Quæstio unica
Quæritur ergo, Quid sit consanguinitas, et cur impediat matrimonialem conjunctionem, et usque ad quotum gradum.
Circa hæc scribit Bonaventura: Ad intelligentiam horum, primo procedendum est secundum viam narrationis, secundo penes viam inquisitionis, tertio proponenda est triplex definitio, et notula seu regula triplex. — Primo ergo videndum, quid sit consanguinitas. Quæ sic definitur: Consanguinitas est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium, carnali propagatione contractum. Stipes autem vocatur persona a qua aliqui duxerunt originem, atque a qua descendentes consanguinei sunt ad invicem et illi etiam a quo sunt. — Secundo videndum, quid sit linea consanguinitatis. Quæ taliter definitur: Linea est ordinata collectio personarum consanguinitate conjunctarum, ab eodem stipite descendentium, diversos continens gradus. Et apte dicitur ordinata collectio. Nam sicut in linea prædicamentali est ordo secundum superius et inferius; sic in linea consanguinitatis, secundum prius et posterius. Quumque ordo possit considerari ad id quod est supra, et ad id quod infra, et ad id quod juxta; ideo tres lineæ communiter assignantur: una ascendentium, secunda descendentium, tertia transversalium. Secundum lineam ascendentem computantur sic gradus: pater et mater, avus et avia, proavus et proavia, atavus et atavia. Secundum lineam descendentem, filius et filia, nepos et neptis, pronepos et proneptis, abnepos et abneptis. Secundum lineam transversalem, duo fratres, filii vel filiæ duorum fratrum, nepotes vel neptes duorum fratrum, pronepotes vel proneptes duorum fratrum, et ibi est status. — Tertio videndum, quid sit gradus. Qui sic definitur: Gradus est habitudo distantium personarum, qua cognoscitur quota generationis distantia personæ inter se differunt. Hæc autem definitio datur secundum jura canonica. Nam secundum jura civilia, gradus accipiuntur secundum numerum personarum collectarum in linea. Unde dicunt legistæ, quod frater et soror duos faciunt gradus; decretistæ vero, quod unum et primum.
(Rationem quoque hujus diversitatis dicit Hugo, capitulo quartodecimo, de Consanguinitate.1 Alexander episcopus: Invenimus ob aliam et aliam causam, alteram legum, alteram canonum, fieri computationem. In legibus namque ob nihil aliud ipsorum graduum facta est mentio, nisi ut hereditas vel successio ab una persona ad alteram inter consanguineos deferatur. In canonibus vero ob hoc progenies computatur, ut aperte ostendatur usque ad quotam generationem consanguineis sit a nuptiis abstinendum. Ibi præscribitur ut hereditas propinquis modo legitimo conferatur; hic vero, ut rite atque canonice inter fideles nuptiæ celebrentur. Porro in legibus gradus non numerantur distincte nisi usque ad sextum gradum; in canonibus usque ad septimam distinguitur generationem. Hac ergo de causa, quia hereditates nequeunt deferri nisi ab una persona ad alteram, curavit sæcularis imperator in singulis personis singulos præfigere gradus. Quoniam vero nuptiæ non valent fieri sine duabus personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituunt personas. Utramque tamen computationem, si attente subtiliterque fuerit perspecta, idem sensisse, et eamdem esse, et ad eumdem terminum convenire, erit manifestum. Justinianus namque usque ad quem gradum perduret, in suis legibus non definit; canones vero ultra septimam nullam numerant generationem. Sexto quippe gradu determinato in legibus suis, subintulit: Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum cognationis gradus numerentur. Ex his etenim palam est intelligere, quemadmodum ulteriores gradus numerare debeamus. Generata namque persona, addit gradum. Fratres itaque qui secundum sæculares leges dicuntur esse in gradu secundo, secundum canones sunt in primo; filii fratrum ibi in quarto, hic in secundo; nepotes ibi in sexto, hic in tertio. — Sumptum est hoc ex causa 35, quæstione 5.)
Nec est contradictio, quia unius habitudinis duo sunt extrema.2 Et quia secundum jura canonica, gradus est habitudo, et duplicis extremi una est habitudo, ponitur unus gradus; sed quia sunt duæ personæ, et quælibet suum habet respectum ad principium, ideo secundum leges computantur duo gradus.
His visis, notandæ sunt tres notulæ seu regulæ. Prima est, quod nulli licet contrahere cum aliqua usque ad quartum gradum inclusive: contra quam prohibitionem si quis præsumpserit copulari conjugio, irritum habeatur. Secunda regula est, quod toto gradu personæ descendentes a stipite distant ab invicem, quoto gradu distant a capite, etc. Tertia est, quando personæ inæqualiter distant a stipite, utpote, una in gradu secundo, alia in quinto, tunc linea consanguinitatis et gradus computandi sunt secundum distantiam magis remoti, etc.
Itaque dum quæritur, utrum consanguinitas sit vinculum; dicendum, quod consanguinitatem esse vinculum, nemo dubitat. Sed unde proveniat, dubitationem controversiamque habet. Quidam enim dixerunt, hoc vinculum in hominibus tantum, non in bestiis esse, propter unitatem humanæ naturæ, quæ tota fuit in uno: propter quod et originale peccatum in omnes descendit. Quod si ita esset, cur ego et tu non essemus fratres in primo gradu, quum tota substantia carnis meæ ac tuæ in Adam exstiterit? Hæc quoque opinio improbata est super secundum. Hinc alia est positio, quod consanguinitas est ex propagatione carnali proveniens in hominibus, ita quod duo faciunt vinculum istud, puta, relatio ad eamdem originem, et naturalis affectio.3 Relatio ad eamdem originem: tum sicut ad materiale principium, quia de sanguine ejusdem hominis generantur; tum sicut ad principium effectivum, quoniam simul cum semine illo descinduntur spiritus et virtus formativa, quæ naturam assimilat: propter quod communiter proles assimilatur parentibus secundum quod virtus illa in operando est fortior. Est itaque consanguinitas habitudo quædam ramorum ad stipitem, et econtra. Quumque natura humana cognoscitiva sit talis originis etiam in particulari, et naturaliter adhæsiva; ideo dicitur ibi esse vinculum consanguinitatis. Sed quia hæc virtus assimilativa deficit in successione per admixtionem extranei sanguinis, deficit quoque cognitio propinquitatis ac naturalis affectio: sicque vinculum consanguinitatis non tantum protenditur quantum propagatio ista. In brutis vero cognitio talis non est nec alligatio, nisi quantum ad matrem et fetum, et hoc modico tempore, scilicet quamdiu enutritio durat: ideo non est in ipsis vinculum consanguinitatis. Et hæc dico de naturali affectione, secundum aptitudinem magis quam secundum actum. Unde qui putat aliquem sibi esse extraneum, qui tamen est frater ejus, non magis ad eum afficitur quam ad alienum. Mox vero ut agnoscit quod frater sit suus, naturali affectione trahitur ad eumdem, et ei quasi quodam vinculo alligatur. Hinc consanguinitas nominat vinculum secundum proprietatem non absolutam, sed relativam.
Porro dum quæritur, an et cur consanguinitas sit matrimonii impeditiva; dicendum, quod vinculum consanguinitatis in aliquo suo gradu impedit matrimonium ex dictamine legis naturalis, et in aliquo gradu ex prohibitione legis divinæ, atque in aliquo ex statuto Ecclesiæ. Nam inter patrem et filiam, et inter matrem et filium, apud omnes naturali dictamine impedit illud: et hoc, propter reverentiam et honorem qui a prolibus exhiberi debent parentibus; tum propter generationis successionem, quæ procedere, non retrocedere debet. Hinc non debet proles suo principio (id est parenti) misceri ut gignat. Ex prohibitione demum legis divinæ impedit consanguinitas matrimonium usque ad gradum secundum: et hoc, quoniam mulierem cognoscens, revelat turpitudinem ejus, et discooperit ignominiam ejus, quod non decet fieri personæ ita propinquæ. Ex statuto quoque Ecclesiæ impedit usque ad quartum membrum inclusive: et hoc, propter amicitiam dilatandam: propinquæ namque aliunde satis amantur. Unde quintodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Habita est rectissima ratio caritatis, ut homines quibus utilis et honesta consistit concordia, vinculis diversarum necessitudinum necterentur, ne unus multas haberet in uno, sed singulæ spargerentur in singulas, ac ad socialem vitam diligentius colligandam, plurimæ plurimos obtinerent.4 Videtur etiam copula personalum valde propinquarum bono matrimonii, id est proli, obesse, quum dicat Gregorius: Experimento didicimus, ex tali copula non posse succrescere sobolem. Impedit etiam majus bonum, id est vinculum affinitatis, quæ inde contracta, est ratio mutuæ amicitiæ inter multos.
Denique, secundum tempora nostra prohibetur matrimonium in consanguinitate usque ad quartum gradum inclusive, ut patet extra de Consanguinitate, Non debet, in Decretali edita in concilio Lateranensi, ubi Ecclesia statuit istud, quoniam potuit et congruum fuit ac utile, imo et necesse.5 Quod potuit, patet ex hoc quod in principio constitutionis matrimonii duæ tantum personæ excipiebantur, videlicet pater et mater, juxta illud Genesis:6 Relinquet homo patrem et matrem. Postmodum in lege Moysis plures personæ fuerunt exceptæ. Quum ergo lex Christi abundet præ lege Moysis, debuerunt in lege evangelica excipi plures quam in lege Moysis. Christus autem in propria persona non exceptit: ergo auctoritatem excipiendi et determinandi personas hujusmodi, reliquit Ecclesiæ suæ, et maxime principi ejus, videlicet Papæ. Quod attendentes sancti Patres, exceperunt plures personas. — Hujus quoque commissionis ista est ratio, quoniam sacramentum hoc in quodam consistit contractu, qui est personæ ad personam. Unde quum Christus plenam jurisdictionem contulerit Petro super spiritualia, etiam majorem quam imperatori ac regibus super temporalia; et imperatores ac principes limitare possunt ac ordinare temporales contractus: quid mirum, si ecclesiastico principi et Ecclesiæ multo magis dedit posse determinare legitimas personas ad contrahendum connubia? — Fuit etiam congruum, quoniam consanguinitas ortum habet a propagatione, propagatio ex semine, quod habet in se naturam quatuor humorum ac quatuor elementorum: hinc consanguinitas ante quartam generationem terminari non debet. Quemadmodum ergo corpus quatuor constat elementis, sic consanguinitas quatuor gradibus debet extendi. Et lex Christi plus perfectionis debet addere supra legem Moysis, quam lex Moysis supra legem naturæ; quumque lex Moysis supra legem naturæ addiderit unum gradum, congruebat in lege Christi duos ad minus adjici gradus.
— Fuit et utile, quoniam vinculum matrimonii ratione affinitatis quæ ibi contrahitur, fovet caritatem et fœderat inimicos: quod potissime jam utile fuit, quando caritas in multis refriguit. — Fuit item necesse. Nam propter multitudinem consanguineorum et paucitatem annorum vitæ præsentis, erant perpauci qui consanguinitatem poterant usque ad gradum septimum numerare; et ex hoc oriebatur periculum maximum in matrimoniali contractu multorum, qui intra gradus prohibitos contraxerunt. Ideo statutum illud Gregorii de protractione usque ad septimum gradum, oportuit retractari, quum homines jam decrescant in vitæ duratione, et crescant in libidine. — In homine autem sex assignantur ætates. Prima est infantia, usque ad septimum annum; secunda est pueritia, usque ad quartumdecimum annum; tertia adolescentia, usque vicesimum quintum, vel secundum alios usque vicesimum octavum; quarta juventus, usque quinquagesimum annum; quinta senectus, usque septuagesimum; sexta senium seu decrepita vel veterana, usque in finem vitæ. — Hæc Bonaventura.
At vero Thomas: Omnis (inquit) amicitia, secundum Philosophum octavo Ethicorum, in quadam communicatione consistit. Et quoniam amicitia est ligatio quædam seu unio, ideo communicatio quæ est amicitiæ causa, dicitur vinculum. Hinc secundum quamlibet communicationem denominantur aliqui colligati ad invicem: sicut dicuntur concives, qui communicationem habent politicam; et commilitones, qui in negotio communicant militari. Eodem modo consanguinei nuncupantur, qui in communicatione conveniunt naturali. Unde Cf. p. 187 C. consanguinitas definitur vinculum aliquorum, etc. Est enim quædam propinquitas in naturali communicatione fundata secundum actum generationis, qua propagatur natura. Unde secundum Philosophum octavo Ethicorum, communicatio ista est triplex. Una secundum habitudinem principii ad principiatum; et hæc est consanguinitas patris ad filium: propter quod asserit, quod parentes diligunt filios tanquam aliquid sui. Alia est secundum habitudinem principiati ad principium, ut filii ad patrem: unde ait, quod filii diligunt parentes tanquam causam seu principium sui esse. Tertia est secundum habitudinem eorum qui sunt ab uno principio, sicut fratres dicuntur ex eisdem nasci. Et quoniam punctus suo motu lineam facit, et pater per propagationem quodammodo descendit in filium; ideo secundum tres habitudines istas sumuntur tres lineæ consanguinitatis, videlicet: linea descendentium secundum habitudinem primam, linea ascendentium penes secundam, linea transversalium juxta tertiam. Sed quia propagationis motus non quiescit in termino uno, sed ultra progreditur; idcirco contingit accipere patrem patris, et filium filii, sicque deinceps; atque secundum hos diversos processus, diversi gradus inveniuntur in linea una, etc., prout supra. Linea Cf. p. 185 B. vero non sumitur hic prout est species quantitatis continuæ, sed pro his qui linealiter disponuntur, et prout assignatur in numeris linea et figura, secundum quod unitas post unitatem ponitur in aliquo numero. Sic etiam quælibet unitas addita, gradum facit in linea tali: et ita est de linea consanguinitatis, propter quod una linea plures continet gradus.
Denique, sicut albedo dicitur major dupliciter: primo intensive, ex ipsius qualitatis vigoratione; secundo extensive, ex subjecti seu quantitatis majoritate; ita consanguinitas dicitur major dupliciter. Primo intensive, ex natura consanguinitatis. Secundo extensive: et sic quantitas consanguinitatis mensuratur ex personis inter quas propagatio consanguinitatis procedit; et hoc secundo modo gradus in consanguinitate distinguitur. Hinc contingit quod aliquorum duorum qui sunt in eodem gradu consanguinitatis respectu alicujus personæ, unus sit magis consanguineus quam alter, considerando primam quantitatem consanguinitatis: sicut pater et frater attinent alicui in primo gradu consanguinitatis, quia ex neutra parte incidit persona media; attamen intensive loquendo, magis attinet filio pater suus quam frater suus, quoniam frater non attinet sibi, nisi in quantum est ex eodem patre. Ideo quanto aliquis est propinquior communi principio a quo consanguinitas descendit, tanto est magis consanguineus, quamvis non sit in gradu propinquiori.
Porro dum quæritur, an consanguinitas de jure naturali impediat matrimonium; dicendum, quod sicut præhabitum est, illud de jure naturali impedit matrimonium, per quod matrimonium redditur incompetens fini ad quem ordinatur.7 Finis autem matrimonii primo et per se est bonum prolis, quod per aliquam consanguinitatem, scilicet inter patrem et filiam, et inter matrem ac filium non totaliter quidem aufertur: quia filia ex patre potest concipere, et cum illo prolem nutrire ac informare; sed non modo convenienti fieret. Inordinatum est enim, ut filia patri jungatur in sociam, cui debet per omnia esse subjecta. Secundus matrimonii finis per se tantum, est concupiscentiæ repressio, quæ magis accenderetur si liceret cognatis misceri, eo quod pariter demorentur: ideo lex illas personas prohibuit matrimonialiter sociari quæ solent in una domo morari, ut etiam Rabbi Moyses contestatur. Finis vero matrimonii secundarius et accidentalis, est hominum confœderatio et amicitiæ multiplicatio: qui finis impediretur, si inter cognatos liceret conjugium.
Convenienter demum institutum est ultimo ab Ecclesia, ne infra quartum gradum, nec in ipso quarto gradu matrimonium contrahatur: quia usque ad quartam generationem homines vivere solent, sicque consanguinitatis memoria non deletur. Unde et Dominus comminatur, se visitaturum peccata parentum usque in tertiam et quartam generationem in filiis.8 Et quia in qualibet generatione est quædam nova commixtio sanguinis (cujus identitas consanguinitatem facit) cum sanguine alieno; et quanto plus alteri commiscetur, tanto plus a primo receditur; quumque sint quatuor elementa, quorum quodlibet tanto facilius est alteri commiscibile, quanto est magis subtile: ideo in prima commixtione evanescit identitas sanguinis quantum ad primum elementum, scilicet ignem, quod est subtilissimum; in secunda, quantum ad aerem; in tertia, quantum ad aquam; in quarta, quantum ad terram: et ita post quartam generationem convenienter iteratur carnalis commixtio. Ideo instituit Ecclesia ita. Statutum autem Ecclesiæ non imponit modum præteritis, sed futuris: ideo si nunc prohiberetur quintus gradus, non ob hoc essent separandi qui ante licite contraxerunt in gradu illo. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus una cum dictis ex Bonaventura contenta sunt quæ Albertus, Petrus, Richardus et alii sæpe præfati, de ista scribunt distinctione.
Footnotes
Chapter 230 of 283