Distinctio 41
A. De gradibus affinitatis.
NUNC de affinitate videndum est, de qua Gregorius ait:1 Porro de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quæ ad virum ex parte uxoris, seu quæ ex parte viri ad uxorem pertinet, manifesta ratio est: quia si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meæ in uno et primo gradu erimus; filius vero ejus in secundo gradu erit a me, neptis vero in tertio; idque utrinque in ceteris agendum est successionibus. Uxorem vero propinqui, cujuscumque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriæ propinquitatis sit : quod nimirum uxori meæ de propinquitate viri sui in cunctis cognationis gradibus convenit observare. Qui vero aliorsum sentiunt, antichristi sunt. Item Julius Papa : Æqualiter vir conjungatur consanguineis propriis et consanguineis uxoris. Item Isidorus : Sane consanguinitas, quæ in proprio viro conservanda est, etiam in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est, quia constat eos duos fuisse in carne una; ideoque communis est illis utraque parentela. Item Julius Papa : Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris usque in septimum generationis gradum uxorem ducere, vel incesti macula copulari : quia sicut non licet cuiquam christiano de sua consanguinitate, sic nec de consanguinitate uxoris conjugem ducere, propter carnis unitatem. Item Gregorius : De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam et hereditas rerum per legales instrumentorum definitiones sancita, usque ad septimum gradum heredum protenditur successione. Non enim eis succederent, nisi de propagine cognationis deberetur. — His auctoritatibus insinuatur, et quæ sit affinitas, et usque ad quem gradum sit observanda, scilicet usque ad septimum.
Decret. p. 11, caus. 35, q. 2, c. 13. Ibid. c. 14.
Ibid. c. 7.
Ibid. c. 1.
B. Variæ traditiones de affinitate.
Sed alii videntur concedere, in quinta generatione inter affines contrahi conjugium, et in quarta etiam, si contractum fuerit, non separari. Ait enim Fabianus Papa : De propinquis qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro, in quinta generatione jungantur; in quarta si inventi fuerint, non separentur; in tertia vero propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum ejus. Æqualiter vir jungatur in matrimonio eis quæ sibi consanguineæ sunt et uxoris suæ consanguineis post mortem uxoris. Ecce hic conceditur in quinta vel quarta propinquitate affinium fieri conjugium. Julius etiam Papa ait : Statutum est, ut relictam patris uxoris suæ, relictam fratris uxoris suæ, relictam filii uxoris suæ, nemo sibi in matrimonium sumat; relictam uxorem consanguineorum uxoris suæ usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat; in quarta vero et quinta si inventi fuerint, non separentur. Ecce quam varie de affinitatis observatione loquuntur auctores. Alii enim usque ad septimum gradum eam observari sanciunt; alii vero in quinto vel quarto matrimonia contracta non dividunt. Sed illi veritatis rigorem, isti misericordiæ dispensationem videntur proponere. Potest enim Ecclesia dispensare in copula affinium usque ad tertium gradum, sicut Gregorius dispensavit in quarto gradu consanguinitatis.
Ibid. c. 3.
Ibid. c. 12.2
Illud autem non est prætereundum quod Gregorius Venerio episcopo scripsit : Sedem apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro conjuncta, cognationi ejus pertineat; si eo defuncto cognatio maneat, vel si sub alio viro cognationis vocabula dissolvantur; vel si susceptæ soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam. Si una caro fuerit, quomodo aliquis eorum potest propinquus uni pertinere, nisi pertineat alteri? Hoc minime posse fieri credendum est. Porro uno defuncto, in superstite affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem copulæ prioris solvere valet; sed nec alterius conjunctionis soboles placet ad affinitatis prioris viri consortium transire. Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto quærit propinquitatem exstinguere, vel sub altero affinitatis vocabulo dissipare, vel si susceptas soboles alterius copulæ propinquitati prioris credit legitime sociari; hic negat Dei verbum validum esse quod dixit: Erunt Gen. II, 24. duo in carne una. — Ecce hic prohibet, si mortuo primo viro uxor ejus alteri nupserit, filios de secundo viro genitos ducere uxores de cognatione prioris viri: quia filii mediante matre ad cognationem prioris viri pertinent, cum quo mater eorum una caro exstiterat. Hoc idem etiam Innocentius Papa ait: Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis sobolem genuerit, nullatenus potest ad consortium cognationis prioris viri pertingere. Hoc autem observandum est usque ad septimum generationis gradum, sed maxime usque ad tertium et quartum, sicut supra positum est.
Decret. p. II, caus. 35, q. 10, c. 3.
C. Si conjugium sit inter eos qui nota consanguinitate dividuntur.
Et est sciendum, quod Ecclesia infra prædictos gradus consanguinitatis conjunctos separat. Si autem ignoranter conjuncti fuerint in conspectu Ecclesiæ, et postmodum probata consanguinitate, ejusdem judicio separati; quæritur, utrum copula illa conjugium fuerit. Quibusdam videtur non fuisse conjugium, quia non erant legitimæ personæ; sed tamen de crimine excusantur per ignorantiam, et quasi conjugium reputatur, quia bona fide et per manum Ecclesiæ convenerunt: unde et filii eorum legitimi habentur. Alii vero dicunt fuisse conjugium, licet non essent legitimæ personæ: quia talium conjunctiones vocant canones conjugia, ubi de personis agitur quarum testimonio consanguineorum sit dirimenda conjunctio. Unde Urbanus Papa: Si duo viri vel tres consanguinitatem jurejurando firmaverint, vel ipsi forte confessi fuerint, conjugia dissolvantur. Si vero neutrum contigerit, episcopi eos per fidem Christi obtestentur, quatenus palam fateantur, si se recognoscant consanguineos. Si se judicio episcoporum segregaverint, alia matrimonia non prohibeantur contrahere. Idem: Notificamus tibi, ut quum tres vel duo ex propinquioribus ejus qui accusatur, hanc propinquitatem juramento firmaverint, vel si duo vel tres ex antiquioribus Januensibus, quibus hæc propinquitas est nota, qui bonæ famæ et veracis testimonii sint, remoto amore, timore, pretio, et omni malo studio, prædicta firmaverint, sine mora conjugia dissolvantur. Consanguineos vero, extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in Synodo computet, sed propinqui ad quorum notitiam pertinet. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus, quibus propinquitas tota nota sit, episcopus canonice perquirat; et
Ibid. q. 6, c. 4.
Ibid. c. 3.
Ibid. c. 1. si inventa fuerit, separentur. — Ecce quibus accusantibus vel testificantibus dirimenda sit consanguineorum conjunctio quæ conjugium vocatur.
D. Distinctio utilis, quid sit fornicatio, etc.
Hic dicendum est, quod aliud est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. Fornicatio licet sit genus omnis illiciti coitus qui fit extra uxorem, tamen specialiter intelligitur in usu viduarum, vel meretricum, vel concubinarum.3 Stuprum proprie est virginum illicita defloratio. Adulterium est alieni tori violatio: unde adulterium dicitur quasi alterius tori accessio. Incestus est consanguinearum vel affinium abusus: unde incestuosi dicuntur qui consanguineis vel affinibus suis abutuntur. Raptus admittitur, quum puella violenter a domo patris educitur, ut corrupta in uxorem habeatur. Sive puellæ sive parentibus vis illata constiterit, hic morte mulctatur; sed si ad Ecclesiam cum rapta confugerit, privilegio Ecclesiæ mortis impunitatem meretur. — Attendendum est etiam illud Alexandri, qui ait: Quod frater sororve uxoris tuæ cognati dicuntur, æquivocationis jure fit, et necessitate vulgaris appellationis, potius quam ulla cognationis causa.4 Uxor enim fratris fratrissa potius quam cognata vocatur. Mariti frater levir dicitur. Duorum fratrum uxores janitrices vocantur, quasi eamdem januam intrantes. Viri soror glos appellatur. Sororis autem vir non habet nomen speciale, nec uxoris frater.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ PRIMÆ
PRÆCEDENTI distinctione tractatum est de matrimonii impedimento ex consanguinitate proveniente; nunc de impedimento quod ex affinitate causatur, fit mentio: cur et qualiter, et usque quem gradum sit impeditivum conjugii. Et horum occasione tractat de speciebus incontinentiæ.
Footnotes
Chapter 231 of 283