Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur, Utrum spiritualis cognatio impediat matrimonium, et quid sit, et quæ sint causæ ipsius.

Et videtur quod non expediat tot impedimenta matrimonii ponere, quia hoc injicit laqueum multis, præsertim quum pastores et capellani communiter simplices sint et horum ignari, et plus ipsi sæculares qui contrahunt, qui tot impedimenta non cognoscentes, frequenter cum illegitimis personis contrahunt. — Præterea caritas jam in multis in tantum refriguit, quod non multo majorem dilectionem habent ad eos ad quos habent solum spiritualem cognationem aut legalem, quam ad alias: ergo in talibus expediret dilectionem renovare, fovere, complere per matrimonia solita.

In oppositum est doctrina et praxis Ecclesiæ.

Circa hæc S. Thomas multorum scripta copiose perstringens: Quemadmodum, inquit, per carnalem propagationem homo accipit esse naturæ, ita per sacramenta Ecclesiæ accipit esse spirituale gratiæ. Hinc sicut vinculum ex carnis propagatione contractum, naturale est homini in quantum est res naturæ; sic vinculum contractum ex sacramentorum susceptione, naturale est Christiano in quantum est membrum Ecclesiæ. Ideo sicut carnalis cognatio impedit matrimonium, ita et spiritualis, ex statuto Ecclesiæ. Distinguendum tamen est de spirituali cognatione, quoniam aut præcessit matrimonium, aut sequitur. Si præcessit, impedit contrahendum, dirimitque contractum; si sequitur, non dirimit matrimonii vinculum. Sed distinguendum est quoad matrimonii actum, quia aut spiritualis cognatio inducitur causa necessitatis, ut dum pater baptizat filium suum in articulo mortis, et tunc ex neutra parte impedit matrimonii actum; aut inducitur extra casum necessitatis, ex ignorantia tamen, tuncque si is ex cujus actu inducitur, diligentiam adhibuit, est eadem ratio sicut de primo; aut ex industria, extra casum necessitatis, et sic ille ex cujus actu inducitur, amittit jus petendi debitum, attamen reddere debet, quia ex culpa ejus non debet alius reportare incommodum. Quamvis autem spiritualis cognatio non impediat aliquid de principalibus matrimonii bonis, impedit tamen aliquid de secundariis ejus bonis, utpote amicitiæ multiplicationem. Nam spiritualis cognatio per se est sufficiens amicitiæ ratio: unde oportet ut ad alios per matrimonium amicitia familiaritasque quærantur.

Amplius quæritur, an per solum Baptismum spiritualis cognatio contrahatur. Quod apparet, quoniam solus Baptismus est regeneratio spiritualis. — Dicendum, quod de hoc est duplex opinio. Una, quod spiritualis regeneratio sicut per septiformem Spiritus Sancti gratiam datur, ita per septem efficitur, incipiendo a primo pabulo sacramenti salis usque ad Confirmationem per episcopum factam, et quod per quodlibet horum cognatio spiritualis contrahitur. Quod non videtur, quia carnalis cognatio non contrahitur nisi per actum generationis completum: unde nec affinitas acquiritur, nisi fiat commixtio seminum ex qua generatio sequi potest. Spiritualis vero generatio non perficitur nisi per aliquod sacramentum: ideo non videtur quod contrahatur nisi per aliquod sacramentum. — Est ergo opinio alia, quod per tria dumtaxat sacramenta contrahatur spiritualis cognatio, puta, per catechismum, Baptismum et Confirmationem: quod ex ignorantia dictum videtur, quum catechismus non sit sacramentum, sed sacramentale. — Alii igitur asserunt quod solum per duo contrahitur sacramenta, quæ sunt Confirmatio et Baptismus: quod communius sic tenetur. Unde de catechismo dicitur, quod sit debile matrimonii impedimentum, impediens contrahendum, non dirimens contractum.

Ad objectum quoque dicendum, quod duplex est carnalis nativitas. Una in utero, in qua fetus est debilis et ineptus extra exponi: cui nativitati assimilatur regeneratio per Baptismum, in qua regeneratur homo adhuc foendus intra uterum matris Ecclesiæ. Secunda est nativitas ex utero, in qua infantulus in tantum est roboratus, quod potest corruptivis exponi: cui nativitati comparatur Confirmatio, in qua homo spiritualiter roboratus, exponitur in publicum ad confessionem nominis Christi.

Verum his objici potest. Primo, quoniam ad Corinthios scribit Apostolus:1 Per evangelium ego vos genui. Spiritualis autem generatio spiritualem causat cognationem. Ergo etiam ex prædicatione et informatione causatur. — Secundo, sicut per Baptismum tollitur peccatum originale, ita per sacramentum Pœnitentiæ seu Confessionis peccatum actuale, et per utrumque homo spiritualiter regeneratur et spirituale esse sortitur: ergo sicut per unum, ita per aliud spiritualis cognatio oritur. — Tertio, per curam et gubernationem pastoralem vocatur quis pater spiritualis: ergo per hoc quoque contrahitur spiritualis cognatio.

Et respondendum ad primum, quod conversi et instructi ab aliquo, sunt quodammodo regenerati ab illo, sicut in catechismo, non autem secundum rationem regenerationis completam. — Ad secundum, quod per sacramentum Pœnitentiæ non contrahitur proprie spiritualis cognatio: propter quod filius sacerdotis ducere potest quam pater suus in confessione audivit. Et quamvis in confessione peccatum ejus tollatur, et gratia infundatur, hoc tamen est per modum curationis magis quam generationis. Verumtamen per Pœnitentiæ sacramentum et confessionem contrahitur quodam fœdus inter confessorem et feminam confitentem, simile spirituali cognationi, ut tantum peccet sacerdos carnaliter eam cognoscens, ac si esset spiritualis filia sua: et hoc ideo, quoniam inter confessorem et confitentem debet esse familiaritas maxima; et ob hoc ista prohibitio est inducta, ut tollatur peccandi occasio. — Ad tertium, quod pater spiritualis vocatur ad similitudinem patris carnalis, qui (ut dicitur Ethicorum octavo) tria largitur filio, quæ sunt, esse, nutrimentum, instructio. Hinc pater spiritualis quis dicitur, qui dat alteri aliquid horum. Ex hoc tamen non habet spiritualem cognationem, nisi conveniat cum patre carnali quantum ad generationem, per quam esse confertur.

Insuper quæritur, inter quos contrahatur spiritualis cognatio: an scilicet inter baptizatum et patrinum, et utrum transeat a viro in uxorem, atque ad filios carnales patris spiritualis.

Et respondendum ad primum, quod sicut in generatione carnali nascitur homo ex patre et matre, ita in regeneratione nascitur homo filius Dei sicut patris, et filius Ecclesiæ tanquam matris. Quemadmodum autem conferens sacramentum gerit personam Dei, cujus instrumentum est et minister:2 ita suscipiens baptizatum de sacro fonte, seu tenens eum qui confirmatur, gerit personam Ecclesiæ; ideo inter eos spiritualis cognatio contrahitur. Hinc sicut non solum pater ex cujus semine nascitur proles, habet carnalem cognationem ad illam, sed etiam mater ministrans substantiam; sic et patrinus, qui a B. Dionysio anadochus dicitur, qui baptizandum vice totius Ecclesiæ offert ac suscipit, atque qui tenet confirmandum, cognationem contrahit spiritualem.3 — Porro non baptizatus non potest aliquem de sacro fonte levare, quum non sit membrum Ecclesiæ, cujus personam et typum gerit suscipiens in Baptismo; quamvis valeat baptizare, quum sit creatura Dei, cujus typum gerit baptizans.

Ad secundum respondetur, quod aliquis potest fieri compater alterius dupliciter.

A Primo, per actum baptizantis, seu in Baptismo suscipientis filium ejus: et sic spiritualis cognatio non transit a viro in uxorem, nisi ille sit filius uxoris: quia sic spiritualis cognatio transit in uxorem directe sicut in virum. Secundo, per proprium actum, ut dum filium levat alterius: sicque cognatio spiritualis transit ad uxorem jam a se carnaliter cognitam; non autem, si matrimonium nondum sit consummatum, quoniam nondum effecti sunt una caro. Et hoc est per modum cujusdam affinitatis. Hinc et pari ratione videtur transire ad mulierem carnaliter cognitam, quamvis non sit uxor. — Verumtamen pater spiritualis et mater spiritualis ejusdem non conjunguntur in generatione spirituali nisi per accidens, quia ad hoc unus eorum sufficeret. Idcirco inter eos non nascitur spiritualis cognatio, imo potest inter eos matrimonium esse. Hinc quoque nil prohibet quin vir et uxor ejus aliquem levent de sacro fonte; nec inconveniens est quod uxor ex diversis causis fiat spiritualis mater ejusdem, quemadmodum diversis respectibus potest esse consanguinea et affinis ejusdem per propinquitatem carnalem.

Ad tertium respondetur, quod filius est aliquid patris, non econtrario, ut dicitur octavo Ethicorum. Ideo spiritualis cognatio transit a patre in filium, non econtra. Ex quibus patet quod tres sint spirituales cognationes. Una vocatur spiritualis paternitas, quæ est inter patrem spiritualem et filium ejus. Secunda, compaternitas, quæ est inter patrem spiritualem et carnalem ejusdem. Tertia appellatur spiritualis fraternitas, quæ est inter filium spiritualem et filios carnales ejusdem patris. Quarum quælibet impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum. — Verumtamen ista cognatio gradum non habet. Nempe persona addita per carnis propagationem, facit gradum respectu illius quæ eodem attinet genere, non autem respectu ejus quæ attinet in alio genere: sicut filius attinet in eodem gradu uxori patris in quo et pater, quamvis alio genere attinentiæ. Quumque spiritualis cognatio sit alterius generis quam carnalis, ideo non in eodem gradu attinet filius spiritualis filio naturali patris sui spiritualis in quo attinet ei pater ejus, quo mediante transit spiritualis cognatio. Sed quum frater non sit aliquid fratris, idcirco non transit a fratre in fratrem. — Hæc Thomas in Scripto.

Footnotes

  1. 1 Cor. IV, 15. ↩

  2. Cf. t. XXIV, p. 143 B. ↩

  3. De Eccl. hier. c. II. ↩

Chapter 234 of 283