Skip to the text

Quæstio unica

QUæritur, Quid sit affinitas, unde causetur, cur et qualiter matrimonialem contractum impediat.

Circa hæc multi multa conscribunt. Verum, quoniam omnium scripta pro maxima parte in scriptis Thomæ continentur, brevitati studens, illa inducam.

A Itaque circa hæc primo quærit, utrum ex matrimonio consanguinei causetur affinitas; secundo, an post mortem viri perseveret affinitas inter uxorem et consanguineos viri; tertio, an concubitus illicitus causet affinitatem; quarto, utrum ex sponsalibus inducatur affinitas; quinto, an una affinitas pariat aliam.

Ad primum respondet: Naturalis amicitia in naturali communicatione fundatur. Naturalis vero communicatio duobus modis contingit, secundum Philosophum octavo Ethicorum: primo, per carnis propagationem; secundo, per conjunctionem ordinatam ad illam. Hinc sicut persona conjuncta alteri per carnis propagationem, efficit vinculum quoddam amicitiæ naturalis, ita si per carnalem copulam conjungatur. Verum in hoc differt, quod persona conjuncta alteri per carnis propagationem, ut filius patri, fit socius ejusdem radicis ac sanguinis: unde eodem genere vinculi colligatur filius consanguineis patris, quo pater conjungebatur, puta consanguinitate naturæ; quamvis secundum alium gradum, propter majorem distantiam a radice. Persona vero conjuncta per copulam carnalem, non fit particeps ejusdem radicis, sed quasi ab extrinseco adjuncta: idcirco ex hoc fit aliud vinculi genus, quod affinitas nominatur.

Si autem objiciatur, quia relationes ex aliquibus mutationibus innascuntur; sed nulla mutatio fit in consanguineis viri per hoc quod ipse ducit uxorem: ergo non accrescit eis affinitatis relatio. Dicendum, quod relatio interdum innascitur ex motu utriusque extremi, sicut paternitas et filiatio; et talis relatio realiter est in utroque extremo. Quandoque vero innascitur ex motu alterius tantum: quod contingit dupliciter. Primo, quando relatio innascitur ex motu unius sine motu alterius præcedente vel concomitante: sicut in creatura et Creatore, et in sensibili ac sensu; tuncque relatio est in uno secundum rem, et in alio secundum rationem tantum. Secundo, quando innascitur ex motu unius sine motu alterius tunc exsistente, non tamen sine motu præcedente: sicut æqualitas fit inter duos homines ex augmento unius sine hoc quod alius tunc augeatur aut minuatur; prius tamen per motum pervenit ad hanc quantitatem: hinc in utroque extremorum est talis relatio. Sic quoque est de consanguinitate et affinitate, quia fraternitas quæ innascitur alicui puero jam nato et provecto, causatur in eo sine motu ipsius tunc exsistente, sed ex motu generationis ejus præcedente: hoc quippe accidit ei, quod ex motu alterius nunc ei innascitur relatio. Similiter ex hoc quod iste descendit per propriam generationem ab eadem radice cum viro, provenit in ipso affinitas ad uxorem illius sine nova mutatione ipsius.

Ad secundum respondet, quod relatio desinit esse dupliciter. Primo, ex corruptione subjecti. Secundo, ex subtractione suæ causæ: quemadmodum similitudo desinit esse, dum alter similium moritur, aut quantitas ejus corrumpitur. Quædam quoque relationes habent pro causa actionem vel passionem aut motum: quarum quædam causantur ex motu, in quantum aliquid actu movetur, sicut relatio moventis et moti; quædam autem in quantum aptitudinem habent ad motum, ut motum ad mobile; quædam ex hoc quod aliquid prius motum est: sicut pater et filius, non ex hoc quod est generari nunc, dicuntur ad invicem, sed ex hoc quod est generatum esse. Aptitudo autem ad motum et ipsum moveri, transeunt; sed motum esse, perpetuum est: ideo paternitas et filiatio nunquam desinunt per causæ subtractionem, sed solum per corruptionem subjecti, vel alterius extremorum. Et ita est de affinitate quæ causatur ex hoc quod aliqui conjuncti sunt, non ex hoc quod conjunguntur. Consanguinitas quoque non est proxima causa affinitatis, sed conjunctio ad consanguineum, et non solum quæ est, sed et quæ fuit.

Ad tertium respondendum, quod secundum Philosophum octavo Ethicorum, conjunctio viri et mulieris dicitur naturalis, principaliter propter prolis procreationem, et secundario propter operum communicationem: quorum primum ad matrimonium spectat ratione carnalis copulæ; secundum, in quantum est quædam societas in vitam communem. Primum horum communiter est in omni commixtione, quamvis desit secundum. Quumque matrimonium affinitatem causet, secundum quod in eo est carnis commixtio, etiam fornicarius concubitus causat affinitatem, in quantum aliquid habet de naturali conjunctione. Causat, inquam, affinitatem, non in quantum fornicarius, inordinatus et inhonestus, sed in quantum est actus naturalis potentiæ, communicans in hoc cum legitimo coitu. Idcirco affinitas ex ipsa causata, honesta est. Porro concubitus contra naturam non habet seminum commixtionem ex qua possit sequi generatio: ideo affinitatem non causat.

Sed objici potest, quia ubi est consanguinitas, non potest esse affinitas, quum affinitas sit proximitas personarum ex carnali proveniens copula, carens parentela. Si autem illicitus concubitus causaret affinitatem, contingeret ad consanguineos et ad se ipsum esse affinitatem: ut dum homo consanguineam suam cognoscit. Et respondendum, non esse inconveniens relationes oppositas inesse eidem, respectu ac ratione diversorum: sicque inter easdem personas possibile est esse consanguinitatem et affinitatem non solum per illicitum sed et per licitum concubitum: ut dum consanguineus meus ex parte patris mei ducit in uxorem consanguineam meam ex parte matris meæ. Unde quod affinitas dicitur carere omni parentela, verum est in quantum hujusmodi. Nec tamen consanguineam suam cognoscens, fit sibi ipsi affinis: quia affinitas, sicut et consanguinitas, diversitatem requirit subjectorum, quemadmodum similitudo.

Ad quartum dicendum, quod sicut sponsalia non sortiuntur perfectam matrimonii rationem, sed sunt præparatio quædam ad illud; ita nec causant affinitatem, sed aliquid simile, quod vocatur publicæ honestatis justitia, quæ impedit matrimonium sicut consanguinitas atque affinitas, et secundum eosdem gradus, sicque definitur: Publicæ honestatis justitia est propinquitas ex sponsalibus proveniens, robur trahens ab Ecclesiæ institutione propter ejus honestatem. Et ita sponsalia non ratione sui, sed matrimonii ad quod ordinantur, hanc causant affinitatem: ideo sicut matrimonium est perpetuum vinculum, ita est et ista affinitas. — Denique vir et mulier in carnali copula efficiuntur una caro per commixtionem seminum: ideo si quis claustrum pudoris invadat et frangat, nisi seminum sequatur commixtio, non contrahitur affinitas. Matrimonium autem causat affinitatem, non solum ratione carnalis copulæ, sed etiam ratione conjugalis societatis. Idcirco affinitas contrahitur ex contractu matrimonii per verba de præsenti ante carnalem copulam; similiter est in sponsalibus, in quibus fit quædam pactio conjugalis societatis. Quæ autem impediunt sponsalia, impediunt affinitatem causari ex eis.

Ad quintum dicendum, quod duplex est modus processionis unius ex alio. Unus in similitudinem speciei, ut homo generatur ex homine; alius in dissimile specie: et iste modus semper est in speciem inferiorem, ut patet in omni agente æquivoco. Primus quoque modus processionis quotiescumque iteretur, semper terminatur in idem specie: ut dum ex homine genito generatur alius homo, et ita deinceps. Secundus vero modus quotiescumque iteretur, semper aliam speciem causat: sicut ex puncto per motum procedit non punctus, sed linea, atque ex linea linealiter mota procedit superficies, non linea, et ex superficie corpus. In processu autem attinentiæ duo sunt modi quibus vinculum tale causatur: unus per carnis propagationem, qui semper facit eamdem attinentiæ speciem; alius per matrimonialem conjunctionem: et hic facit aliam attinentiæ speciem, puta affinitatem. Hinc si iste modus procedendi iteretur, non erit affinitas, sed aliud attinentiæ genus. Idcirco persona quæ matrimonialiter affini conjungitur, non est affinis; vel est aliud genus affinitatis, quod vocatur secundum genus. Et rursus, si affini in secundo genere aliquis matrimonialiter conjungatur, non erit affinis in secundo genere, sed in tertio. Et hæc duo genera olim erant prohibita, propter publicæ honestatis justitiam magis quam propter affinitatem, quia a vera affinitate deficiunt. Nunc autem prohibitio illa cessavit, et solum primum veræ affinitatis genus manet prohibitum. Itaque alicui viro consanguineus suæ uxoris efficitur affinis in genere primo, et uxor ejus in secundo. Unde mortuo viro, ille qui erat affinis, non poterat eam ducere in uxorem, propter genus affinitatis secundum. Similiter si quis cum vidua contrahat, consanguineus prioris viri, qui est affinis uxori in primo genere, efficitur affinis secundo viro in secundo genere; et uxor illius consanguinei, qui est affinis uxori hujusmodi viri in secundo genere, efficitur affinis viro secundo in tertio genere. Et quoniam tertium genus fuit prohibitum propter honestatem quamdam magis quam propter affinitatem, ideo Canon dicit: Duas consanguineorum uxores uni viro successive nubere, contradicit publicæ honestatis justitia. Sed nunc prohibitio illa cessavit. — Hæc Thomas in Scripto, quæ plenius continentur ac requirantur in illo.

Qui consequenter sciscitatur, utrum affinitas impediat matrimonium. Respondet: Affinitas præcedens matrimonium impedit contrahendum dirimitque contractum, eadem ratione qua consanguinitas. Quemadmodum enim consanguineis, ita affinibus adest quædam cohabitandi necessitas; et sicut est quoddam amicitiæ vinculum inter consanguineos, ita et inter affines. Si autem matrimonio superveniat, non potest ipsum dirimere, ut dictum est.1 Itaque impedit contrahendum, in quantum impeditret amicitiæ multiplicationem et concupiscentiæ repressionem.

Quæritur quoque, an affinitas per se ipsam habeat gradus. Dicendum, quod res non dividitur divisione per se, nisi ratione illius quod competit sibi secundum genus suum, sicut animal per rationale et irrationale, non per album et nigrum. Propagatio autem carnis comparatur per se ad consanguinitatem, quoniam vinculum consanguinitatis ex ea immediate contrahitur; ad affinitatem vero non comparatur nisi mediante consanguinitate, quæ est causa ipsius. Unde quum gradus attinentiæ per propagationem carnis distinguantur graduum distinctione, ideo immediate et per se conveniunt consanguinitati, et per eam affinitati: idcirco affinitas non habet per se gradus, sed sumptos juxta gradus consanguinitatis. — Ex quibus patet responsio quæstioni qua quæritur, utrum gradus affinitatis extendantur sicut gradus consanguinitatis. Dicendum enim quod imo, quoniam gradus affinitatis sumuntur juxta gradus consanguinitatis: ideo tot sunt gradus affinitatis quot consanguinitatis. Verumtamen, quum vinculum affinitatis minus atque debilius sit vinculo consanguinitatis, idcirco facilius dispensatur in ipso.

Insuper quæritur, an filii nati extra verum matrimonium, illegitimi sint vocandi. Dicendum, quod quadruplex est status filiorum. Quidam enim sunt naturales et legitimi, ut ex vero matrimonio nati. Quidam naturales et illegitimi, ut ex simplici fornicatione progeniti. Quidam legitimi et non naturales, ut filii adoptivi. Quidam nec legitimi nec naturales, ut spurii nati de adulterio aut de stupro: tales enim nascuntur contra legem positivam, et expresse contra legem naturæ. Porro qui bona fide conveniunt in facie Ecclesiæ, quamvis habeant impedimentum, non tamen peccant, dummodo illud ignorent, nisi sit ignorantia affectata; nec eorum filii sunt illegitimi. Si autem sciant, quamvis ferat Ecclesia, quæ ignorat impedimentum, non excusantur a peccato, nec filii eorum ab illegitimitate. Si autem nesciant, et in occulto contrahant, non excusantur: quoniam talis ignorantia affectata videtur.

Præterea quæritur, an filii illegitimi debeant ex sua illegitimitate damnum incurrere. Respondendum, quod aliquis dicitur damnum ex alio incurrere dupliciter. Primo per hoc quod ei subtrahitur aliquid quod sibi debitum fuit: sicque illegitimus filius damnum non incurrit. Secundo per hoc quod aliquid ei non est debitum, quod poterat ei alias debitum esse: sicque illegitimus filius duplex damnum incurrit. Unum, quoniam non admittitur ad actus legitimos, utpote ad officia ac dignitates quæ honestatem quamdam requirunt in exercentibus ea. Secundum, quoniam non succedit in hereditate. Attamen naturales filii succedere possunt in sexta parte tantum; spurii in nulla parte, quamvis parentes jure naturali teneantur eis de necessariis providere: imo ad sollicitudinem episcopi pertinet compellere parentes ad hoc quod illis provideant.

Insuper quæritur, utrum filius illegitimus possit legitimari. Et dicendum quod imo: non sic quod fiat de legitimo coitu natus, sed quia damna quæ illegitimus incurrit, auctoritate legis tolluntur ab eo. Suntque sex modi legitimandi, quorum duo sunt secundum canones. Primus, quum quis ducit in uxorem illam ex qua illegitimum procreavit, si non fuit adulterium. Secundus, per indulgentiam et dispensationem domini Papæ. Alii quatuor modi sunt secundum leges. Primus est, dum pater filium naturalem curiæ imperatoris offert: nempe hoc ipso legitimatur propter curiæ honestatem. Secundus est, si pater in testamento nominet eum heredem legitimum, et filius postea testamentum offerat imperatori. Tertius, si nullus sit filius legitimus, et ipsemet filius se ipsum offerat principi. Quartus, si in publico instrumento, vel cum trium testium subscriptione, eum nominet legitimum, nec adjiciat naturalem.

Quæritur consequenter, utrum matrimonium inter consanguineos aut affines contractum, sit per divortium dirimendum; et hoc, per accusationem et testium inductionem. Respondendum, quod omnis concubitus extra legitimum matrimonium est mortale peccatum, quod Ecclesia omni modo impedire conatur: ideo separat eos inter quos constat non esse matrimonium verum, potissime eos qui sine incestu se invicem non valent cognoscere, ut sunt personæ mutuo consanguineæ seu affines.

Verum his objici potest, quia præscriptione temporis acquiritur jus in re non sua: ergo et longitudine temporis in uxore non sua. — Item sequeretur, quod matrimonium duorum fratrum sorores duas habentium esset dirimendum.

Et respondendum ad primum, quod illa quæ sine peccato fieri nequeunt, nulla præscriptione firmantur: quia (ut Innocentius loquitur) diuturnitas temporis non minuit peccatum, sed auget. — Ad secundum, quod res inter alios acta non præjudicat aliis in foro contentioso. Ideo, quamvis unus frater repellatur a matrimonio unius sororum ex causa consanguinitatis, non ob hoc separat Ecclesia aliud matrimonium quod non accusatur. Sed in foro conscientiæ non oportet quod semper obligetur ad hoc alius frater, quia hujusmodi accusationes frequenter ex malevolentia oriuntur, atque per falsos testes probantur. Hinc non oportet quod conscientiam suam informet ex his quæ contra aliud matrimonium facta sunt. Attamen, circa hoc distinguendum videtur: quia aut habet certam scientiam de impedimento matrimonii sui, aut opinionem, aut neutrum. Si primo modo, non debet debitum reddere neque exigere; si secundo modo, debet reddere, non exigere; si tertio modo, potest reddere atque exigere.

Præterea separatio prætacta per viam accusationis est facienda. Accusatio namque ad hoc est instituta, ne reus sustineatur ut innocens. Quemadmodum autem ex ignorantia facti contingit reum reputari innoxium, ita ex ignorantia circumstantiæ alicujus accidere potest quod aliquid reputatur licitum quod est illicitum: ideo sicut homo aliquando accusatur, ita et factum ejus; et sic matrimonium accusatur, quando ex ignorantia impedimenti licitum existimatur quod illicitum est. Nec ad hoc exigitur obligatio ad pœnam talionis: quoniam obligatio illa locum sortitur quando persona de crimine accusatur, quia tunc agitur ad punitionem ipsius; quando vero factum accusatur, tunc non agitur ad punitionem facientis, sed ad impediendum illicita. Et potest accusatio hæc fieri verbo ac scripto, ita quod exprimatur persona accusans matrimonium, et impedimentum propter quod accusatur. — Denique sicut in textu habetur, in accusatione propinquitatis audiuntur propinqui magis quam alii. Extranei namque non sciunt propinquitatem nisi per consanguineos, de quibus probabilius est quod sciant: idcirco dum tacent, habetur suspicio contra extraneos quod ex malitia moveantur, nisi per consanguineos velint probare. Dum autem matrimonium nondum contractum est, sed tantum sponsalia, accusari non potest: quia quod nondum est, non valet accusari; sed impedimentum potest denuntiari, ne matrimonium contrahatur. Qui autem primo tacuit, quandoque postea auditur, si velit matrimonium accusare, quandoque repellitur. Nam ut in Decretali habetur, si tempore denuntiationis præmissæ extra diœcesim fuit, vel alias denuntiatio ad ejus non potuit notitiam pervenire, ut si præ nimia infirmitate patiebatur mentis defectum, aut nondum adultæ fuit ætatis, aut alia causa legitima impeditus, accusatio ejus debet audiri.2 Alioqui tanquam suspectus est repellendus, nisi juramento firmaverit quod postea didicit ea quæ objicit, et ex malitia non procedat.

Præterea in hac causa oportet etiam per testes patefacere veritatem, quia (ut dicunt juristæ) in hac causa multa specialia inveniuntur: ut quod idem potest esse accusator et testis; et quod non juratur de calumnia, quum sit quasi causa spiritualis; et quod consanguinei admittuntur ad testificandum; et quod non observatur omnino ordo judiciarius, quoniam tali denuntiatione facta, contumax potest excommunicari, lite non contestata; et quod valet hic testimonium ex auditu; et quod post publicationem testium testes possunt induci. Et hoc totum est, ut impediatur peccatum quod in illicito consistit conjugio. — Hæc Thomas in Scripto. Qui etiam scribit hic de speciebus luxuriæ, de qua materia tractatum est ante, et satis communia sunt quæ scribit.3

In his continentur scripta Alberti, Petri et Richardi de ista materia. Quibus addit Richardus: Quamvis contra jus naturale et divinum nulla possit valere præscriptio, quandoque tamen valet contra jus pure positivum, nisi sit tale de quo cavetur in jure, quod contra ipsum præscribi non possit. Ad hoc quoque quod præscriptio sit valida, tria sunt necessaria. Unum est, quod possessor justo titulo incipiat possidere. Secundum, quod bonæ fidei sit possessor, hoc est, quod credat juste se possidere. Tertium, quod possideat per totum tempus determinatum a jure sine interruptione. Verum tempus illud determinatur longius aut brevius secundum conditiones rerum quæ possidentur, et illorum contra quos præscribitur. — Aliqui etiam dicunt, quod contra jus solvendi decimas nulla valet præscriptio, quia jus illud non solum est de jure positivo, sed item divino. Nihilo minus aliqui opinantur, quod quamvis non valeat præscriptio contra jus solvendi decimas, secundum quod decima sumitur pro parte necessaria ad sustentationem ministrorum Ecclesiæ, quia sic est de jure divino ac naturali apud omnes; tamen secundum quod decima accipitur pro tali parte determinata, potest præscribi contra jus decimas persolvendi: quia sic decimas solvere non est de jure naturali nec divino, nisi quoad filios Israel. Et est argumentum ad hoc, quod in majori parte Italiæ decimæ non solvuntur, nec Ecclesia procedit contra eos compellendo ut solvant. Hæc Richardus.

Bonaventura quoque diffuse scribit de his, quæ in dictis Thomæ contenta sunt, quamvis ex scriptis unius scripta alterius clarius intelligantur: Differunt, inquit, vinculum affinitatis et consanguinitatis, quoniam vinculum affinitatis est vinculum per accidens, et vinculum consanguinitatis est vinculum per se. Quumque omne per accidens reducatur ad aliquid per se: hinc affinitas necessario præsupponit consanguinitatem, nec se potest ultra consanguinitatem diffundere. Unde consanguinei uxoris Petri ita sunt affines Petro usque ad quartum gradum, sicut per consanguinitatem alligantur ejus uxori.

Footnotes

  1. Cf. p. 151 B. ↩

  2. Decretal. lib. IV, tit. 18, c. 6. ↩

  3. Cf. p. 151 A et s. ↩

Chapter 232 of 283