Skip to the text

Distinctio 40

A. De cognatione carnali et spirituali; et prius de carnali.

NUNC superest de cognatione aliquid dicere. Est autem cognatio alia carnalis, alia spiritualis. Primum de carnali cognatione et affinitate inspiciamus. Cognati ergo vel affines in septimo gradu vel infra, copulari non debent. Unde Gregorius: Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem; et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad conjugalem copulam accedere denegamus: quod si fecerint, separentur. Item Nicolaus Papa: De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci potest. Item: Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant. — His auctoritatibus aliisque pluribus, consanguineorum conjunctiones prohibentur usque ad septimum gradum.

Hugo, Summa Sent. tract. vii, c. 11.

Decret. p. 11, caus. 35, q. 2, c. 16.

Ibid. c. 17.

Ibid. c. 19.

B. De computatione graduum consanguinitatis.

Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isidorus ostendit sic: Series consanguinitatis sex gradibus dirimitur hoc modo. Filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi: nepos et neptis, primus; pronepos et proneptis, secundus; abnepos et abneptis, tertius; adnepos et adneptis, quartus; trinepos et trineptis, quintus; trinepotis nepos et trinepotis neptis, sextus. Attende, quod sex gradus tantum ponit Isidorus, quia truncum inter gradus non computat; alii vero qui septem gradus ponunt, truncum inter gradus computant. Varie namque computantur gradus consanguinitatis: alii enim patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt; alii primum gradum filios appellant, negantes gradum cognationis inter patrem et filium esse, quum una caro sint pater et filius. Auctoritates ergo quæ

Ibid. q. 5, c. 1.

Hugo, ubi supra.

Gratian. in caus. 35, q. 2, c. 21. consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu; illæ vero quæ usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant: atque ita fit ut eædem personæ secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto et septimo gradu. Patrem vero in primo gradu ponit, qui fratres dicit esse secundum gradum. Hoc modo computat Zacharias Papa, inquiens: Parentelæ gradus taliter computamus. Ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus. Rursus, filius meus et fratris mei filius, secunda generatio sunt, et secundum gradum faciunt; atque ad hunc modum ceteræ successiones. Inter illos vero qui sex computant gradus, et illos qui septem computant gradus, nulla in sensu exsistit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio, si a fratribus sumat initium numerandi, septima invenitur.

Decret. p. 11, caus. 35, q. 5, c. 4.

Ibid. c. 2.

C. Quare sex gradus computantur.

Isid. Etym. lib. 1x, c. 6, n. 29.

Quare vero sex computet Isidorus, ipse aperit, dicens: Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens, usque ad ultimum gradum protraxerit, et propinquitas esse desierit; tunc primum lex in matrimonii vinculum eam recipiet, et quodammodo incipiet revocare fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex ætatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur. In his sex gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius prorogari. Secundum alios, septem gradus ideo computantur, ita ut post septem gradus sponsus sponsæ jungatur, sicut post hanc vitam

Hugo, de Sacram. lib. 11, p. 11, c. 14.

Decret. loc. cit. q. 2, c. 20. quæ septem diebus agitur, Ecclesia Christo jungetur. — His autem occurrit illud quod Gregorius Augustino, Anglorum episcopo, a quo requisitus fuerat, quot a generatione debeant copulari, rescribit sic: Quædam lex Romana permittit, ut sive fratris vel sororis, seu duorum fratrum germanorum, seu duorum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi conjungatur. Sed post multum temporis idem Gregorius a Felice, Messanæ Siciliæ præsule, requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione

Ibidem. contracta matrimonia non solverentur, inter cetera talem reddidit rationem: Quod scripsi Augustino, Anglorum episcopo, ipsi etiam Anglorum genti, quæ nuper ad fidem venerat, ne a bono quod cœperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter me agnoscas scripsisse. Nec ideo hæc eis scripsi, ut postquam in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, jungantur.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ

NUNC de impedimento matrimonii quod ex consanguinitate oritur, tractat Magister, declarando, quid sit consanguinitas ipsa, et de gradibus ejus, et usque ad quantum gradum impediat, qualiter etiam diversi diversimode gradus hos computent.

Chapter 229 of 283