Skip to the text

Quæstio unica

QUæritur ergo, An dispar cultus impediat matrimonium; et quando, et qualiter, et quomodo separatis ab invicem talibus, quorum unus est fidelis, alius infidelis, habere se debeant circa conjugium contrahendum.

Arguitur primo, quod dispar cultus seu infidelitas conjugium impedire non valeat, quoniam Samson, quem Apostolus in epistola ad Hebræos inter Sanctos connumerat, successive duxit duas uxores alienigenas infideles: et sicut in libro Judicum recitatur evidenter de prima illarum, illam duxit ex Dei instinctu. Similiter Salomon in adolescentia sua adhuc devotus, filiam duxit regis Ægypti, imo et David filiam regis Gessur, ut secundo Regum innuitur. — Insuper in Deuteronomio Deus præcepit, quod si quis ex viris et filiis Israel in bello cepisset puellam alienigenam seu gentilem, et illa placeret oculis ejus ad contrahendum cum ea, raderet ei ungues et caput, et sic eam sumeret in uxorem.1 — Iterum, sicut præhabitum est, ad matrimonium sufficiunt debita forma atque materia: hoc est, vir et femina apti ad contrahendum, et præscripta forma verborum. Sicque infidelitas accidentaliter se habet ad matrimonium, nec ad ejus requiritur veritatem sive essentiam. — Rursus, sicut in textu probatur, inter infideles sunt matrimonia vera, alias omnes proles eorum illegitimæ essent, nec ulla inter eos foret hereditaria legitimaque successio:2 ergo non habent impedimentum connubii. — Sed et Apostolus ad Corinthios exhortatur, ut fidelis contoralis ab infideli non discedat, sed potius spe convertendi illam, cum ipsa moretur: ergo sunt veraciter conjugati, aliter adulterium aut fornicationem simul committerent.

In oppositum sunt quæ habentur in textu.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto: Dicendum est de substantialibus matrimonii impedimentis, quæ matrimonium impediunt contrahendum, dirimuntque contractum. Et primo de dispari cultu, de quo ad Corinthios dicit Apostolus: Ceteris ego dico, non Dominus, si quis frater, id est fidelis, uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat eam;34 et si qua mulier virum habet infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, etc. — Sed argui potest, quod Apostolus hoc dicendo, locu-

Deut. vii, 3. tus sit contra Moysen, prohibentem sociari delitate obstinatus, tenetur conjux fidelis eum dimittere. — Hæc Antisiodorensis, qui multa conscribit, quæ in doctoribus posterioribus clarius sunt conscripta.

I Esdr. x. conjugia cum infidelibus. Imo et Esdras (sicut in libro ejus describitur) separavit conjugia quæ filii Israel de Babylone reversi, cum infidelibus feminis contraxerunt. Item Apostolus ex Spiritu Sancto locutus est, et auctoritate divina, non propria nec humana, quemadmodum protestatur : II Cor. xiii, 3. An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus? Quomodo ergo ait, Præcipio ego, non Dominus?

Solutio. Ad hæc respondet Augustinus, quod Dominus prohibuit per Moysen infidelibus contrahere cum infidelibus matrimonia, sicque intelligitur illud in lege de matrimonio contrahendo; Apostolus autem loquitur de matrimonio in infidelitate contracto, in quo alter conjugum venit ad fidem: nec est prohibitum ut infideles inter se contrahant, sed ne fidelis cum infideli. Quod vero ait Apostolus, Dico ego, non Dominus; ita exponitur, Ego consulo, non Dominus præcipit: quoniam nec in veteri Testamento nec in novo Deus expresse præcepit de infidelium matrimonio.5 In utroque autem evidenter jubetur, ne fidelis cum infideli conjugium ineat. Dicimus quoque, quod licuit fideli conjugi dimittere infidelem secundum justitiam, propter infidelis fornicationem spiritualem, quæ major et pejor est in corde quam carnalis in corpore. Attamen non prohibuit Dominus habitationem fidelis cum infideli, nec præcepit divortium. Unde propter liberam benevolentiam seu mutuam dilectionem non decuit fidelem dimittere infidelem: unde in casu tenebatur ei cohabitare; non tamen Dominus hoc præcepit, quia licitum fuit in genere, non tamen semper agendum. Tunc enim (ut asserit Augustinus) licitum non est faciendum, quando non expedit: quemadmodum licitum fuit apostolo Paulo accipere sumptus ab his quibus prædicavit, non tamen expediebat, propter eos qui contra eum occasionem quærebant. Si autem conjux infidelis sit contumeliosus in Christum, nec admonitionibus acquiescens, sed in infi-

Sed quæri potest, utrum Catholicus cum hæretica contrahens, ineat et habeat cum illa verum conjugium. Respondendum, quod matrimonium est sacramentum: ideo quantum pertinet ad sacramenti necessitatem, requirit paritatem in fidei sacramento, utpote in Baptismo, magis quam quantum ad fidem interiorem. Unde etiam hoc impedimentum non dicitur disparitas dei, erit intentio unius contraria intentioni alterius; sicque non erit inter eos conveniens matrimonium. Idcirco disparitas cultus præcedens matrimonium, impedit ipsum ne contrahi possit. Itaque disparitas cultus contraria est matrimonio quoad principale bonum ejus, quod est bonum prolis. — Et si objiciatur de Esther Judæa et Assuero pagano, dicendum quod in veteri lege, de aliquibus infidelibus fuit permissum Judæis inire cum illis conjugia, et de quibusdam prohibitum. Specialiter enim fuit prohibitum de Chananæis cohabitantibus, quos propter eorum obstinationem Dominus jussit occidi, ne conjuges et proles Israelitas ad idololatriam traherent. De aliis vero fuit permissum, de quibus non fuit tale periculum: sicque Moyses, Joseph, et consimiles cum infidelibus contraxerunt. In nova autem lege per totum orbem diffusa, similis ratio est prohibitionis de infidelibus universis. Idcirco disparitas cultus præcedens matrimonium, impedit contrahendum, et tollit contractum. Verum dum infideles convertuntur ad fidem, potuerunt in utraque lege fideles cum illis sociari conjugio. fidei, sed disparitas cultus, qui respicit exterius obsequium: ideo si fidelis cum hæretica contrahat, verum est matrimonium, quamvis peccet, si sciat eam esse hæreticam; sicut peccaret, si cum excommunicata contraheret. Econtra quoque, si catechumenus rectam fidem habens, nondum baptizatus, cum fideli contraheret baptizata, non esset matrimonium verum.

Consequenter respondet ad hoc, utrum inter infideles valeat esse conjugium: Matrimonium, inquiens, principaliter est institutum ad bonum prolis, non solum generandæ, quia hoc sine matrimonio fieri posset, sed etiam promovendæ ad statum perfectum. Nam quælibet causa naturaliter intendit suum effectum perducere ad perfectum statum. In prole autem est duplex consideranda perfectio: scilicet perfectio naturæ, non solum quantum ad corpus, sed etiam quoad animam per ea quæ sunt de lege naturæ; secunda est perfectio gratiæ. Prima autem perfectio est naturalis et imperfecta respectu secundæ. Quumque res ordinatæ ad finem, proportionatæ sint fini, matrimonium quod tendit ad primam perfectionem, materiale et imperfectum consistit respectu matrimonii quod tendit ad perfectionem secundam. Et quoniam prima perfectio communis est fidelibus ac infidelibus, secunda vero est tantum fidelium; ideo inter infideles est matrimonium quoddam imperfectum, carens ultima sua perfectione, quam habet inter fideles: et ita matrimonium est apud infideles prout est officium naturæ, non prout est sacramentum Ecclesiæ. Hinc si infideles conjugati cognoscant se invicem propter prolem, in qua species conservetur, et propter debitum conjugale, non peccant, quum hoc sit justitiæ naturalis et temperantiæ, quæ in delectabilibus tactus debitas circumstantias servat: sicut non peccant exercendo actus aliarum politicarum virtutum, et ea quæ sunt legis naturæ, nisi referant ad finem perversum.

Præterea dum quæritur, an conjux conversus ad fidem, possit manere cum illa quam in infidelitate accepit, nolente converti ad fidem; dicendum, quod fides ejus qui in matrimonio est, non solvit sed perficit matrimonium. Quumque inter infideles sit matrimonium verum, sicut jam dictum est; idcirco ex hoc quod alter eorum ad fidem convertitur, matrimonii vinculum non solvitur; sed interdum, vinculo permanente, solvitur matrimonium quantum ad cohabitationem et debiti solutionem: in quo pari passu currunt infidelitas et adulterium. Hinc sicut vir institens potest manere cum adultera spe correctionis, non autem si in crimine maneat obstinata, quamvis etiam cum spe correctionis possit libere eam dimittere; sic fidelis potest cum infideli manere spe conversionis, si eam in infidelitate non viderit obstinatam, et benefacit ita agendo, non tamen tenetur: ideo de hoc est consilium Apostoli, ut sic agat. — Denique, tempore Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ passim convertebantur ad fidem Judæi atque gentiles: ideo tunc vir fidelis propter spem habere probabilem de conversione infidelis uxoris, et ita manere cum ea quousque experiretur an fieret obstinata. Postmodum cœperunt Judæi gravius indurari quam gentiles: idcirco ex tunc tutum non fuit viro fideli manere cum infideli Judæa, nisi conversionem promitteret. Adhuc tamen gentes intrabant ad fidem tempore martyrum et Constantini imperatoris: propter quod poterant viri credentes manere cum uxoribus gentilibus perfidis, sub spe conversionis illarum. Nunc autem pariformiter induratæ sunt: ideo non permittitur conjux credens cum incredula manere uxore, nisi illa velit converti.

Verum his objici potest. Primo, quoniam matrimonium quod inter fideles contrahitur, est perfectius conjugio incredulorum; sed si fideles contrahant in gradu ab Ecclesia prohibito, separantur: ergo et infideles taliter contrahentes, si convertantur; et ita vir fidelis non poterit permanere cum uxore cum qua in infidelitate contraxit in gradu prohibito. — Secundo, quidam increduli, juxta ritum legis suæ, simul plures habent uxores : ergo si conversi queunt cum illis manere, habebunt licite multas uxores. — Tertio, contingit quod gentilis uxore prima repudiata, accipiat aliam, atque in illo matrimonio convertatur : ergo saltem in hoc casu non potest cum secunda manere conversus.

Et respondendum ad primum, quod infideles non baptizati, non sunt adstricti ad statuta Ecclesiæ, sed ad statuta juris divini : ideo si contraxerint in gradu lege divina prohibito in Levitico, sive convertatur uterque seu alter tantum, non valent in tali manere conjugio.6 Si autem contraxerint in gradu ab Ecclesia vetito, possunt commanere si ambo convertantur; et item si unus convertatur, et sit spes de conversione alterius. — Ad secundum, quod plures habere simul uxores, est contra legem naturæ (ut dictum est), ad quam etiam infideles tenentur :7 idcirco infidelis non habet verum connubium nisi cum illa quam primo duxit.8 Hinc si cum pluribus uxoribus convertatur, debet solum primam tenere, aliasque relinquere. Quod si prima converti noluerit, et aliqua aliarum velit converti, habet idem jus contrahendi cum illa quod cum quacumque alia, ut statim dicetur. — Ad tertium, quod repudiare uxorem est contra legem naturæ, et viro illicitum :9 ideo si convertatur, tenetur primam habere, si illa velit converti; quod si non velit, facere debet sicut in casu præcedenti.

Quæritur rursus, an fidelis conversus possit relinquere conjugem infidelem volentem sibi cohabitare sine contumelia Creatoris. Respondetur, quod secundum aliam et aliam hominis vitam diversa competunt atque expediunt ei : idcirco qui moritur vitæ priori, non tenetur ad ea ad quæ tenebatur in vita illa; propter quod qui in sæculari vita aliqua vovit, non tenetur ad illa religionem ingressus. Quumque homo regeneretur in Baptismo, infidelis dum baptizatur, moritur prorsus vitæ priori : unde uxori non volenti converti non tenetur cohabitare, nec debitum reddere, quamvis in aliquo casu id facere possit, quemadmodum religiosus si vult, potest ea quæ vovit in sæculo, implere in claustro, si contra religionem suam non sint. — Si autem quæratur, quid fiet de talium conjugum prole : dicendum, quod proles aut pervenit ad ætatem perfectam, et tunc libere sequi potest patrem fidelem seu matrem infidelem; si vero fuerit minoris ætatis, danda est patri fideli, non obstante quod indigeat educari a matre.

Præterea quæritur, an liceat viro discedenti ab uxore incredula, ducere aliam. Dicendum, quod si infidelis conjux vult cohabitare viro converso sine contumelia Creatoris, et sine hoc quod ad infidelitatem conetur reducere virum, potest vir libere ab illa discedere; tamen ita discedens non potest aliam in uxorem accipere. Si autem illa non velit cohabitare tali viro sine injuria Creatoris et sine blasphemia, tenetur vir illam dimittere, et aliam potest accipere. — Et si objiciatur, quod matrimonium est indissolubile : respondendum, quod matrimonium infidelium est imperfectum; matrimonium vero fidelium firmius. Firmius autem vinculum solvit minus firmum, si sit illi contrarium : ideo matrimonium postea in fide Christi contractum, dissolvit illud infirmius; sicque matrimonium infidelium non est in se ratum ac firmum, sed postmodum per fidem Christi ratificatur. — Nec blasphemia uxoris incredulæ solvit vinculum matrimoniale inter virum conversum et ipsam, quoadusque vir ille acceperit aliam : imo si illa interim converteretur, redderetur ei vir suus. Si vero illa in sua infidelitate permanserit, non potest alium accipere virum, viro converso vivente; et si postea convertatur, potest ei dispensative concedi quod alteri viro fideli nubat, si prior ejus maritus jam aliam duxit. — Denique, si post viri conversionem exsistat probabilis spes de conversione uxoris, non debet vir continentiæ votum emittere, neque ad aliud transire conjugium: quoniam mulier difficilius converteretur, sciens se suo viro privatam. Si autem non sit spes de conversione uxoris, potest vir ad sacros ordines seu ad religionem accedere, requisita prius uxore quod convertatur. Quod si convertatur viro religionem ingresso, aut ad ordines sacros promoto, non est ei vir reddendus; sed debet sibi imputare in pœnam suæ tardæ conversionis, quod viro suo privatur. — Sed rursus objici potest. Nam filius patre converso manens in infidelitate, privatur sua hereditate, quæ tamen ei restituitur si convertatur, etiam si alius in ejus possessionem intravit: ergo a simili, si uxor infidelis postea convertatur, reddetur ei vir suus, quamvis duxerit aliam. Dicendum, quod vinculum paternitatis non solvitur per disparem cultum sicut conjugii vinculum: ideo non est simile de hereditate et uxore.

Postremo quæritur, an alia quoque vitia solvant matrimonium, quemadmodum infidelitas. Et quod imo, videtur per Magistrum in littera;10 et item quoniam omne peccatum mortale est fornicatio spiritualis, sicut infidelitas; avaritia etiam idololatria appellatur, et superbia fertur esse apostasia a Deo. — Et respondendum, quod adulterium et infidelitas specialem habent contrarietatem ad matrimonium: ideo specialiter asseruntur matrimonia separare, juxta intellectum præhabitum, quum tamen nullum eorum separet matrimonium jam ratificatum, quantum ad vinculum;11 sed solvi potest quantum ad debiti redditionem, per adulterium et infidelitatem. Propter alia autem peccata non solvitur nec quantum ad actum, nisi vir se vellet subtrahere ad tempus a consortio uxoris ad castigationem ipsius, subtrahendo ei præsentiæ suæ solatium. — Quamvis etiam adulterium magis contrarietur matrimonio prout est officium naturæ, infidelitas tamen plus ei contrariatur in quantum est sacramentum Ecclesiæ. Nec alia peccata dicuntur tam intense ac proprie fornicatio, ut infidelitas, quæ et idololatria nuncupatur. Infidelitas enim opponitur fidei, per quam primo desponsatur anima Deo. — Verba demum Magistri in littera sunt de sponsalibus intelligenda, quæ propter superveniens crimen possunt dissolvi; vel si de matrimonio loquitur, intelligenda sunt de separatione a mutua conversatione ad tempus, vel quando non vult viro cohabitare nisi sub conditione peccandi.12

B — Hæc Thomas in Scripto. Concordat Petrus per omnia, addens quod ante legem Moysis licuit passim fideli cum infideli contrahere, quia nondum fuit prohibitum.

Richardus demum prædictis consentit quantum ad ipsas conclusiones. Rationem vero assignatam, cur fidelis cum infideli contrahere nequeat, improbat: quia eadem ratione nec cum hæretica posset contrahere. Ideo aliam ponit causam, dicendo quia non decet Christianum cum ea contrahere matrimonium in qua non esset ratio sacramenti. In matrimonio autem cum infideli non baptizato non esset ratio sacramenti, quia non potest habere rationem sacramenti ex parte conjugis unius, et non alterius. Qui autem Baptismum non suscepit, nullum aliud sacramentum accipere potest. Quapropter non teneret matrimonium inter baptizatum et non baptizatum, etiam si omnes fidei articulos crederet. — Insuper, si conjux hæreticus (vel hæretica) permanet obstinatus in sua perfidia, conjux tenetur fidelis ab ea discedere quantum ad cohabitationem et torum, propter subversionis periculum, et ne videatur tantæ criminositatis turpitudinisque patronus. Hæc Richardus.

C — Richardus demum prædictis consentit quantum ad ipsas conclusiones. Rationem vero assignatam, cur fidelis cum infideli contrahere nequeat, improbat: quia eadem ratione nec cum hæretica posset contrahere. Ideo aliam ponit causam, dicendo quia non decet Christianum cum ea contrahere matrimonium in qua non esset ratio sacramenti. In matrimonio autem cum infideli non baptizato non esset ratio sacramenti, quia non potest habere rationem sacramenti ex parte conjugis unius, et non alterius. Qui autem Baptismum non suscepit, nullum aliud sacramentum accipere potest. Quapropter non teneret matrimonium inter baptizatum et non baptizatum, etiam si omnes fidei articulos crederet. — Insuper, si conjux hæreticus (vel hæretica) permanet obstinatus in sua perfidia, conjux tenetur fidelis ab ea discedere quantum ad cohabitationem et torum, propter subversionis periculum, et ne videatur tantæ criminositatis turpitudinisque patronus. Hæc Richardus. At vero Bonaventura hic sciscitatur, utrum matrimonium ante Baptismum, ponat in numerum cum matrimonio post Baptismum. Respondet: In hac quæstione B. Hieronymus et S. Augustinus fuerunt contrariæ opinionis: quia secundum Hieronymum, tota vita infidelium est pec-

D — Richardus demum prædictis consentit quantum ad ipsas conclusiones. Rationem vero assignatam, cur fidelis cum infideli contrahere nequeat, improbat:13 quia eadem ratione nec cum hæretica posset contrahere. Ideo aliam ponit causam, dicendo quia non decet Christianum cum ea contrahere matrimonium in qua non esset ratio sacramenti. In matrimonio autem cum infideli non baptizato non esset ratio sacramenti, quia non potest habere rationem sacramenti ex parte conjugis unius, et non alterius. Qui autem Baptismum non suscepit, nullum aliud sacramentum accipere potest. Quapropter non teneret matrimonium inter baptizatum et non baptizatum, etiam si omnes fidei articulos crederet. — Insuper, si conjux hæreticus (vel hæretica) permanet obstinatus in sua perfidia, conjux tenetur fidelis ab ea discedere quantum ad cohabitationem et torum, propter subversionis periculum, et ne videatur tantæ criminositatis turpitudinisque patronus. Hæc Richardus. catum, et quod non habent matrimonium sulens conjugem ab infideli conjuge non verum, imo eorum conjugium est peccatum: ideo baptizatis ipsis non imputatur nec computatur, sed omnino in Baptismo deletur, sicut et cetera veteris hominis opera. Augustinus vero sensit, quod infidium conjugia quamvis non meritoria, non sint tamen illicita, imo bona ex generre: quoniam Deus ea instituit, naturale jus dictat, atque Apostolus roboravit, conrecedere. Ideo conjugia illa in Baptismate non delentur: unde et bigamus est qui unam habuit ante Baptismum, et aliam post Baptismum. Quumque motiva Augustini rationabiliora sint, Ecclesia ei consentit. Hieronymus vero opinative magis quam assertive locutus est. Hæc Bonaventura. — Scripta vero Alberti in dictis Thomæ comprehenduntur.

Footnotes

  1. dist. XXVII, q. 1. ↩

  2. Cf. p. 179 in fine. ↩

  3. I Cor. VII, 12-14. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. Esther u, 17. ↩

  6. Lev. xviii. ↩

  7. Cf. dist. xxxiii, q. 1. ↩

  8. 1 Cor. vii, 12. ↩

  9. Cf. ibid. q. 2. ↩

  10. Cf. p. 178 D. ↩

  11. Cf. p. 182 A'. ↩

  12. Cf. p. 79 D'. ↩

  13. I Cor. vii, 12, 13. ↩

Chapter 228 of 283