis removetur a quiete et otio contemplationis, quatenus proximorum vacet utilitati. — Idcirco, ut alii probabilius dicunt, si communis utilitas totius Ecclesiæ aut unius regni seu provinciæ id deposceret, posset in voto continentiæ atque in voto religionis quantumlibet solennizato dispensari: non enim per votum potest se homo deobligare ab eo in quod alteri tenetur. Hinc talis necessitas posset instare, quod alicui rationabiliter prohiberetur castitatem vovere; et ipsa necessitate durante, etiam in facto jam voto dispensaretur.

Quumque objicitur, quod non est digna ponderatio animæ continentis;3 dicendum, quod hoc ideo dictum est, quoniam bonum continentiæ multo est dignius quam corporis salus seu sanitas: ideo periculum corporalis mortis non est sufficiens ratio ut in voto continentiæ dispensetur. — In illis quoque qui a statu religionis assumuntur ad officium prælationis, non dispensatur in substantialibus votis religionis, quia quæ possidere videntur, non nomine suo sed Ecclesiæ possident: idcirco per hoc voto paupertatis non præjudicatur; similiter nec voto obedientiæ, quoniam obedientia respicit statum prælationis in altero cui obedire tenetur. Hinc quod ille qui desistit esse sub prælato, non teneatur alicui obedire, non est ex hoc quod obligatio voti deficiat ex parte voventis, sed quia ex alia parte subtrahitur prælatio cui obedire tenebatur: sicut dum monachus qui promisit obedientiam abbati, fit abbas, non tenetur obedire alteri abbati, quia abbatem non habet. — Hæc Thomas in Scripto.

A Qui de hac ipsa materia aliter scripsit ac sensit in secunda secundæ, quæstione octogesima octava: Aliqui, inquiens, asserunt summum Pontificem posse dispensare in voto continentiæ solennizato, propter commune bonum.4 Sed hoc est manifeste contra id quod dicitur, extra de Statu monachorum, in fine illius Decretalis, Quum ad monasterium:5 Abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeo est de essentia religionis, ut contra eam nec summus possit Pontifex licentiam indulgere.

B Præterea in Levitico dicitur: Quod semel sanctificatum est Domino, non potest ultra in usus alios commutari. Quum ergo prælatus facere nequeat ut res semel consecrata (quamvis inanimata, ut calix) consecrationem amittat quamdiu integra manet, multo minus facere potest ut homo Deo consecratus desinat esse consecratus quamdiu vivit.6 Solennitas autem voti, in benedictione et consecratione consistit voventis. Hinc per nullum prælatum fieri valet, ut qui votum emisit solenne, desinat ab illo ad quod est consecratus. Castitas autem essentialiter annexa est voto solenni in susceptione religionis, non in susceptione ordinis sacri. Ideo, quamvis in voto solenni sacri ordinis possit aliquo modo dispensari, nullatenus tamen in professione continentiæ religionis. Et sicut fieri nequit ut sacerdos non sit sacerdos quamdiu vivit; sic esse non valet ut religionem professus desinat esse religiosus, quamvis quidam juristæ dicant ignoranter oppositum. Nam et bono communi providendum est de rebus humanis, et non per hoc quod res Deo consecrata mundoque mortua, denuo convertatur in usum humanum. Monachus autem mortuus est mundo: ideo nulla occasione revocandus est ad vitam mundanam. Hæc idem in Summa. — Porro quid de his alii scribant doctores, mox tangam.

D Quæritur etiam, an quilibet prælatus possit dispensare in voto. Dicendum, quod plenitudo potestatis in dispensando, residet in summo Pontifice, de qua alii prælati

Quæritur etiam, an quilibet prælatus possit dispensare in voto. Dicendum, quod plenitudo potestatis in dispensando, residet in summo Pontifice, de qua alii prælati participant quantum fuerit eis concessum, ut quoniam omnes ad unum recurrere nequeant, ab inferioribus prælatis dispensationem recipere possint. Unde in votis quæ nec de facili nec frequenter dispensationem admittunt, ut votum religionis et consimilia vota perpetua, solus Papa dispensat. In aliis autem temporalibus votis, ut peregrinationum, jejuniorum et consimilium, possunt etiam episcopi dispensare, nisi aliquid horum fuerit eis subtractum, et sibi illud reservaverit Papa, ut est dispensatio voti peregrinationis Terræ sanctæ.

Insuper si quæratur, an votum possit commutari: dicendum, quod inter commutationem et dispensationem hoc interest, quod quando votum commutatur, vovens absolvitur ab uno atque ad aliud obligatur; dum autem in voto dispensatur, simpliciter a voto absolvitur: sicque minus importat commutatio quam dispensatio voti. Quumque ex rationabili causa possit in voto dispensari, potest etiam votum commutari, vel quia id in quod commutatur est melius, vel quia est minus periculosum.

Verumtamen objici potest, quia in Levitico jussum est, ut animal quod immolari Domino potest, nec in melius nec in vilius commutetur.7 Et S. Bernardus testatur de bene ordinatis monasteriis: Nullus meo consilio egredietur desiderio vitæ arctioris sine superioris licentia. — Respondendum, quod animal immolaticium ex ipso voto ordinabatur ad cultum Dei: ideo jam quodammodo sanctum erat, unde nec poterat ad communes usus reduci. Similiter qui nunc vovet religionem intrare, non potest alium loco sui in religione ponere; et qui vovit Terram sanctam visitare, non potest pro se alium illuc dirigere, nisi de superioris dispensatione. Bernardus autem loquitur consulendo. Nam quidam interdum ex animi levitate se ad alium transferunt statum aut ordinem; ideo tutius est ut de superioris consilio ac licentia fiat, præsertim quando confiditur quod non velit irrationabiliter impedire.

Amplius, si quæratur, an propria auctoritate possit homo votum suum mutare; dicendum, quod in commutatione est quidam contractus, qui compleri non potest nisi de utriusque partis consensu. Idcirco, quum per votum homo se obliget Deo, non potest fieri commutatio, nisi interveniente ejus consensu qui vicem Dei gerit in terris, puta prælati, nisi forte unum votum in alio includatur. Quumque votum religionis includat omnia alia vota, tum ratione perpetuitatis, tum ratione obedientiæ, qua homo suam voluntatem Deo tradit et offert, per quam sui et omnium rerum suarum dominus esse potest; ideo qui aliquod temporale votum fecit, potest non requisita alicujus prælati dispensatione religionem intrare, non obstante voto præcedente quod religionis impediret ingressum, puta peregrinationis, vel alicujus hujusmodi. Si autem duo temporalia fecit vota, quorum unum est compossibile alteri, debet utrumque servare, nisi forte auctoritate superioris votum præcedens minus commutaverit in votum majus sequens. Si autem secundum votum sit omnino incompossibile primo, debet servare majus, ac satisfacere de minori secundum prælati arbitrium. — Porro votum Terræ sanctæ obligat hominem ad serviendum Deo temporaliter, et quantum ad aliquid determinatum; votum vero religionis obligat hominem ad serviendum Deo quantum ad omnia, et secundum omne tempus: ideo potius est ampliatio quam commutatio voti. — Denique, quum per religionis ingressum homo moriatur vitæ priori ac mundo, ideo vota quæ vovit in sæculari vita explenda non tenetur solvere quando intrat religionem, præsertim quoniam singularitas est in religionibus periculosa, et onus religionis sic gravat, quod non manet eadem facilitas implendi votum quæ fuit in vita sæculari. Verumtamen aliqui dicunt, quod debet prælato suo exponere, et ille pensatis conditionibus personæ ac voti, poterit cum eo dispensare. Secundum alios autem non requiritur hoc, quia ex dientiæ, qua homo suam voluntatem Deo tradit et offert, per quam sui et omnium rerum suarum dominus esse potest; ideo qui aliquod temporale votum fecit, potest non requisita alicujus prælati dispensatione religionem intrare, non obstante voto præcedente quod religionis impediret ingressum, puta peregrinationis, vel alicujus hujusmodi. Si autem duo temporalia fecit vota, quorum unum est compossibile alteri, debet utrumque servare, nisi forte auctoritate superioris votum præcedens minus commutaverit in votum majus sequens. Si autem secundum votum sit omnino incompossibile primo, debet servare majus, ac satisfacere de minori secundum prælati arbitrium. — Porro votum Terræ sanctæ obligat hominem ad serviendum Deo temporaliter, et quantum ad aliquid determinatum; votum vero religionis obligat hominem ad serviendum Deo quantum ad omnia, et secundum omne tempus: ideo potius est ampliatio quam commutatio voti. — Denique, quum per religionis ingressum homo moriatur vitæ priori ac mundo, ideo vota quæ vovit in sæculari vita explenda non tenetur solvere quando intrat religionem, præsertim quoniam singularitas est in religionibus periculosa, et onus religionis sic gravat, quod non manet eadem facilitas implendi votum quæ fuit in vita sæculari. Verumtamen aliqui dicunt, quod debet prælato suo exponere, et ille pensatis conditionibus personæ ac voti, poterit cum eo dispensare. Secundum alios autem non requiritur hoc, quia ex vi religionis a prioribus votis est absolute propter rationes prætactas. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus in omnibus, et addit : Ex causa legitima potest votum prætermitti, et non impleri; et hoc in quatuor casibus, quos ponit in Summa sua Goffredus cardinalis. Unus est impotentia adimplendi.8 Secundus, auctoritas dispensandi. Tertius, defectus conditionis appositæ. Quartus est defectus causæ principaliter inducentis, ut si mater propter sanitatem filio obtinendam, promittit singulis sabbatis junare, et filius non convalescit sed moritur. — Insuper de dispensatione voti duplex est solennis opinio, tam theologorum quam jurisperitorum. Una, quod nec in voto simplici neque in voto solenni continentiæ liceat alicui dispensare, quia non potest bonum aliquod recompensans inveniri. Nam etsi commune bonum alicujus communitatis sit melius simpliciter, non tamen est melius voventi, qui non debet alienum profectum præponere suo. Alii, ut magister Joannes Teutonicus, doctor magnus juris canonici, et dominus Hugo, tituli S. Sabinæ presbyter cardinalis, magnus doctor theologiæ, et eorum sequaces, affirmant quod in voto solenni continentiæ Papa potest dispensare, non alius, pro aliquo bono et necessitate communi, non privata : quoniam potest inveniri bonum commune virginitati præponderans, quamvis non bonum speciale, atque in tali casu bonum obedientiæ magis expedit etiam ipsi voventi quam impletio voti : sicut dum imminente periculo extraneæ successionis in regno aut magnæ discordiæ, posset Papa dispensare cum filio aut filia regis, quod post continentiæ votum contraheret. Et dixit dictus Joannes Teutonicus, quod vidit dispensari de facto. Hæc Petrus. — Et huic opinioni consentit Richardus.

Porro Bonaventura magis consentit primæ positioni, dicendo : Quum ea quæ Christus consulit, indubitanter sint vera, ac totis visceribus amplectenda, et Deus voluerit unumquemque liberum esse, videtur quod unusquisque possit talia sine conditione absolute promittere. Ideo quidam dicunt, quod Papa in nullo voto valeat dispensare, secundum quod dispensatio est juris relaxatio : quoniam obligatio voti dependet ex jure divino, non humano, et ex jure naturali, non ex Patrum constitutione. Potest tamen dispensare, prout dispensatio est juris declaratio. Et ista positio rationabilior est atque securior. — Ad horum intelligentiam advertendum, quod jus obligationis voti constituitur ex duplici jure naturali, puta, ex hoc quod homo debet esse verax in promissis, ex hoc quoque quod homo nihil debet promittere, nisi salva sua salute, ac divinæ majestatis honore : ergo hoc ex jure est naturali, quod homo per votum impediri non debet quin facere possit quod est sibi salubrius et Deo acceptabilius. Hinc in omni voto quod recipit recompensationem boni melioris vel simpliciter, vel pro loco et tempore, dominus Papa (cujus est jus dilucidare) potest dispensare. Et in hoc omnes conveniunt, sed diversificantur descendendo. Nam aliqui dicunt, quod nullum sit votum quod pro loco et tempore non possit recipere recompensationem : propter quod dicunt, Papam in omni voto posse dispensare, quia et bono continentiæ præfertur pax communis Ecclesiæ. Alii dicunt, quod votum continentiæ etiam in sæculari persona, non recipit recompensationem : quoniam non est digna ponderatio animæ continentis, sicut in Ecclesiastico habetur.9 Tertii dicunt, quod perfectioni religionis, quæ consistit in imitatione perfectissima Christi, nihil potest æquari, nec pro illa recompensari. Substantialiter quippe consistit in adimpletione triplicis voti, videlicet, paupertatis, castitatis et obedientiæ, per quas homo Christo perfectissime assimilatur. Recompensatio autem non tantum respicit bonum aliorum, verum etiam bonum voventis; et Deus vult unumquemque maxime esse de sua salute ac profectu sollicitum. Quæ harum opinionum sit jus obligationis voti constituitur ex duplici jure naturali, puta, ex hoc quod homo debet esse verax in promissis, ex hoc quoque quod homo nihil debet promittere, nisi salva sua salute, ac divinæ majestatis honore : ergo hoc ex jure est naturali, quod homo per votum impediri non debet quin facere possit quod est sibi salubrius et Deo acceptabilius. Hinc in omni voto quod recipit recompensationem boni melioris vel simpliciter, vel pro loco et tempore, dominus Papa (cujus est jus dilucidare) potest dispensare. Et in hoc omnes conveniunt, sed diversificantur descendendo. Nam aliqui dicunt, quod nullum sit votum quod pro loco et tempore non possit recipere recompensationem : propter quod dicunt, Papam in omni voto posse dispensare, quia et bono continentiæ præfertur pax communis Ecclesiæ. Alii dicunt, quod votum continentiæ etiam in sæculari persona, non recipit recompensationem : quoniam non est digna ponderatio animæ continentis, sicut in Ecclesiastico habetur. Tertii dicunt, quod perfectioni religionis, quæ consistit in imitatione perfectissima Christi, nihil potest æquari, nec pro illa recompensari. Substantialiter quippe consistit in adimpletione triplicis voti, videlicet, paupertatis, castitatis et obedientiæ, per quas homo Christo perfectissime assimilatur. Recompensatio autem non tantum respicit bonum aliorum, verum etiam bonum voventis; et Deus vult unumquemque maxime esse de sua salute ac profectu sollicitum. Quæ harum opinionum sit verior, nescio : ideo nullam assero, potestque unaquæque probabiliter sustineri, præsertim hæc ultima. Hæc Bonaventura.

Albertus vero tenet, quod Papa nequeat dispensare in solenni continentiæ voto : ad quod allegat, quod S. Matthæus evangelista noluit S. Iphigeniam, virginem Deo consecratam ac velatam, tradere regi pagano uxorem, quum tamen rex ille una cum regno suo promitteret se fidem Christi accepturum. — Dicit quoque Albertus, votum non solennizari nisi per professionem sanctæ religionis : quod ideo forsan dicit, quia per hunc modum præcipue solennizatur; tamen juxta præhabita, solennizatur etiam per assumptionem ordinis sacri. Adduntque aliqui alios duos modos, quibus votum solennizatur quasi interpretative. Primus est per assumptionem habitus professorum. Secundus, per demorationem in claustro in habitu novitiorum ultra annum probationis absque protestatione quod profiteri non velit.

Præterea Henricus quinto Quodlibeto absolute ac fortiter tenet, quod in solenni continentiæ voto Papa valeat dispensare : Glossator (inquiens) super Decretalem qua dicitur, Abdicatio proprietatis et custodia castitatis adeo annexa sunt regulæ monachali, ut nec summus Pontifex valeat contra eos licentiam indulgere, causam addit : quoniam omnis ponderatio non est digna continentis animæ. Ista ratio falsum supponit, quia multa sunt bona majora et meliora quam continentia, utpote, oratio, contemplatio, interna dilectio, etc., sine quibus nec ipsa continentia esset Deo accepta. Nec continentia privatæ personæ est tanti valoris sicut conversio totius regni ad fidem, aut pacificatio regum et pax communitatis : imo et si monialis professa, intuitu horum bonorum obediat summo Pontifici ad nubendum, plus meretur quam continendo. In præallegata autem auctoritate capitur continentia generaliter pro omni virtute, quia per unamquamque virtutem se continet homo ab usu creaturæ inordinato. Nec obest quod alii arguunt, quia quod semel sanctificatum est Deo, non potest in alios usus converti, etc. Dicendum est enim, quod sanctificatum Deo non valet commutari in alium usum, id est in usum contrarium vitiosum; nihilo minus converti potest in usum magis proficuum. — Hæc Henricus, qui satis audacter hic loquitur. Sed responsio beatissimi Matthæi apostoli ad regem, atque exemplum tanti Apostoli circa B. Iphigeniam, videntur contra istud Henrici responsum. Quum autem continentia dicitur irrecompensabile bonum, certum est continentiam accipi cum bonis in ea aliquo modo inclusis, videlicet, prout ad orationes, contemplationes, et ceteros actus vitæ contemplativæ eminenter disponit, a quibus vita conjugalis non parum impedit et dissolvit.

Amplius, duodecimo Quodlibeto sciscitatur, utrum debens aliquid ex una causa, liberet se faciendo illud ex alia causa. Respondet : Debens aliquid facere ex una causa, potest illud facere ex alia causa dupliciter. Primo, excludendo aliam causam, ita quod solum faciat ex una causa, et non ex alia, neque explicite neque implicite : et ita non satisfacit, nec liberat se faciendo illud ex alia. Secundo, non excludendo causam ex qua obligatur, sed faciens illud tam ex illa causa quam ex alia : et ita se liberat a debito illo, imo perfectius solvit, secundum quod voluntas sua tanto promptius exsequitur illud, quanto ex pluribus et magis idoneis causis procedit in actum. Hæc idem, qui de isto scribit diffuse.

Iterum quærit, utrum religiosus a morte resurgens, tenetur redire ad pristinum statum ac votum. Respondet : Homo per vota religionis perfecte reformatur, conformaturque Christo secundum omnes vires suas principales, videlicet, in superiori seu rationali parte per obedientiam, in concupiscibili per castitatem, in irascibili per paupertatem. Et quamvis castitas et paupertas quantum ad exsecutionem suorum actuum, ad vires pertineant sensitivas

Lev. xxvii, 28. Cf. p. 172 B'.10

Quodl. 1, q. 37.1112

Eccli. xxvi, 20. corpori annexas, obligatio tamen principaliter est in parte rationali per obedientiam, deinde in castitate et paupertate mediante obedientia. Quamvis ergo obligatio illa quoad paupertatem et castitatem, forsan non manet in anima separata, obligatio tamen per obedientiam manet in hujusmodi anima. Quumque per votum obedientiæ teneatur anima etiam inferiores vires Deo subjicere, dico quod religiosus a morte resurgens, manet obligatus ut ante, et ad pristinum statum ac votum reverti tenetur. Sed aliter est de altero conjugum resuscitato, quoniam vinculum matrimoniale, corporale exsistens, fuit in morte corruptum. Hæc Henricus.

Footnotes

  1. Jacob. IV, 13-15. ↩

  2. Eccl. XXVI, 20. ↩

  3. Eccli. xxvi, 20. ↩

  4. art. 11. ↩

  5. Decretal. lib. III, tit. 35, c. 6. ↩

  6. Lev. xxvii, 28. ↩

  7. Lev. xxvii, 9, 10. ↩

  8. * Gaufridus ↩

  9. Eccl. xxvi, 20. ↩

  10. q. 20. ↩

  11. p. 168 D. ↩

  12. q. 28. ↩

Chapter 226 of 283