Skip to the text

Quæstio 2

Restat nunc dicendum de cognatione legali, quæ per adoptionem contrahitur.

Quæritur ergo, Quid sit adoptio, et utrum vinculum seu cognationem matrimonii impeditivam efficiat, et intra quas contrahatur personas.

Est autem adoptio, extraneæ personæ in filium aut nepotem, vel deinceps, legitima assumptio. — Contra quod objicitur, adoptio ista fit in suppletionem naturalium filiorum : ergo potissime competere deberet frigidis atque spadonibus, qui nequeunt generare, quibus tamen non competit.

In hac quæstione tria tanguntur.1 Ad quorum primum dicendum, quod ars imitatur naturam, et supplet ejus defectum. Hinc sicut pater filium per naturalem generationem producit, ita per jus positivum, quod est ars æqui et recti, potest unus alium assumere in filium ad similitudinem filii naturalis, et ad supplendum ejus defectum, propter quod adoptio specialiter est inducta. Quumque assumptio nominet terminum a quo, propter quod assumens non est assumptum, oportet quod qui assumitur in filium sit persona extranea. Hinc sicut generatio naturalis habet terminum ad quem, scilicet ipsam formam quæ est finis generationis, et terminum a quo, scilicet formam contrariam; ita generatio legalis habet terminum ad quem, filium aut nepotem; terminum ve-

Aro a quo, personam extraneam. Sicque definitio illa comprehendit genus adoptionis, quum dicitur, Legitima assumptio; et terminum a quo, quum additur, Extraneæ personæ; terminum quoque ad quem, dum additur, In filium aut nepotem.

Quumque filiatio adoptionis sit quædam imitatio filiationis naturalis, duplex est species ejus. Una, quæ perfecte imitatur filiationem naturalem : quæ adoptio dicitur arrogatio, per quam adoptatus transit in potestatem adoptantis, et sic adoptatus succedit patri adoptanti ab intestato, nec potest pater sine culpa eum privare quarta parte hereditatis. Sicque adoptari non potest nisi qui sui est juris, qui videlicet postquam adoptatur, potestatem non habet, aut si habet, est emancipatus; et ista adoptio fieri nequit nisi principis auctoritate. Alia est adoptio simplex, quæ imitatur imperfecte naturalem filiationem, per quam adoptatus non transit in adoptantis potestatem : ideo potius est dispositio ad adoptionem perfectam, quam adoptio. Sicque adoptari potest etiam qui non est sui juris, et sine auctoritate principis, ex auctoritate magistratus. Sic quoque adoptatus non succedit bonis adoptantis, nec adoptans tenetur ei in suo testamento aliquid de bonis suis dimittere nisi velit. Itaque illis solum competit adoptare, qui potestatem habent disponendi de sua hereditate : unde qui non est sui juris, aut minor viginti quinque annis, aut mulier, non potest aliquem adoptare, nisi ex speciali principis concessione. — Denique, per eum qui habet perpetuum generandi impedimentum, non potest hereditas transire ad posteros; et ex hoc ipso debetur illis qui successuri sunt ei jure propinquitatis. Talibus ergo non competit adoptare. Nec etiam tantus est dolor de filiis nunquam habitis, nec haberi possibilibus, sicut de amissis : ideo habentes certum atque perpetuum impedimentum generandi, non indigent solatio contra carentiam filiorum, sicut qui habuerunt et amiserunt, vel habere potuerunt. — Quumque propinquo jure propinquitatis competat in hereditate succedere, non convenit ei hoc per adoptionem. Et si aliquis propinquus cui non competit in hereditate succedere, adoptetur, non adoptatur ut propinquus, sed in quantum extraneus.

Ad secundum dicendum, quod lex divina illas personas præsertim a matrimonio mutuo exclusit, quæ magis solent cohabitare. Et quoniam filius adoptatus conversatur in domo patris adoptantis sicut filius naturalis, ideo legibus humanis prohibetur inter tales matrimonium contrahi : quæ prohibitio est per Ecclesiam confirmata. Hinc legalis cognatio matrimonium impedit.

Ad tertium respondetur, quod triplex est legalis cognatio. Una quasi descendentium, quæ contrahitur inter patrem adoptantem et filium adoptatum, et filium filii adoptivi, et nepotem, sicque deinceps. Secunda, quæ est inter filium adoptivum et filium naturalem. Tertia est per modum cujusdam affinitatis, quæ est inter patrem adoptantem et uxorem filii adoptati, vel econtrario inter filium etiam adoptatum atque uxorem patris adoptantis. Prima ergo cognatio et tertia matrimonium perpetuo impediunt; secunda, quamdiu quis manet in potestate patris adoptantis : propter quod mortuo patre vel filio emancipato, potest inter eos matrimonium contrahi. — Denique per generationem spiritualem non trahitur filius extra potestatem patris carnalis, sicut per adoptionem : ideo filius spiritualis remanet simul filius utriusque, non autem filius adoptivus; ideo non contrahitur propinquitas aliqua inter patrem adoptantem et naturales parentes, sicut in cognatione spirituali. — Quumque legalis cognatio impediat matrimonium propter cohabitationem, potest solvi vinculum impedimenti istius, dum adoptati fiunt extra potestatem adoptantis, nec manent cum naturalibus filiabus ipsius. Pater vero adoptans ejusque uxor retinent semper quamdam auctoritatem super filium adoptatum et ejus uxorem : hinc vinculum permanet super eos. Quidquid vero est in potestate filii adoptati, transit in potestatem adoptantis : ideo patre adoptato, adoptantur filii ac nepotes qui sunt in potestate adoptati.

Præterea quæritur, an secundæ nuptiæ liceant. Patet ad hoc ex præinductis responsio quod imo, quoniam vinculum conjugatorum in morte dissolvitur, nec impedit contrahendum.2 — Tale quoque matrimonium est sacramentum, quum in eo sit debita materia matrimonii sacramentalis, puta, personæ legitimæ, et debita forma, videlicet expressio interioris consensus per verba de præsenti. Verumtamen matrimonium secundum est imperfectius primo, et minus evidenter significatio sacramentalis est in eo quam in primo, quia non est in secundo unius cum una : ideo irregularitatem inducit, et a susceptione sacramenti Ordinis impedit. Nec secundæ nuptiæ benedicuntur. Quod intelligendum est quando ex parte viri ac mulieris sunt secundæ, vel ex parte mulieris tantum : quia si virgo contrahit cum illo qui aliam conjugem habuit, nuptiæ illæ benedicuntur, quia salvatur in eis aliquo modo significatio sacramenti etiam in ordine ad nuptias primas : quoniam Christus etsi unicam Ecclesiam habeat sponsam, habet tamen in ipsa Ecclesia plures sponsas particulares spiritualiter sibi conjunctas; anima vero non potest esse sponsa nisi Christi, quia cum dæmone fornicatur. Hinc dum mulier nubit secundo, nuptiæ non benedicuntur, propter sacramenti defectum. Hinc demum juxta Ambrosium, secundum matrimonium dicitur inhonestum, non quod sit illicitum, sed quoniam caret perfecta significatione ac benedictionis honore, quibus primum matrimonium decoratur. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus omnes doctores frequenter præallegati concordant, quorum et scripta in his sententialiter continentur ac satis, prout huic speculationi sufficere potest : nam et materia hæc ad juristas potius pertinet.

PRÆDICTORUM EPILOGATIO

ET BREVIS INSTRUCTIO DE SEPTEM ECCLESIÆ SACRAMENTIS, ET MODI IPSA JUXTA CONSUETUDINEM ROMANÆ ECCLESIÆ DISPENSANDI AC BENEDICENDI.

BAPTISMUS

BAPTISMUS, primum Ecclesiæ sacramentum, est ablutio hominis facta ab alio in aqua, simul verba certa cum intentione debita proferente, significans efficaciter ex institutione divina ablutionem animæ a peccato.3 Nam in eo remittitur pœna et culpa, et homo spirituale esse acquirit, Christo incorporatur, spiritualiterque generatur. Ordinatur autem contra culpam originalem, et carentiam spiritualis vitæ. Materia hujus sacramenti est aqua; minister sacerdos, vel in necessitate quilibet Christianus; forma ipsius : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Modus dispensandi et benedicendi hoc sacramentum.

Sacerdos benedicturus catechumenos vertat faciem suam ad orientem. Et si baptizandus sit masculus, statuatur a dextris sacerdotis; et si sit femella, a sinistris. Et si sit adultus, quæratur ab eo, an velit baptizari; si infans, quæratur a patrinis, an desiderent illum baptizari. Quibus respondentibus quod sic, quærat sacerdos, quo nomine velint nominari baptizandum, et postea quærat illas sex interrogationes quæ sequuntur. Ad quas debet personaliter respondere, si adultus fuerit et loqui valeat; vel patrini pro eo, si infans fuerit, vel si præ infirmitate aut alio defectu loqui non poterit, forte mutus vel surdus existens.

Abrenuntias Satanæ? — Abrenuntio.

Et omnibus operibus ejus? — Abrenuntio.

A Et omnibus pompis ejus? — Abrenuntio.

Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli et terræ? — Credo.

Credis in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum et passum? — Credo.

Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam? — Credo.

Videtur valde expediens et devotum adstantibus, si quisquis baptizantium sacerdos interrogationes istas in idiomate suæ patriæ vulgari faceret, Latinum patrinis interpretando.

Tunc exsufflet in faciem baptizandi, dicens : Exi, Satana, da honorem Deo vivo et vero. Exi, immunde spiritus, da honorem Filio ejus Jesu Christo Domino nostro. Fuge, immunde spiritus, da locum Spiritui Sancto paracleto. Deinde faciat crucem in fronte baptizandi cum pollice, dicens : Signum crucis Domini nostri Jesu Christi in frontem tuam pono. Deinde faciat crucem in pectore, dicens : Signum crucis Domini nostri Jesu Christi in pectus tuum pono.

Deinde ponat manum super caput, dicens :

γ. Dominus vobiscum.

ρ. Et cum spiritu tuo.

Oremus. — Omnipotens sempiterne Deus, pater Domini nostri Jesu Christi, respicere dignare super hunc famulum tuum N., quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es; omnem cæcitatem cordis ab eo repelle; dirumpe omnes laqueos diaboli quibus fuerat alligatus; aperi ei, Domine, januam pietatis tuæ, ut signo sapientiæ tuæ imbutus, omnium cupiditatum fœtoribus careat, et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus tibi in Ecclesia tua deserviat et proficiat de die in diem, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui, percepta medicina spirituali. Per eumdem Christum.

Oremus. — Preces nostras, quæsumus, Domine, clementer exaudi, et hunc famulum tuum N. crucis dominicæ, cujus impressione eum signamus, virtute custodi, ut magnitudinis gloriæ tuæ rudimenta servans, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Christum.

Oratio. Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator, propitiare populis tuis adoptionis, et novo Testamento sobolem novæ prolis adscribe, ut filii promissionis quod non potuerunt assequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per Christum.

Hinc faciat exorcismum salis. — Exorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in caritate Domini nostri Jesu Christi, et in virtute Spiritus Sancti. Exorcizo te per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari præcepit, ut in nomine sanctæ Trinitatis efficiaris salutare sacramentum ad effugandum inimicum. Proinde rogamus te, Domine Deus noster, ut hanc creaturam salis sanctificando sanctifices, benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Deinde nominato nomine baptizandi, mittat sal in os ipsius, dicens illi: Accipe salem sapientiæ, ut propitiatus sit tibi Dominus in vitam æternam. Amen.

Oratio. Deus patrum nostrorum, Deus universæ conditor veritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem non diutius esurire permittas, quominus cibo repleatur cœlesti, quatenus sit semper, Domine, spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nmini serviens. Perduc eum ad novæ regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis repromissionum tuarum æterna præmia consequi mereatur. Per Christum.

(Super masculos tantum.) Oratio. Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus, qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti, et filios Israel de terra Ægypti eduxisti, deputans eis angelum pietatis tuæ, qui custodiret eos die ac nocte: te quæsumus, Domine, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, qui similiter custodiat et hunc famulum tuum, et perducat eum ad gratiam Baptismi tui. Per Christum.

Exorcismus. Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jesu Christo Filio ejus, et Spiritui Sancto paracleto, et recede ab hoc famulo Dei N., quem Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque Baptismatis dono suæ gratiæ vocare dignatus est. Et hoc signum sanctæ crucis, quod nos fronti ejus damus, tu maledicte diabole, nunquam audeas violare. Per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

(Super masculos tantum.) Oratio. Deus, immortale præsidium omnium postulantium, liberatio supplicum, pax rogantium, vita credentium, resurrectio mortuorum: te invoco signum hunc famulum tuum N., qui Baptismi tui donum petens, æternam consequi gratiam spirituali regeneratione desiderat; accipe eum, Domine. Et quia dignatus es dicere, Petite et accipietis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis;4 petenti itaque præmium porrige, et januam pande pulsanti, ut æternam cœlestis lavacri benedictionem consecutus, promissa tui muneris regna percipiat. Qui ut liberes hanc famulam tuam N., et perducere eam digneris ad gratiam Baptismi tui. Per Christum. Ergo, maledicte, etc., ut supra.

(Super masculos.) Exorcismus. Audi, maledicte Satana, adjuratus per nomen æterni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Filii ejus, cum tua victus invidia tremens gemensque discede; nihil tibi sit commune cum hoc servo Dei, jam cœlestia cogitante, renuntiaturo tibi et sæculo tuo, et beata immortalitate victuro. Da igitur honorem advenienti Spiritui Sancto, qui ex summa cœli arce descendens, perturbatis fraudibus tuis, divino fonte purgatum pectus, in sanctificatum Deo templum et habitaculum perficiat, ut ab omnibus penitus noxiis præteritorum criminum liberatus hic servus Dei N., gratias perenni Deo referat semper, et benedicat nomen ejus sanctum in sæcula sæculorum. Amen.

Exorcismus alius. Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte, damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dextram porrexit. Ergo, maledicte, etc., ut supra.

(Super femellas tantum.) Oratio. Deus cœli et terræ, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus martyrum, Deus confessorum, Deus virginum, Deus omnium bene viventium, Deus cui omnis lingua confitetur, et omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum, te invoco super hanc famulam tuam N., ut perducere eam digneris ad gratiam Baptismi tui. Ergo, maledicte, etc., ut supra.

(Super femellas tantum.) Oratio. Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus qui tribus Israel de Ægyptia servitute liberasti, et per Moysen famulum tuum de custodia mandatorum tuorum in deserto monuisti, et Susannam de falso crimine liberasti, te supplex deprecor, Domine, ut liberes hanc famulam tuam N., et perducere eam digneris ad gratiam Baptismi tui. Per Christum. Ergo, maledicte, etc., ut supra.

(Super femellas.) Exorcismus. Exorcizo te, immunde spiritus, per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ut exeas et recedas ab hac famula Dei N. Ipse enim imperat tibi, maledicte atque damnate, qui cæco nato oculos aperuit, et quatriduanum Łazarum de monumento resuscitavit. Ergo, maledicte, etc., ut supra.

Oratio dicenda super baptizandum, sive sit masculus, sive femella. — Æternam ac justissimam pietatem tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, luminis et veritatis auctor, super hunc famulum tuum N., ut digneris eum illuminare lumine intelligentiæ tuæ. Munda eum et sanctifica, et da ei scientiam veram, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui; teneat spem firmam, consilium rectum, doctrinam sanctam, ut aptus sit ad percipiendum gratiam Baptismi tui. Per Christum.

Deinde dicatur : Dominus vobiscum. — Sequentia sancti Evangelii, etc.

In illo tempore offerebant Jesu parvulos, ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos quum vidisset Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis : quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.5 Et complexans eos et imponens manus super illos, benedicebat eos.

Deinde ponat manum super caput baptizandi et catechumeni, dicens symbolum Credo in Deum, etc., usque ad finem; Pater noster, Ave Maria, etc., simul usque ad finem. Et committat patrinis quod informent baptizandum de fide et Oratione dominica. Deinde nomine baptizandi nominato, iterum ponat manum super caput ejus, dicens : Nec te lateat, Satana, imminere tibi pœnas, imminere tibi tormenta, imminere tibi diem judicii, diem supplicii sempiterni, diem qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi ac universis angelis tuis sempiternus veniet interitus. Proinde damnate ac damnande, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jesu Christo Filio ejus, da honorem Spiritui Sancto paracleto, in cujus nomine atque virtute præcipio tibi, quicumque es, spiritus immunde, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N., quem hodie Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque Baptismatis dono Spiritus Sancti vocare dignatus est, ut fiat ejus templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum. In nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem. Amen.

Deinde sacerdos exspuat in manum sinistram, et cum pollice manus dextræ accipiat de saliva sua, et tangat aures baptizandi, dicens ad aurem dextram:6 Ephphetha, quod est adaperire; ad nares: In odorem suavitatis; ad aurem sinistram: Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim judicium Dei.

Deinde itur ad fontem, et prope fontem sacerdos iterum vocato nomine baptizandi, repetit istas sex interrogationes sequentes.

Abrenuntias Satanæ? — Abrenuntio.

Et omnibus operibus ejus? — Abrenuntio.

Et omnibus pompis ejus? — Abrenuntio.

Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli et terræ? — Credo.

Credis in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum et passum? — Credo.

Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam? — Credo.

Deinde intincto pollice in oleo sancto, faciat crucem in pectore et inter scapulas baptizandi, quem tunc tenebunt compatres inter manus, ita dicens: Et ego te linio oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro, ut habeas vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde quærat sacerdos a baptizando, si adultus sit:

Vis baptizari? — Volo.

Vel a patrinis, si infans sit:

Vultis infantem baptizari? — Ita.

Deinde sacerdos diligenter quærat de infante ab obstetrice et aliis, an sit baptizatus. Si respondent, Est baptizatus; et si sacerdos certitudinaliter informatur quod ille infans sit rite baptizatus in aqua sub debita forma verborum, tunc non debet ipsum rebaptizare, nec simpliciter, nec sub conditione, sed alia facere quæ solent fieri post Baptismum, scilicet chrismare, mitram supraponere. Sed si dubitat an sit rite baptizatus in aqua sub debita forma verborum, tunc propter dubium debet ipsum baptizare sub conditione et sub ista verborum forma, nominato nomine ejus: N., si es baptizatus, non te rebaptizo; sed si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Si vero non est baptizatus prius, tunc nominato nomine ejus debet ipsum baptizare simpliciter sine conditione, sub hac forma verborum: N., ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Et sciendum, quod sacerdos debet baptizandum ad minus semel mergere, in repræsentationem sepulturæ et resurrectionis Jesu Christi, nisi infirmitas baptizandi obstiterit, vel sacerdotis debilitas, vel modicitas aquæ, vel magna temporis frigiditas:7 quia tunc poterit sacerdos cum manu vel cum aliquo vasculo fundere de aqua fontis super caput baptizandi, quoniam immersio non est de necessitate Baptismi. Debet tamen servari ubi servari consuevit, nisi aliud obstet. Et ubi consuetudo est de trina immersione, illa debet servari; et qui non servat eam, peccat.

Deinde suscipiant patrini infantem, et teneant super fontem, et sacerdos intincto pollice in chrismate faciat crucem in vertice infantis, seu summitate capitis, et non in fronte, dicens : Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, quique tibi dedit remissionem omnium pecatorum, ipse te liniat chrismate salutis in Christo Jesu Domino nostro propitiatus in vitam æternam. Amen.

Deinde ponat mitram super caput baptizati et dicat : Accipe vestem candidam, sanctam et immaculatam, quam perferas sine macula ante tribunal Christi, ut habeas vitam æternam. Amen.

Deinde procedat sacerdos ad altare. Et si baptizatus sit adultus, communicet; si vero sit infans, ponat sacerdos de vino in os ejus, dicens : Hujus perceptio vini sit tibi in salutem æternam corporis et animæ. Deinde det baptizato candelam et dicat : Accipe lampadem ardentem, custodi baptismum tuum, ut quum venerit Dominus ad nuptias, possis occurrere ei in auola cœlesti, et vivas in sæcula sæculorum. Amen.

Ordo circa baptizandum infirmum servatur per omnia ut supra, usque ad datum salis.

Deinde dicatur oratio : Medelam tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui subvenis in periculis, qui temperas flagella dum verberas. Te ergo, Domine, suppliciter deprecamur, ut hunc famulum tuum N. eruas ab hac infirmitate, ut non prævaleat inimicus usque ad animæ tentationem; sicut in Job ei terminum impone, ne inimicus de anima ista sine redemptione Baptismatis incipiat triumphare; differ, Domine, exitum mortis, et spatium vitæ extende, et perducas ad gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde ponat sacerdos manum super caput baptizandi et catechizandi, et dicat symbolum Credo, et cetera omnia usque ad finem.

De hoc sacramento tractatum est supra prolixe per sex distinctiones, videlicet 1, 2, 3, 4, 5, 6.

CONFIRMATIO

Confirmatio secundum Ecclesiæ sacramentum est, quo modo baptizatus ipsum esse spirituale in Baptismo susceptum ad debitam quantitatem perducat. Datur in eo ad robur Spiritus Sanctus, contra infirmitatem animi quæ in nuper renatis invenitur, estque Baptismi perfectio. Nam in Baptismo homines sunt quasi modo geniti infantes, ad dura laboriosaque sustinenda minus robusti, nisi induantur virtute ex alto. Quod eis facere consuevit divina clementia in Confirmatione, et per signaculum de chrismate in fronte susceptible, præstare velut rhinocerotis cornu, quo erumpant et ventilent inimicitias et opprobria christianæ professionis, et hostes animarum universos. Materia hujus sacramenti est chrisma, ex oleo ac balsamo episcopalique benedictione constans; minister, solus episcopus; forma sacramenti : Consigno te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Modus benedicendi et dispensandi hoc sacramentum.

Clemens I statuit, ut quisque post Baptismum quanto citius possit, confirmetur : quia non est perfectus christianus qui hoc non necessitate, sed incuria, aut voluntate omittit. Igitur quando episcopus est præsens quando infantes baptizantur, vel quando infantes ab ipso baptizantur, statim eos confirmari oportet cum chrismate, quia ut habetur in canone, de Consecratione, distinctione 5, capitulo 2, Decret. p. III. Spiritus Sanctus, qui in fonte tribuit innocentiam, in Confirmatione præstat augmentum ad gratiam : in Baptismo regeneramur ad vitam, post Baptismum confirmamur ad pugnam. Et per Confirmationem efficiuntur perfecti christiani, ut dicit Glossa, de Consecratione, distinctione 5, capitulo 3*. Et parvulus non confirmatus si decedit, minorem gloriam in cœlo habebit, ut dicit Thomas parte tertia, quæstione septuagesima secunda, articulo septimo.8 Et nemo carnalem filium aut filiam de Baptismo suscipiat vel ad Confirmationem teneat, ut sit discretio inter carnalem et spiritualem generationem; et qui non est confirmatus, nullum ad Confirmationem teneat.*

Episcopus volens confirmare, semper præmittat confessionem generalem, cum absolutione generali, populo flectente genua. Deinde lotis prius manibus, et terso pollice dextræ manus, junctis ante pectus manibus, stans mitra deposita, dicit: Spiritus Sanctus superveniat in vos, et virtus Altissimi custodiat vos a peccatis. Respondetur Amen. Deinde dicit: Adjutorium nostrum in nomine Domini. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. Et tunc elevatis et super confirmandos extensis manibus dicit orationem hanc sequentem.

Oremus. — Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos tuos et famulas tuas ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum, emitte in eos septiformem Spiritum tuum paracletum de cœlis. Respondetur Amen. — Spiritum sapientiæ et intellectus. Respondetur Amen. — Spiritum consilii et fortitudinis. Respondetur Amen. — Spiritum scientiæ et pietatis. Respondetur Amen. — Et imple eos spiritu timoris tui, et consigna eos signo crucis Christi in vitam propitiatus æternam. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Tunc sedens super faldistorium coram altari vel alibi paratum, inquisito sigillatim nomine cujuslibet consignandi, sibi per patrinum vel matrinam flexis genibus præsentati, et summitate pollicis dextræ manus chrismate intincta, pontifex facit crucem in fronte illius, dicens: Joannes, vel Bertha (vel quovis alio nomine), signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut replearis eodem Spiritu Sancto, et habeas vitam æternam. Respondetur Amen. — Et dicendo: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, producit signum crucis ante faciem illius. Et deinde dat sibi leviter alapam super genam, dicens: Pax tecum.

B Omnibus taliter consignatis, tergit cum mica panis vel pecia linea, et lavat cum aqua pollicem super aliquem calicem stanneum, vel super aliquam pelvim, et aqua lotionis cum pecia linea vel pane funditur in fontibus, vel piscina. Et interim cantatur antiphona, Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Jerusalem; versus, Gloria Patri; Sicut erat; et tunc repetitur antiphona, Confirma hoc.

C Deinde pontifex surgens, stans mitra deposita, dicit versiculum: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Domine, exaudi. Dominus vobiscum. Oratio (quam dicit junctis manibus ante pectus, et omnibus confirmatis devote genua flectentibus).

Oremus. — Deus, qui Apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum, et per eos eorumque successores ceteris fidelibus tradendum esse voluisti, respice propitius ad humilitatis nostræ famulatum, et præsta ut eorum corda quorum quarumque frontes sacro chrismate delinivimus, et signo sanctæ crucis consignavimus, idem Spiritus Sanctus in eos adveniens, templum gloriæ suæ dignanter inhabitando perficiat. Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde dicit: Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Et facit signum crucis super eos dicens: Benedicat vos Dominus ex Sion, ut videatis bona Jerusalem omnibus diebus vitæ vestræ, et habeatis vitam æternam. Respondetur Amen.

Expedita itaque confirmatione, pontifex annuntiat confirmatis sive chrismatis, quod in honorem sanctæ Trinitatis triduo chrismalia in frontibus portent. Et die tertia sacerdos lavabit eorum frontes, et comburet chrismalia super fontes. Vel ex chrismalibus fiant candelæ ad usum altaris. Patrinis vero seu matrinis annuntiet, quod instruant et informent filios suos bonis moribus et operibus; quod fugiant mala, et faciant bona, et doceant eos Credo in Deum, Pater noster, Ave Maria, quoniam se ad hoc obligaverunt.

De hoc sacramento tractatum est supra per unicam distinctionem, videlicet 7.

EUCHARISTIA

Eucharistia, tertium et omnium dignissimum Ecclesiæ sacramentum, Christum substantialiter continens, est sacrificium caritatis, quo in donis Dei nullum majus; vitalis refectio, sine qua vita gratiæ subsistere non potest, nec amor nutriri : qua et post spiritualem regenerationem in Baptismo, ac spirituale augmentum in Confirmatione, spiritualiter nutriuntur fideles, reficiuntur, ad perfectum esse perfectionemque finalem perducuntur, et angelica dignitate honorati sunt. Per hujus sacramenti dignum usum, peccata exuruntur, motus sancti amoris in ipsum Deum diriguntur, vita gratiæ vel causa vivendi secundum gratiam filiis gratiæ et adoptionis administratur. Hujus subtractio exstinctio vitæ est. Qui refectionem istam non esurit et sitit, qui saporem illius non sapit, quid cogitare debet, nisi mortificatam se habere virtutem appetitivam interiorem, aut stomachum plenum spurcitiis vitiorum, vel se ebrium esse voluptate carnis, aut vanitate mundi ? Quo enim exemplo inseri magis imprimique potuit cordibus nostris paternæ dilectionis et beneficentiæ communio, quam exemplo communionis corporis et sanguinis patris et magistri Christi Domini ? Quis angelica dignitate honoratum se cogitat, et non inde velut quemdam stuporem devotionis in suum honoratorem quodammodo exprimat, et in gratiarum actiones non tantum resolvatur, sed totus liquefiat? Hinc non tam ut digne comedant dignissimum hoc sacramentum, filii gratiæ mensam Domini accedant; sed ut ipsi quoque comedantur, et laute ac splendide Christum Dominum ex se reficiant, totis studiis enitantur. Quod utique facient, si assatos zelo gloriæ Dei, si frixos fraterna compassione, si coctos piæ ac sanctæ benevolentiæ desideriis, se eidem exhibent. Materia hujus sacramenti est panis et vinum; minister, sacerdos rite consecratus; forma consecrationis panis : Hoc est enim corpus meum; sanguinis : Hic est enim calix sanguinis mei, novi et æterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Modus dispensandi et benedicendi notus est sacerdotibus.

De hoc sacramento tractatum est supra per sex distinctiones, videlicet 8, 9, 10, C 11, 12, 13.

POENITENTIA

Pœnitentia quartum Ecclesiæ sacramentum est, quo peccator per peccatum mortuus, spiritualiter in anima resuscitatur, per novitatem vitæ renascitur, et filius Dei per gratiam adoptionis efficitur; ipsum esse spirituale, virtutes quoque, et gratia, omnium virtutum gratuitoarum principium, restituuntur; gratum, reconciliatum et acceptum Deo, a quo se avertit, faciens vas Spiritus Sancti, propter meritum passionis Christi, cujus virtute Pœnitentia (ut alia sacramenta) operatur ex immensitate divinæ clementiæ, qua non solum unum aut peccatorum partem peccatori dimittit, sed omnia simul, donans sæpius peccatori majorem gratiam quam ante peccatum habebat. Partes Pœnitentiæ sunt tres : contritio cordis, confessio oris (cui annexa est absolutio sacerdotis), et satisfactio operis. Materia hujus sacramenti est actus pœnitentis sensui subjectus, quo insinuat sacerdoti peccator, a peccatis se recessisse; minister, sacerdos habens potestatem absolvendi; forma: Ego te absolvo a peccatis tuis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Modus dispensandi est notus.

De hoc sacramento tractatum est supra per novem distinctiones, videlicet 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22.

UNCTIO EXTREMA

Unctio Extrema, quintum Ecclesiæ sacramentum, et ultimum ejus medicamen, immediate disponens ad introitum gloriæ, est quædam spiritualis sanatio, ineptitudinem ac debilitatem quæ inest fidelibus ex peccato actuali non satis expurgato, curans, gratiamque continens ac conferens; corporalem quoque sanitatem inducens, non virtute suæ materiæ, sed divina, quam per sanctificationem recipit, prout ad sanitatem spiritualem proficuum est. Materia hujus sacramenti est oleum, sive liquor olivæ per episcopum consecratus; minister, sacerdos. Forma est: Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per N. Quæ forma modo deprecativo prolata, licet brevis sit, videtur tamen aptissima. Tangit enim sacramentum, quum dicitur, Per istam unctionem; et eum qui sacramentum inducit, quum additur, Et suam piissimam misericordiam; effectum quoque, quum subditur, Indulgeat tibi Deus quidquid peccasti. Plures Ecclesiæ utuntur satis rationabiliter etiam modo infra scripto.

Modus benedicendi et dispensandi hoc sacramentum.

Pax huic domui. Et omnibus habitantibus in ea. Benedic, Domine, domum istam, et omnes habitantes in ea. Quia tu, Domine, dixisti, Pax huic domui, benedic, Domine, timentes te, pusillos cum majoribus. Benedicti vos a Domino, qui fecit cœlum et terram. Responsorium Adsperges me, Domine, hyssopo et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Psal. Miserere mei, Deus, secundum, etc. Et secundum, etc. Amplius lava, etc. Gloria Patri. Sicut erat, etc. Adspergatur infirmus cum circumstantibus.

Oratio. Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, et mittere digneris sanctum angelum tuum de cœlis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet ac defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum.

Alia oratio. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc domum serenis oculis tuæ pietatis illustra; descendat super omnes habitantes in ea gratiæ tuæ larga benedictio, ut in his manufactis habitaculis cum salubritate manentes, ipsi tuum semper sint habitaculum. Per Christum.

Hic ponatur manus sacerdotis super infirmum.

Oremus. — Domine Deus, qui per Apostolum locutus es, Infirmatur aliquis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus;9 et si in peccatis sit, dimittentur ei: cunctos, quæsumus, Redemptor noster, gratia Spiritus Sancti languores istius infirmi cura, et omnia sana vulnera, ejusque dimitte peccata, atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo expelle, plenamque ei interius exteriusque sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiæ tuæ restitutus et sanatus, ad pristina pietatis tuæ reparetur officia. Qui vivis.

Deinde dicantur septem Psalmi pœnitentiales, et post singulos ista antiphona: Sana, Domine, infirmum istum, cujus ossa turbata sunt, et cujus anima turbata est valde; sed tu, Domine, convertere et sana eum, et eripe animam ejus. Psal. Domine, ne in furore, etc. Sana, Domine.

Collecta. Oremus Dominum nostrum Jesum Christum, et cum omni intenta supplicatione rogemus, ut hunc famulum suum N. per angelum suum sanctum visitare, lætificare et confortare dignetur. Qui cum Patre et Spiritu Sancto. Psal. Beati quorum remissæ sunt, etc. Sana, Domine.

Tunc sacerdos manum suam ponat super infirmum.

Antiphona. Dominus locutus est discipulis suis : In nomine meo dæmonia ejicite, et super infirmos manus vestras imponite, et bene habebunt.1011

Oratio. Respice, Domine, famulum tuum in infirmitate sui corporis laborantem, et animam refove quam creasti, ut castigationibus emendatus, continuo se sentiat tua medicina sanatum. Per Christum.

Psal. Domine, ne in furore. Ant. Sana, Domine, ut supra.

Oratio. Præveniat hunc famulum tuum, quæsumus, Domine, misericordia tua, ut omnes iniquitates ejus celeri indulgentia deleantur. Per Christum.

Alia oratio. Dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus, ut hunc famulum suum scelerum atque languorum squalore vexatum, per angelum suum sanctum visitare, lætificare et confortare dignetur. Qui cum Patre et Spiritu Sancto.

Psal. Miserere mei, Deus. Ant. Sana, Domine, etc.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui subvenis in periculis et in necessitatis laborantibus, majestatem tuam supplices exoramus, ut mittere digneris sanctum angelum tuum ad famulum tuum N. in angustiis et necessitatibus suis laborantem, qui consolationibus suis eum attollat, quibus et de præsentibus malis omnibus consequatur auxilium, et æterna remedia comprehendat. Per Christum.

Psal. Domine, exaudi. Ant. Sana, Domine, etc.

Oratio. Deus, qui famulo tuo Ezechiæ ter quinos annos ad vitam donasti, ita et hunc famulum tuum a lecto ægritudinis tua potentia erigas ad salutem. Per Christum.

Alia oratio. Deus, qui humano generi salutis remedia, et vitæ æternæ munera contulisti, conserva huic famulo tuo tuarum dona virtutum, et concede ut misericordiam tuam non solum in corpore, sed et in anima sentiat. Per Christum.

Psal. De profundis. Ant. Sana, Domine, etc.

Oratio. Deus, qui facturæ tuæ pio semper dominaris affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulum tuum diversa imbecillitate corporis laborantem placatus respice, et visita atque defende in salutari tuo, et ei cœlestis gratiæ præsta medicinam. Per Christum.

Psal. Domine, exaudi. Ant. Sana, Domine, etc.

Oratio. Virtutum cœlestium Deus, qui ab humanis corporibus omnem languorem et infirmitatem præcepti tui potestate depellis, adesto propitius famulo tuo, ut fugatis infirmitatibus, et viribus revocatis, per nomen sanctum tuum instauratam protinus sanitatem percipiat. Per Christum.

Sequitur Litania.

Kyrie, eleison. Christe, eleison.

Christe, audi nos.

Salvator mundi, miserere famulo tuo.

Sancta Maria, ora pro famulo tuo.

Sancta Dei Genitrix, ora pro eo.

Sancta Virgo virginum, ora pro eo.

Sancte Michael, ora pro eo.

Sancte Gabriel, ora pro eo.

Omnes sancti angeli et archangeli, orate pro eo.

Sancte Joannes Baptista, ora pro eo.

Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, orate pro eo.

Sancte Petre, ora pro eo.

Sancte Paule, ora pro eo.

Sancte Andrea, ora pro eo.

Sancte Joannes, ora pro eo.

Omnes sancti Apostoli et Evangelistæ, orate pro eo.

Sancte Stephane, ora pro eo.

Sancte Laurenti, ora pro eo.

Sancte Vincenti, ora pro eo.

Sancte Georgi, ora pro eo.

Sancte Ignati, ora pro eo.

Omnes sancti martyres, orate pro eo.

Sancte Gregori, ora pro eo.

Sancte Martine, ora pro eo.

Sancte Nicolae, ora pro eo.

Sancte Hieronyme, ora pro eo.

Omnes sancti confessores, orate pro eo.

Sancta Maria Magdalena, ora pro eo.

Sancta Catharina, ora pro eo.

Sancta Agnes, ora pro eo.

Sancta Barbara, ora pro eo.

Sancta Ursula cum sodalibus tuis, orate pro eo.

Omnes sanctæ virgines, viduæ et continentes, orate pro eo.

Omnes Sancti, orate pro eo.

Propitius esto, parce ei, Domine.

Propitius esto, libera eum, Domine.

Ab omni malo,

Ab insidiis diaboli,

Ab hoste malo,

Ab ira tua,

Ab omni languoris molestia, periculo mortis, subitanea et improvisa morte, morte perpetua, pœnis inferni,

Ab omni immunditia mentis et corporis,

Per incarnationem et nativitatem tuam,

Per passionem et crucem tuam,

Per resurrectionem et ascensionem tuam,

Per adventum Spiritus Sancti paracleti,

In hora mortis, succurre ei, Domine.

In die judicii, libera eum, Domine.

Peccatores, te rogamus, audi nos.

Ut pacem isto infirmo dones,12

Ut sanitatem animæ et corporis ei dones,

Ut compunctionem cordis ei dones,

Ut fontem lacrimarum ei dones,

Ut fidem, spem, caritatemque perfectam ei dones,

Ut omnes principes tenebrarum ab eo repellere digneris,

Ut præsentiam et solatium sanctorum angelorum ei adesse jubeas,

Ut ad gaudia æterna eum perducere digneris,

A Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.

Fili Dei, te rogamus, audi nos.

Agne Dei, qui tollis peccata mundi, libera eum, Domine.

Agne Dei, qui tollis peccata mundi, parce ei, Domine.

Agne Dei, qui tollis peccata mundi, succurre ei, Domine.

Christe, audi nos.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

B Pater noster.

γ. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

γ. Salvum fac servum tuum, Domine.

R. Deus meus, sperantem in te.

γ. Dominus conservet eum, et vivificet eum.

R. Et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

γ. Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus.

C R. Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.

γ. Dominus custodiat te ab omni malo.

R. Custodiat animam tuam Dominus.

γ. Angelis suis Deus mandavit de te.

R. Ut custodiant te in omnibus viis tuis.

γ. Perfice gressus ejus in semitis tuis.

R. Ut non moveantur vestigia ejus.

γ. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.

R. Et de Sion tuere eum.

γ. Nihil proficiat inimicus in eo.

R. Et filius iniquitatis non apponat no-

γ. Esto illi, Domine, turris fortitudinis.

R. A facie inimici.

γ. Converte eum, Deus salutaris noster.

R. Et averte iram tuam ab eo.

γ. Convertere, Domine, usquequo.

R. Et deprecabilis esto super servum tuum.

γ. Domine, averte faciem tuam a pecatis ejus.

R. Et omnes iniquitates ejus dele.

γ. Cor mundum crea in eo, Deus.

R. Et spiritum rectum innova in visceribus ejus.

Y. Adjuva eum, Deus salutaris noster.

R. Et propter gloriam nominis tui, Domine, libera eum, et propitius esto peccatis ejus propter nomen tuum.

Y. Exsurge, Domine, adjuva eum.

R. Et libera eum propter nomen tuum.

Y. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. — Omnipotens et misericors Deus, quæsumus clementiam tuam immensam, ut ad introitum humilitatis nostræ in tuo nomine, hunc famulum tuum N. in hoc habitaculo jacentem, salutifere visitare digneris, sicut visitasti, Domine, Tobiam et Saram, et socrum Petri, puerumque centurionis; ita ut et iste pristina sanitate animæ et corporis recepta, gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actionem. Qui vivis et regnas Deus.

Alia oratio. Parce, Domine, parce famulo tuo, quem redemisti, Christe, sanguine tuo, ne in æternum irascaris ei. Qui cum Patre et Spiritu.

Post hoc sacerdos ostendat infirmo sanctæ crucis effigiem cum bonis ac salubribus admonitionibus in vulgari, quales sunt interrogationes Anselmi, quæ continentur his versibus :13

Ecclesiæ credit et cunctis quæ tenet ipsa. Gaudet quod moritur signatus nomine Christi. Offenditque Deum peccatis, et dolet inde. Vivere proponit quantum poterit sine culpa. Credit salvari, non per se, sed cruce Christi.

Tunc lavet pollicem presbyter et circumvolvat lino proximos digitos, et pollice intingat sacrum oleum; et prius petat ab infirmo, utrum plus ei occurrat ad confitendum. Quo facto, instruat eum quare singula membra inungantur. Et sequentem orationem adjungat ad omnes inunctiones.

Sit tibi hæc unctio olei sanctificati ad purificationem mentis et corporis, et ad omnium absolutionem culparum, ac ad munimen et defensionem contra jacula immundorum spirituum; custodiatque Jesus Christus et perducat te in vitam æternam. Amen.

Ad oculos. — Pax tecum. Et cum spiritu tuo. Ungo oculos tuos oleo sanctificato, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid illicito visu deliquisti, hujus olei unctione expietur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oratio. Sit tibi.

Ad aures. — Pax tecum. Ungo has aures sacrati olei liquore, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid peccati delectatione nocivi auditus admissum est, medicina spirituali evacuetur. Per Christum.

Oratio. Sit tibi.

Ad nares. — Pax tecum. Ungo has nares oleo sacri liquaminis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid noxio contractum est odoratu vel superfluo, ista emundet medicatio. Per Christum.

Oratio. Sit tibi.

Ad labia. — Pax tecum. Ungo labia ista consecrati olei medicamento, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid otiosa vel etiam criminosa peccaverunt locutione, divina clementia miserante, hac unctione expietur. Per Christum.

Oratio. Sit tibi.

Ad pectus. — Pax tecum. Ungo pectus tuum hoc oleo, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut hac unctione spirituali roboratus, per virtutem Christi cunctis adversantibus resistere valeas. Per Christum.

Oratio. Sit tibi.

(Manus sacerdotis non ungantur intra, sed extra; laici vero et aliorum, intra.)

Ad manus. — Pax tecum. Ungo has manus oleo sanctificato, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid illicito vel noxio opere peregerunt, per hanc unctionem sacri liquaminis evacuetur. Per Christum.

Oratio. Sit tibi.

Ad pedes. — Pax tecum. Ungo hos pedes oleo benedicto, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut quidquid superfluo vel nocivo incessu commiserunt, Sanctorum tuorum intercessionibus misericorditer hæc abluat unctio. Per Christum.

Oratio. Sit tibi.

Oratio. Inunxi te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti oleo sancto, ut in virtute Spiritus Sancti tribuat tibi hæc unctio sanitatem animæ et corporis, et remissionem omnium peccatorum, et vitam æternam. Amen.

Item. Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum tribuat tibi omnipotens et misericors Deus.

Peracta unctione, lavabit manus cum sale et aqua, et comburet linum.

Oratio. Adesto, quæsumus, Domine, humilitatis nostræ obsequiis, eisque benignus cooperator adsiste, ut qui ad exsecutionem mandatorum tuorum huic ægro manus imponentes, olei sacri unctionem exhibemus, hujusmodi servituti nostræ te interesse sentiamus: quatenus Spiritus Sancti gratia nostræ actionis officium comitante, ab hoc famulo tuo N. omnis languor et debilitas abscedat, totiusque vigoris et sospitatis plenitudo succedat; relictoque imbecillitatis grabato, ad te supernum medicum vultum et mentem erigat, et pro sospitatis restitutione laudes nomini tuo competenter in æternum persolvat. Per Christum Dominum nostrum.

Alia oratio. Libera, Domine sancte, Pater omnipotens, sempiterne Deus, a peccatis omnibus et infirmitatibus hunc famulum tuum supplicantem, ut in tua sancta conversatione vivens, nullis per tuam gratiam afficiatur periculis. Per Christum.

Benedictiones. Dominus noster Jesus Christus apud te sit, ut te defendat; intra te sit, ut te conservet; post te sit, ut te justificet; super te sit, ut te benedicat. Qui cum Patre.

Alia. Benedicat te Deus Pater, sanet te Deus Filius, illuminet te Spiritus Sanctus, corpus tuum custodiat, animam tuam conservet, et quando de hoc corpore evacuaverit, ad supernam vitam perducere dignetur. Per Christum Dominum nostrum.

Alia. Benedicat te Deus Pater, adjuvet ate Christus Filius Dei, Spiritus Sanctus corpus tuum in sancto suo servitio custodiri faciat et conservari, mentem tuam illuminet, et sensum tuum custodiat ab omni malo, te liberet dextera sua, te defendat, et qui sanctos suos semper adjuvat, ipse te adjuvare et confortare dignetur. Per Christum.

Alia. Benedicat te Deus Pater, qui in principio cuncta creavit. Benedicat te Dei Filius, qui de supernis sedibus pro nobis salvator apparuit. Benedicat te Spiritus Sanctus, qui in similitudine columbæ in flumine Jordanis super Christum requievit. Ipse te in Trinitate et unitate sanctificet, quem omnes gentes venturum judicem exspectant. Qui vivit et regnat.

Alia. Benedicat te Deus Pater, custodiat te Jesus Christus, illuminet te Spiritus Sanctus omnibus diebus vitæ tuæ. Amen. Confirmet te virtus Christi, indulgeat tibi Dominus universa delicta tua. Amen. Beatæ et gloriosæ semperque virginis Mariæ Dei Genitricis, omniumque simul Sanctorum gloriosa intercessio te protegat et ad vitam perducat æternam. Amen.

Alia. Deus, qui B. Petrum apostolum misisti ad Tabitham famulam tuam, ut ejus precibus resuscitaretur ad vitam, exaudi nos, quæsumus, omnipotens Deus, ut famulum tuum quem in tuo nomine visitat nostra fragilitas, exorata medicinæ tuæ medela eripiat ab hac tristitia. Per Christum.

Alia. Benedicat te Dominus, et custodiat te; illuminet Dominus Jesus faciem suam super te et misereatur tui, convertat vultum suum ad te, et det tibi pacem omnibus diebus vitæ tuæ. Amen.

Alia. Benedicere digneris, Domine, et sanctificare istum famulum N. cœlesti benedictione. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, cui est honor et potestas in sæcula sæculorum. Amen.

Alia. Sanet te Deus Pater omnipotens, qui te creavit in carne; sanet te Dei Filius, qui pro te passus est in cruce; sanet te Deus Spiritus Sanctus, qui super te effusus est in Baptismo; sanet te sancta et individua Trinitas cum omni sanctitate; sanent te angeli et archangeli, Patriarchæ et Prophetæ, et omnes sancti Apostoli, martyres, confessores, virgines atque omnes Sancti; et ab omni malo atque dolore te eripiat Jesus Christus Dominus noster. Qui cum Patre.

Alia. Benedictio Dei Patris cum angelis suis sit super te; benedictio Christi cum Apostolis suis sit super te; benedictio Spiritus Sancti cum septem denis sit super te; benedictio Ecclesiæ catholicæ cum universis filiis suis sit super te. Fiant merita et orationes omnium Sanctorum tecum diebus ac noctibus, in verbo, in facto, in cogitatione, et in toto corpore. Commendo te sub potestate sanctæ Trinitatis, id est Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Benedictio Domini sit super te. Benediximus tibi in nomine Domini, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Ordo visitandi multum infirmum, qui etiam tempore pestilentiæ observari potest.

Pax huic domui. Et omnibus habitantibus in ea. Antiphona. Benedic, Domine, domum istam et omnes habitantes in ea. Quia tu, Domine, dixisti, Pax huic domui, benedic, Domine, timentes te, pusillos cum majoribus. Benedicti vos a Domino, qui fecit cœlum et terram.

Collecta. Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, et mittere digneris sanctum angelum tuum de cœlis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet ac defendat omnes habitantes in hac domo. Per Christum Dominum nostrum.

Hic adspergatur infirmus. Adsperges me, Domine, hyssopo et mundabor; lavabime, et super nivem dealbabor. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Gloria Patri.

Collecta. Domine Deus, qui per Apostolum tuum locutus es, Infirmatur aliquis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus;14 et si in peccati sit, dimittentur ei: cunctos, quæsumus, Redemptor noster, gratia Spiritus Sancti languores istius infirmi cura, et omnia sana vulnera, ejusque peccata dimitte, atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo expelle, plenamque ei interius exteriusque sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiæ tuæ restitutus et sanatus, ad pristina pietatis tuæ reparetur officia. Qui vivis.

Alia. Sana, Domine, infirmum istum, cujus ossa turbata sunt, et cujus anima turbata est valde; sed tu, Domine, convertere et sana eum, et eripe animam ejus.

Alia. Oremus Dominum nostrum Jesum Christum, et cum omni intenta supplicatione rogemus, ut hunc famulum suum N. per angelum suum visitare, lætificare et confortare dignetur.

Alia. Parce, Domine, parce famulo tuo, ne in æternum irascaris ei quem redemisti, Christe, sanguine tuo. Qui vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Tunc lavet pollicem et circumvolvat lino proximos digitos, et cum pollice intingat sacrum oleum, et per modum crucis singula membra liniat et lino abstergat, dicens: Per istam unctionem et per suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid peccasti per visum, per auditum, per gustum, per odoratum, per tactum. Amen. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Sit tibi hæc unctio olei sanctificati ad purificationem mentis et corporis, et ad omnium absolutionem culparum, ac ad munimen et defensionem contra jacula immundorum spirituum; custodiatque te Jesus Christus, et perducat te ad vitam æternam. Amen. Dominus Jesus Christus apud te sit, ut te defendat; intra te sit, ut te conservet; super te sit, ut te benedicat. Qui cum Patre. Deinde legatur evangelium.

In unctione infirmi ista præscripta tempore necessitatis sufficiunt, secundum doctores.

De hoc sacramento tractatum est supra per unicam distinctionem, videlicet 23.

ORDO

Ordo, sextum Ecclesiæ sacramentum, est signaculum quoddam ipsius, et sanctificatio seu consecratio cum signo sensibili visibili, quo homo masculus ad aliorum sacramentorum dispensationem, hominum gubernationem, et publicorum actuum exercitationem, per superiorem potestatem ordinatur. Materia hujus sacramenti non residet, sicut in aliis sacramentis, in materia quæ adjungitur, sed apud ministrum, qui spiritualem suam potestatem traducit et confert ordinando. Minister, nemo inferior episcopo, præterquam in minoribus ordinibus, qui quandoque ab habentibus auctoritatem a domino Papa conferuntur. Forma est expressio usus ordinis, per actum qui imperatur, et traductio potestatis, dum dicitur : Accipe vel age hoc vel illud.

Modus benedicendi et dispensandi hoc sacramentum.

Ordines minores et non sacri sunt quatuor, videlicet : ostiariatus, lectoratus, exorcistatus, et acolythatus.

Et notandum est, quod omnes ordines dari debent et distribui coram altari. Item ordinandi debent prius peccata sua confiteri quam ordinem recipiant. In collatione autem cujuslibet ordinis, pontifex ordinandis in ejus præsentia constitutis, debet propter simplices prædicere quem ordinem recepturi sunt. Item debet palam interdicere ne quisquam in susceptione illius ordinis se furtive ingerere præsumat, prout jam dicetur. Item, dato quilibet ordine, debet ordinatos monere et instituere, qualiter debeant vivere, et Deo in suscepto ordine ministrare, et ea quæ ad ipsum officium noscuntur pertinere. Item omnes ordinandi debent se devote cum tonsura et habitu convenientibus, cum candelis accensis, et cum paramentis ordinis quem suscepturi sunt congruentibus, coram ordinatore præsentare. Ordinati non debent statim recedere, sed exspectent benedictionem episcopalem solennem, quæ communis est pro omnibus ordinatis, et finem Missæ. Item, in ordinatione tam primæ tonsuræ quam cujuslibet ordinis debet ordinans dicere orationes et præfationes junctis manibus ante pectus.

Illud quoque notandum est, quod si ordinationes fiant in sabbato quo cantatur, Sitientes, quia unica tantum dicitur lectio, tonsuræ debent immediate fieri post Introitum, et omnes minores ordines post Kyrie eleison successive dari. Subdiaconi fiunt immediate post Collectam; diaconi post Epistolam, et presbyteri post Evangelium. Aliis autem temporibus, quando fiunt ordinationes generales, clerici sive primæ tonsuræ fiunt post Kyrie eleison; vel in sabbato post Pentecosten, post Glória in excelsis Deo, antequam prima collecta dicitur. Ceteri etiam ordines debent distribui (prout sequitur) seriatim. Et vocentur omnes tonsurandi et ordinandi nominatim et sigillatim, quibus ante altare coram pontifice genua flectentibus, ille ad eos versus, interdicit sub anathematis pœna, ne quis se ad recipiendum primam tonsuram aut alium ordinem ingerat, qui non fuerit examinatus et approbatus, dicens, ut sequitur :

Auctoritate Domini nostri Jesu Christi et Ecclesiæ, omnibus vobis sub pœna excommunicationis firmiter præcipimus et mandamus, ut nulli servi dominorum, nisi manumissi sint; nulli clerici alterius diœcesis, absque licentia seu litteris dimissorialibus sui episcopi; nulli excommunicationi, nulli illegitime nati, nisi fuerit cum eis sufficienter dispensatum; nulli furtive, aut in membris suis enormiter vitiati, nisi ex certa scientia examinatorum probati sint et admissi; nulli ordines minores cum aliquo ordine sacro, aut etiam sacrum cum sacro simul recipiendo; nulli ætatem sufficientem non habentes, nulli per saltum; confirmati: quod si non, confirmentur. et nulli qui profanaverint contra mandata apostolica, nisi cum eis sufficienter fuerit dispensatum, aut quibus aliud canonicum obstat impedimentum, hic expressum vel non expressum, præsumant accedere, nec ad hos sacros ordines accedant. Si secus attentatum fuerit a quoquam, decernimus irritum et inane, et pœnam supradictam excommunicationis se noverit incurrisse.

Deinde flexis genibus dicit archidiaconus vel capellanus: Postulat hæc sancta mater Ecclesia, Reverende pater, hos viros ordinibus aptos consecrari sibi a vestra paternitate.

Cui respondet episcopus: Vide ut natura, scientia et moribus tales per te introducantur, imo per nos tales in domo Domini ordinentur personæ, per quos diabolus procul pellatur, et clerus Domino Deo nostro multiplicetur.

Respondet archidiaconus vel capellanus: Quantum ad humanum spectat examen, natura, scientia et moribus digni habentur, et probi cooperatores effici in his, Deo volente, possunt.

Respondeat episcopus: Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus istos fratres consecrandos.

Post hæc prostrato episcopo et ordinandis, cantetur Litania. Et postquam dictum fuerit, Ut obsequium servitutis, etc., episcopus surgens et stans versus ordinandos, baculum in sinistra manu tenens, dicat: Ut hos electos benedicere digneris, te rogamus, audi nos. Ut hos electos benedicere et sanctificare digneris, te rogamus, audi nos. Ut hos electos benedicere et sanctificare et consecrare digneris, te rogamus, audi nos. Et sic ter facto signo crucis super eos, recumbit episcopus, clero prosequente Litaniam.

Ordinatio clericorum per primam tonsuram.

Si prima tonsura fuerit danda, detur post Kyrie eleison sive post Gloria in excelsis Deo. Sed quæratur primo, an sint

Confirmatione autem facta, dicat episcopus:

γ. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

κ. Qui fecit cœlum et terram.

γ. Sit nomen Domini benedictum.

κ. Ex hoc nunc et usque in sæculum.

Oremus, dilectissimi fratres, Dominum nostrum Jesum Christum pro his famulis suis, qui ad deponendas comas capitum suorum pro ejus amore festinant, ut donet eis Spiritum Sanctum, qui habitum Religionis in eis perpetuum conservet, et a mundi impedimento vel sæculari desiderio corda eorum defendat: ut sicut immutantur vultibus, ita manus dextera ejus virtutis eis tribuat incrementa, et ab omni cæcitate spirituali vel humana oculos eorum aperiat, et æternæ gloriæ lumen eis concedat. Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, etc.

Deinde tondeantur, et dicatur antiphona, Tu es, Domine, qui restitues hereditatem meam mihi. Psalmus, Conserva me, Domine, dicitur usque ad versum, Dominus pars, etc. Et tunc quilibet tondendus dicat versum, Dominus pars hereditatis meæ. Tu es, etc. Gloria Patri. Tu es, Domine, qui.

Omnibus tonsis, dicat episcopus:

Oremus. — Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut hi famuli tui, quorum hodie comas capitum pro divino amore deposuimus, in tua dilectione perpetuo maneant, et eos sine macula gratia tua in sempiternum custodiat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde dicatur antiphona, Hi accipient benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo: quia hæc est generatio quærentium Dominum. Psal. Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo, usque ad finem, et repetatur antiphona, Hi accipient benedictionem a Domino.

Deinde dicat episcopus: Oremus. — Flectamus genua. — Levate.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hos famulos tuos benedicere dignare, quibus in tuo nomine sancto habitum sanctæ religionis imponimus, ut te largiente, devoti in Ecclesia tua persistere, et vitam percipere mereantur æternam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Tunc induat eos superpelliceis, dicens: Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Amen.

Oremus. — Omnipotens sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris, et ab omni servitute sæcularis habitus hos famulos tuos emunda, ut dum ignominiam sæcularis habitus deponunt, tua semper in ævum gratia perfruantur, et sicut similitudinem tuæ coronæ eos gestare facimus in capitibus, sic tua virtute hereditatem consequi mereantur æternam in cordibus. Qui cum Patre et Spiritu Sancto, etc.

Deinde tradit eis antiphonarium ad tangendum, dicens: Videte ut quod ore cantatis, corde credatis; et quod corde creditis, operibus comprobetis. Quo facto adspergat eos aqua benedicta, et det eis benedictionem, dicens: Benedicat vos Dominus, et custodiat; ostendat Dominus faciem suam vobis, et misereatur vestri; convertat Dominus vultum suum ad vos, et det vobis pacem. Invocabo nomen Domini Dei super vos, ut ille vos benedicat. Amen. Et sequitur, Benedictio Dei Patris, etc. Et informet eos, ut deinceps portent coronam in capitibus suis, et quod omni die sub pœna peccati mortalis legant illum devotum psalmum, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et quod sub eadem pœna recipiat unusquisque formatum suum de tonsura jam recepta.

Instructio episcopi. Scire debetis, omnes vos clerici ordinati nunc, per istam primam tonsuram vos factos de sorte Dei, a communi laicorum hominum consortio segregatos, et inter ministros Dei singulari modo applicatos, et propterea omnibus clericorum privilegiis gaudere vos posse, similiter et feuda Ecclesiæ recipere. Pro istis itaque gratiis et privilegiis debet quilibet vestrum quotidie legere sub pœna peccati mortalis psalmum, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Quem etiam psalmum quilibet legere pro ordinario suo tenetur bis intra quindenam, pro sanitate et prosperitate ipsius. Hæc exponuntur in idiomate patriæ, propter juvenes non intelligentes.

Ordinatio ostiariorum.

Ordinandi ostiarii interrogandi sunt primo, si omnes primam tonsuram habeant.

Admonitio episcopi. Suscepturi, filii carissimi, officium ostiariorum, videte quæ in domo Dei agere debeatis. Ostiarium oportet percutere cymbalum, aperire ecclesiam et sacrarium, et aperire librum ei qui prædicat: quæ in vobis Dominus perficiat per suam misericordiam. Amen.

Tunc tradat eis claves ecclesiæ et nolam, dicens: Accipite hos claves, et sic agite quasi Deo reddituri rationem pro his rebus quæ in ecclesiis vobis commissis recluduntur.

Deinde dicat:

Oremus. — Deum Patrem omnipotentem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos benedicere dignetur quos in officium ostiariorum eligere dignatus est: ut sit eis fidelissima cura in domo Dei diebus et noctibus, ad distinctionem certarum horarum ad invocandum nomen Domini nostri Jesu Christi, adjuvante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oremus. — Flectamus genua. — Levate.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos in officium ostiariorum, ut inter janitores Ecclesiæ tuæ tuo pareant obsequio, et inter electos tuos partem mereantur habere mercedis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Ordinatio lectorum.

Deinde alloquatur ordinandos ad officium lectorum, dicens : Elegerunt vos fratres nostri, ut sitis lectores in domo Dei nostri, et ideo agnoscite officium vestrum, ut impleatis illud. Potens est enim Deus augere vobis gratiam perfectionis æternæ. Lectorem oportet legere ei qui prædicat, et lectiones veteris Testamenti pronuntiare, benedicere panem et omnes fructus novos, etc. : quæ in vobis Deus per suam gratiam impleat ad salutem. Amen.

Deinde tradat eis lectionarium, dicens : Accipite et estote verbi Dei relatores, habituri si fideliter et utiliter impleveritis officium vestrum, partem cum his qui verbum Dei bene ministraverunt ab initio.

Deinde dicat :

Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos quos ad ordinem lectorum dignatur assumere, benedictionem suam clementer infundat, quatenus distincte legant quæ in Ecclesia Dei legenda sunt, et eadem operibus impleant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit in sæcula sæculorum. Amen.

Oremus. — Flectamus genua. — Levate.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos in officio lectorum, ut assiduitate lectionum instructi sint atque ordinati, et agenda dicant, et dicta opere compleant : ut in utroque sanctæ Ecclesiæ filiis exemplo sanctitatis suæ consulant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Ordinatio exorcistarum.

Admonitio episcopi. Ordinandi, fratres mei dilectissimi, in officium exorcistarum, debetis noscere quid suscipitis. Exorcistam oportet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere, dæmones abjicere, et aquam in ministerio effundere : quæ vobis Dominus per Spiritum Sanctum concedat exsequi ad salutem. Amen.

Tunc tradat eis librum exorcismi ad tangendum, dicens : Accipite et commendate memoriæ, et habete potestatem imponendi manus super energumenos sive baptizatos sive catechumenos.

Oratio. Deum Patrem omnipotentem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos benedicere dignetur in officium exorcistarum, ut sint spirituales imperatores ad abjiciendos dæmones de corporibus obsessis cum omni nequitia eorum multiformi. Per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eodem vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum.

Oremus. — Flectamus genua. — Levate.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos in officio exorcistarum, ut per impositionem manuum suarum et oris officium, potestatem et imperium habeant spirituum immundorum nequitiam per verbum Filii tui Domini nostri Jesu Christi coercendi, atque probabiles sint medici Ecclesiæ tuæ, gratia curationum, virtuteque cœlesti confirmati. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Ordinatio acolythorum.

Admonitio episcopi. Suscepturi, fratres carissimi, acolythorum officium, pensate quid suscipitis. Acolythum oportet ceroferarium ferre, luminaria accendere, vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare, etc. : quæ vobis Dominus digne exsequi concedat per suam misericordiam. Amen.

Deinde tradat eis ceroferarium cum cereo exstincto, ad tangendum ambabus manibus, dicens : Accipite ceroferarium cum cereo, et sciatis vos ad accendenda luminaria Ecclesiæ mancipari, in nomine Domini. Amen.

Postea tradat eis urceolum vacuum ad tangendum, dicens : Accipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini. Amen.

Oremus. — Deum Patrem omnipotentem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos benedicere dignetur in ordinem acolythorum : quatenus lumen visibile manibus præferentes, lumen quoque spirituale moribus præbeant, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oremus. — Flectamus genua. — Levate.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum et Apostolos ejus, lumen claritatis tuæ in hunc mundum misisti, quique ut mortis nostræ antiquum aboleres chirographum, glorioso illum crucis vexillo affigi, ac sanguinem et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti, benedicere dignare hos famulos tuos in officium acolythorum, ut ad accendendum lumen Ecclesiæ tuæ, et ad suggerendum vinum et aquam ad conficiendum sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia sanctis altaribus tuis fideliter subministrent. Accende, Domine, mentes eorum et corda ad amorem gratiæ tuæ, ut illuminati vultu splendoris tui, fideliter tibi in Ecclesia tua sancta deserviant. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oremus. — Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui ad Moysen et Aaron locutus es, ut accenderentur lucernæ in tabernaculo testimonii : benedicere et sanctificare dignare hos famulos tuos, ut sint acolythi in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

A Oremus. — Omnipotens sempiterne Deus, fons lucis et origo bonitatis, qui per Jesum Christum Filium tuum, lumen verum, mundum illuminasti, ejusque passionis mysterio redemisti, benedicere dignare hos famulos tuos quos in officium acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam, ut eorum mentes lumine scientiæ tuæ illustres, et pietatis tuæ rore irriges : ut ita perceptum ministerium auxiliante te peragant, quod ad æternam remunerationem pervenire mereantur. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen. eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Tunc informet eos, ut bene et honeste vivant, dicens : Legitur enim primi Paralipomenon quintodecimo capitulo, quod David ministeria domus Dei amplians, janitores instituit et cantores ;15 et Salomon exorcistas invenit. Hæc omnia Ecclesia in novo Testamento imitata est. Habet enim janitores, quos ostiarios appellamus, quorum est officium ecclesiam Dei aperire fidelibus, et claudere infidelibus. Hoc intelligitur mystice, videlicet quod corda vestra, quæ secundum Apostolum, templum sunt16

Spiritus Sancti, claudatis diabolo, et per virtuosam vitam aperiatis Deo. Item secundo, facti estis lectores, ut videlicet publice et in alto loco lectiones legere possitis in Ecclesia Dei, tam veteris quam novi Testamenti. Et tunc primo officium vestrum impleveritis, dum illa quæ legitis operibus comprobetis. Item tertio, facti estis exorcistæ, et secundum Isidorum, exorcissta adjurans sive increpator vocatur. Hinc officium vestrum est, quod per verba oris vestri et manuum vestrarum impositionem, malignum spiritum a corporibus obsessis ejicere poteritis, quia estis spirituales imperatores diaboli. Sed malignum spiritum a corporibus obsessis minime ejicere poteritis, nisi primo a vobis ipsum diabolum, id est peccata mortalia, ejeceritis. Item quarto, facti estis acolythi. Acolythi Græce ceroferarii sive accensores luminum nuncupantur. Tunc autem recte luminaria ecclesiæ accenditis, dum per bona opera vestra aliis lucis exempla demonstratis. Etiam acolythi debent vinum et aquam ministrare ad Eucharistiam: quod tunc recte fit, dum per castam vitam vestram vos ipsos Deo hostiam offertis. Quibus gratiis attentis et pensatis, in recompensam Deo obligati estis singulis diebus dicere septem psalmos pœnitentiales cum litania, sub pœna peccati mortalis. Et cum hoc, quivis vestrum infra hinc et proximam quindenam, flexis genibus dicat septem psalmos cum litaniis, pro bono et felici statu reverendissimi patris et domini D. nostri, gratiosi archiepiscopi inclytæ Ecclesiæ Coloniensis. Et sub pœna excommunicationis, nullus recedat ante finem Missæ, et nisi habeat formatum suum secum super ordinibus nunc susceptis.

Ordinatio subdiaconorum.

Episcopus ordinaturus subdiaconos sic proclamet: Si quis habet aliquid contra hos viros, aut propter Deum dimittat, aut cum fiducia exeat et dicat; verumtamen memor sit conditionis suæ.

Et tunc alloquitur eos dicens: Adepturi, fratres carissimi, officium subdiaconatus, sedulo attendite quale ministerium vobis traditur. Subdiaconum oportet aquam ad ministerium altaris præparare, patenam et calicem ad altare deferre et diacono ministrare, pallas altaris et corporales abluere. Ubi corporales pallæ lotæ fuerint, nullum aliud linteamen debet lavari; ipsa lotionis aqua in baptisterium debet effundi. Et ideo si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui; si usque nunc somnolenti, amodo vigilantes; si usque nunc ebriosi, amodo sobrii; si usque nunc impuri, amodo casti; si usque nunc aliquo vitio polluti, amodo mundi esse debetis. Ideo vos admoneo, ut tales vos exhibeatis, quatenus Deo placere possitis.

Deinde tradat duobus vel tribus calicem vacuum cum patena ad tangendum ambabus manibus, dicens: Accipite potestatem præparandi et offerendi calicem cum oblata, vino et aqua, ad conficiendum in eo pro salute vivorum et mortuorum, corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum.17 Amen. sum repetatur antiphona.

Post hoc illis genua flectentibus, episcopus stans cum baculo, dicat in modum capituli: Deum ac Dominum nostrum, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut super servos suos quos ad subdiaconatus officium vocare dignatus est, infundat benedictionem suam et gratiam: ut in conspectu ejus fideliter servientes, prædestinata sanctis præmia consequantur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Tunc conversus ad altare, dicat: Oremus. Diaconus: Flectamus genua. — Levate.

Et mox conversus ad ordinandos, illis genua flectentibus, dicat in modum capituli: Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos quos ad subdiaconatus officium eligere dignatus es, ut eos in sacrario tuo sancto strenuos sollicitosque cœlestis militiæ instituas excubitores, sanctisque altaribus tuis fideliter subministrent; et requiescat super eos spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et repleas eos spiritu timoris tui; et eos in ministerio tuo divino confirmes, ut obedientes facto, atque dicto parentes, tuam gratiam consequantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde ponat in sinistro brachio cujuslibet manipulum, dicens : Accipe manipulum, per quem designatur fructus bonorum operum. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Medio tempore cantetur responsorium, Te sanctum Dominum.

Deinde legat in modum capituli super ordinandos : Investione horum manipulorum subnixe te, Domine, deprecamur, ut hi famuli tui operentur in temporali conversatione, quatenus exemplo priorum patrum, in futuro mereantur perenniter gaudere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Post hæc imponat tunicellam cuilibet et retrahat præterquam ultimo, cui induet totaliter dicens : Induat te Dominus vestimento salutis et tunica justitiæ. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Et interim cantetur responsorium, Justum deduxit Dominus.

Deinde tradat duobus vel tribus simul librum Epistolarum, dicens : Accipite librum Epistolarum, et habete potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

His itaque peractis, reponat episcopus se super sedem suam, et informet ordinatos, dicens : Vos, inquam, electi, qui sacrum ordinem subdiaconatus suscepistis, scire debetis, quod secundum jura, ordines sacri non dantur nisi in certis temporibus in jure expressis; et ante collationem sacrorum ordinum Ecclesia præmittit certas lectiones veteris Testamenti, et etiam novi, in signum hujus quod ad hos ordines nemo debet promoveri nisi peritus in veteri et novo Testamentis : quia sacro isto ordine suscepto, obligatur unusquisque ad septem horas canonicas singulis diebus legendas, quæ sumptæ sunt ex utroque Testamento. Et attento quod subdiaconi obligantur ad horas canonicas, nemo ad hunc ordinem promoveri debet nisi sit provisus de competenti vitæ, ut non habeat necessario acquirere victum et amictum aliunde, puta per mercantiam et alia negotia sæcularia, quia juxta Apostolum, nemo militans Deo, immiscet se sæcula- II Tim. 1, 4. ribus negotiis, ut eo liberius Deo vacare valeat : quia per istum ordinem estis penitus a mundo abscissi. Et caveant super omnia, ne quis conficto vel falso titulo præsumat accedere. Et quilibet vestrum salvis horis canonicis, infra hinc et proximam quindenam, dicere debet tres primos nocturnos Psalterii pro bono et felici statu reverendissimi patris ac domini D. nostri, gratiosi archiepiscopi inclytæ Ecclesiæ Coloniensis. Et sub pœna excommunicationis, nullus recedat ante finem Missæ, et nisi habeat formatum suum secum super ordinibus nunc susceptis. municationis, nullus recedat ante finem Missæ, et nisi habeat formatum suum secum super ordinibus nunc susceptis.

Post hæc surgat episcopus, et convertens se ad populum, baculum in manu tenens, dicat : Pax vobis; respondente clero : Et cum spiritu tuo. Et conversus ad altare legat collectam diei, concludendo cum collecta : Exaudi, quæsumus, Domine, preces supplicum, et devoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut nullis persecutionibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibitus officiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen. municationis, nullus recedat ante finem Missæ, et nisi habeat formatum suum secum super ordinibus nunc susceptis.

Deinde unus ordinatorum legat Epistolam, qua lecta cantetur Graduale, vel id quod cantandum est.

Ordinatio diaconorum.

Finita Epistola ac Graduali, clametur : Accedant ordinandi ad diaconatum.

Deinde archidiaconus vel capellanus alloquitur episcopum, dicens : Postulat sancta mater Ecclesia, Reverende pater, ut hos præsentes subdiaconos ad onus diaconi ordinetis. Et quærat episcopus : Scis illos dignos esse ? Respondet : Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsos dignos ad onus hujus officii. Et mox subjungit episcopus : Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus hos præsentes subdiaconos ad ordinem diaconatus. Si quis autem habeat aliquid contra illos, pro Deo cum fiducia exeat et dicat; verumtamen memor sit conditionis suæ.

Post hæc alloquitur ordinandos, dicens : Promovendi, dilectissimi, ad Leviticum ordinem, cogitate magnopere ad quantum gradum Ecclesiæ ascenditis. Diaconum enim oportet ministrare sacerdoti ad altare, baptizare et prædicare verbum Dei : quæ vobis Dominus concedat per suam gratiam ad salutem.

Deinde stans, et baculum in manu tenens, dicat : Commune votum communis oratio prosequatur, ut hi totius Ecclesiæ prece qui in diaconatus ministerium præparantur, Leviticæ benedictionis ordine clarescant, et spirituali conversatione præfulgentes, gratia sanctificationis eluceant, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde eis genua flectentibus, stans versus ad eos, dicat legendo hanc præfationem : Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut supra hos famulos suos quos ad sacrum ordinem diaconatus assumere dignatus est, benedictionis suæ gratiam clementer infundat, eisque consecrationis indultæ propitius dona concedat*, et preces nostras clementer exaudiat :18 ut quæ nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus prosequatur auxilio, et quos sacris exsequendis mysteriis pro nostra intelligentia credimus offerendos, sua benedictione sanctificet et confirmet, ut prædestinata sanctis præmia consequantur, per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum ipso Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus.*

Et mox episcopus, surgentibus ipsis, subjungat præfationem sequentem, junctis manibus ante pectus, dicens :

γ. Per omnia sæcula sæculorum.

R. Amen.

γ. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

γ. Sursum corda.

R. Habemus ad Dominum.

γ. Gratias agamus Domino Deo nostro.

R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, honorum dator, ordinumque distributor, atque officiorum dispositor : qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponis : qui per Verbi virtutem sapientiamque tuam Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia singula præparas, et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas : cujus corpus, Ecclesiam videlicet tuam, cœlestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totius compaginis unitam, in augmentum templi tui crescerre dilatarique largiris, sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Levi filiis, qui in mysticis operationibus domus tuæ fidelibus excubiis permanentes, hereditatem benedictionis æternæ sorte perpetua possiderent. Super hos quoque famulos tuos, quæsumus, Domine, placatus intende, quos sacris tuis altaribus servituros in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem tanquam homines, divini sensus et summæ rationis ignari, horum vitam, quantum possumus, æstimamus. Te autem, Domine, ea quæ nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor es secretorum; tu scrutator es cordium; tu horum vitam cœlesti poteris examinare judicio, quo semper prævales et admissa purgare et ea quæ agenda sunt concedere.

Deinde cantet chorus versus de Alleluia Paracletus. Et solus episcopus manus imponat super caput cujuslibet, dicens : Accipe Spiritum Sanctum ad robur, et ad resistendum diabolo et tentationibus ejus.

Quo facto, dicat episcopus in pristino tono : Emitte in eos, quæsumus, Domine, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exsequendi, septiformis gratiæ tuæ munere roborentur, et abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiæ puritas, et spiritualis observantiæ disciplina. In moribus eorum præcepta tua fulgeant, ut suæ constitatis exemplo imitationem sanctam plebes acquirant; et bonum conscientiæ testimonium præferentes, in Christo firmi et stabiles perseverent, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam potiora capere mereantur.

Et submissa voce prosequatur: Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti.

Deinde chorus cantet offertorium, Elegerunt Apostoli Stephanum; vel responsorium, Stolam jucunditatis.

Et episcopus sedendo vel circumeundo imponat cuilibet super sinistrum brachium stolam, dicens: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, accipe stolam jucunditatis, quam immaculatam perferas ante tribunal Christi, et agnosce officium tuum atque impleas illud: potens est enim Deus augere tibi gratiam. Amen.

Tunc chorus cantet responsorium, Levita Laurentius.

Et episcopus aptatam dalmaticam imponat cuilibet et retrahat, sed ultimo induat totaliter, dicens: Induat te Dominus vestimento salutis, et circumdet te semper indumento lætitiæ. In nomine Domini. Amen.

Postea dicat collectam sequentem: Domine sancte, Pater fidei, spei, gratiæ, et profectuum munerator, qui in cœlestibus et terrenis angelorum ministeriis ubique dispositis, per omnia elementa voluntatis tuæ diffundis effectum, hos quoque famulos tuos spirituali dignare illustrare adspectu, ut tuis obsequiis expediti, sanctis altaribus tuis ministraturi puri accrescant, et indulgentia tua puriores, eorum gradu quos Apostoli tui in septenario numero, B. Stephano duce ac prævio, Spiritu Sancto auctore elegerunt, digni exsistant, et virtutibus universis quibus tibi servire oportet, instructi, dono Spiritus Sancti polleant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Postea tradat duobus simul vel tribus per ordinem librum Evangeliorum tangendum ambabus manibus, dicens: Accipite potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis quam pro mortuis. In nomine Domini. Amen. Et interim cantetur antiphona, Euntes in mundum universum.

Quo facto, episcopus versus ad altare, dicat: Oremus. Et dicatur: Flectamus genua. Levate.

Et conversus ad ordinandos, illis genua flectentibus, dicat: Exaudi, Domine, preces nostras, et super hos famulos tuos spiritum tuæ benedictionis emitte, ut cœlesti munere ditati, et tuæ majestatis gratiam possint acquirere, et bene vivendi aliis exemplum præbere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde sedendo informet eos ut honeste et sancte vivant, dicens: Legitur, quod in veteri Testamento, ex duodecim tribubus una, scilicet Levi, electa est ut tabernaculo Dei ejusque sacrificiis, ritu perpetuo deserviret: quorum hodie, carissimi filii, et nomen et officium tenetis, quia ad ministerium tabernaculi testimonii, id est Ecclesiæ Dei, electi estis in Levitico officio; quæ semper in procinctu posita, incessabili pugna contra inimicos dimicat. Unde et Apostolus: Non est, inquit, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ tela in cœlestibus.19 Quam Ecclesiam Dei, veluti tabernaculum, portare et munire debetis ornatu sancto, prædicatu divino, exemplo perfecto. Levitæ, id est diaconi, dicuntur assumpti vel ministri Dei. Et vos, filii, qui ab hereditate paterna nomen accepistis, estote assumpti a carnalibus desideriis, a terrenis concupiscentiis, quæ secundum I Petr. II, 11. B. Petrum, militant adversus animam. Estote, inquam, nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei, ut digne addamini et gradibus numeremini Ecclesiæ gradus , ut hereditas et tribus amabilis Domini esse mereamini. Et quia comministri et cooperatores estis corporis et sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni, sicut ait Is. LII, 11. Scriptura : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Cogitate B. Stephanum merito præcipuæ castitatis ab Apostolis ad istud officium electum. Curate ut quibus Evangelium ore annuntiatis, vivis operibus exponatis, ut de vobis dicatur : Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Habete pedes vestros calceatos Sanctorum exemplis, in præparatione Evangelii pacis : quod vobis Dominus concedat per gratiam suam. Amen.

Vos, inquam, obligati estis ad septem horas canonicas, et dicetis infra hinc et proximos quatuordecim dies, tres sequentes nocturnos, videlicet incipiendo a quinta feria, Salvum me fac, Deus, usque ad, Dixit Dominus Domino meo, pro gratiosissimo domino Coloniensi.

Et monet quod non recedant ante finem Missæ, et quod secum recipiant formata super ordine jam recepto.

Deinde legatur Evangelium ab uno noviter ordinato.

Ordinatio presbyterorum.

Finito Evangelio, archidiaconus clamat alta voce, dicens : Accedant qui ordinandi sunt ad ordinem presbyterii. Et mox sigillatim et nominatim eos vocat. Tunc illi more diaconorum parati amictu, alba, stola et manipulo, tenentes planetas super brachia complicatas et candelas accensas in manibus, bini et bini coram ordinatore accedunt, et coram eo se in modum choreæ disponunt.

Omnibus ergo hoc ordine dispositis, archidiaconus dicit alta voce in tono lectionis : Postulat sancta mater Ecclesia, Reverende pater, ut hos præsentes diaconos ad onus presbyterii ordinetis. Et quærit episcopus : Scis illos dignos esse? Respondet : Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsos dignos esse ad onus hujus officii. Et mox subjungit episcopus : Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus hos præsentes diaconos ad ordinem presbyterii. Si quis autem habeat aliquid contra illos, pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat; verumtamen memor sit conditionis suæ.

Tunc dicat episcopus sedendo : Consecrandi, fratres carissimi, in presbyteratus officium, illud digne suscipere atque laudabiliter exsequi studeatis. Sacerdotem etenim oportet offerre, benedicere, præesse, prædicare et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum est, atque providendum ut cœlestis sapientia, probi mores et diuturna justitiæ observatio, ad id electos commendent. Unde Dominus præcipiens Moysi ut septuaginta viros de universo cætu in adjutorium suum eligeret, quibus Spiritus Sancti dona divideret, suggessit :20 Quos tu nosti quod senes populi sunt. Vos siquidem in septuaginta viris et senibus signati estis, si per Spiritum septiformem, Decalogum legis custodientes, probi et maturi in scientia similiter et opere estis. Sub eodem quoque mysterio et eadem figura, in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit, atque binos ante se in prædicationem misit, ut doceret verbo simul et facto, ministros Ecclesiæ suæ fide et opere debere esse perfectos, seu geminæ dilectionis, Dei videlicet et proximi, virtute fundatos. Tales itaque esse studeatis, ut in adjutorium Moysis et duodecim Apostolorum, episcoporum videlicet catholicorum, qui per Moysen et Apostolos figurantur, digne per gratiam Dei eligi valeatis. Hinc certe mira varietate Ecclesia sancta circumdatur, ornatur et regitur, quum alii in ea pontifices, alii minoris ordinis sacerdotes, diaconi, et diversorum ordinum viri consecrantur; et ex multis et alternæ dignitatis membris unum corpus Christi efficitur. Itaque, dilectissimi, quos ad nostrum adjutorium, fratrum nostrorum arbitrium consecrandos elegit, servate in moribus vestris castæ ac sanctæ vitæ integritatem. Agnoscite quod agitis; imitamini quod tractatis, quatenus dominicæ passionis mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis et concupiscentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei; sit odor vitæ vestræ delectamentum Ecclesiæ Christi, ut prædicatione atque exemplo ædificetis domum familiæ Dei: quatenus nec nos de vestra provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamini. Quod ipse vobis concedat per gratiam suam. Amen.

Tunc duo presbyteri induti casulis, binos et binos ante sedem pontificis ducant; et eis genua flectentibus, quærat episcopus: Sunt digni? Respondeant presbyteri: Digni sunt. Iterum episcopus: Sunt justi? Respondeant presbyteri: Justi sunt. Episcopus: Dignos et justos faciat illos Deus in suo semper servitio manere. Respondeatur: Amen.

Iterum interrogat episcopus ordinandos: Vultis presbyterii gradum in nomine Domini accipere? Respondeat unusquisque pro se: Volo. Episcopus: Vultis in eodem gradu quantum prævaletis et intelligitis, secundum canonum sanctiones jugiter manere? Respondeant: Volo. Iterum episcopus: Vultis episcopo vestro ad cujus parochiam ordinandi estis, obedientes et consentientes esse secundum justitiam, in ministerium vestrum? Respondeat unusquisque ordinandorum, ponendo primos duos digitos utriusque manus super librum pontificalem, dicens: Volo, et hoc Deo et Sanctis ejus ita in præsenti promitto, prout scio et adimplere valeo. Sic me Deus adjuvet et omnes Sancti ejus, etc.

Tunc subjungit episcopus dicens: Voluntatem vestram bonam et rectam, Deus ad perfectionem sibi placitam perducere dignetur. Amen.

Tunc episcopus flexis genibus, mitra deposita, incipiat: Veni, Sancte Spiritus, etc. Et prosequente choro, ipse statim surgens, resumpta mitra, manus cum adstantibus sacerdotibus super capita singulorum ponat, ipsis genua flectentibus, dicens cuilibet: Accipe Spiritum Sanctum per impositionem manuum nostrarum; quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta erunt. Et interim cantetur antiphona, Accipite Spiritum Sanctum.

Post hæc episcopus stans cum baculo, manum dexteram suspensam tenens, dicat hanc orationem:

Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos quos ad presbyterii munus elegit, cœlestia dona multiplicet: ut quod ejus dignatione suscipiunt, ipsius consequantur auxilio. Per Dominum nostrum, etc.

Tunc conversus ad altare, dicat: Oremus. Diaconus: Flectamus genua.— Levate.

Et mox versus ad ordinandos genua flectentes, dicat: Exaudi nos, quæsumus, Domine Deus noster, et super hos famulos tuos benedictionem Sancti Spiritus et gratiæ sacerdotalis infunde virtutem, ut quos tuæ pietatis adspectibus offerimus consecrandos, perpetua tui muneris largitate prosequaris. Per Dominum nostrum, etc., in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.

Deinde ipsis surgentibus, episcopus junctis manibus ante pectus, dicat voce mediocri hanc præfationem:

γ. Per omnia sæcula sæculorum.

γ. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

γ. Sursum corda.

R. Habemus ad Dominum.

γ. Gratias agamus Domino Deo nostro.

R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, honorum dator et distributor omnium dignitatum, per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturæ rationabilis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositis. Unde et sacerdotales gradus atque officia Levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt, ut quum Pontifices summos regendis populis præfecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum, sequentis ordinis viros et secundæ dignitatis eligeres. Sic et in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes, Moysis spiritum propagasti, quibus ille adjutoribus usus, in populo innumerables multitudines facile gubernavit. Sic et in Eleazarum et Ithamarum, filios Aaron, paternæ plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum fecundis prædicationibus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostræ, Domine, quæsumus, hæc adjumenta largire, qui quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da igitur, quæsumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos presbyterii dignitatem; innova in visceribus eorum spiritum sanctitatis, ut acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suæ conversationis insinuent. Sint providi cooperatores ordinis nostri, ut luceat in eis totius forma justitiæ, ut bonam rationem dispensationis sibi creditæ reddituri, æternæ beatitudinis præmia consequantur.

Quod sequitur legatur plane sine nota : Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Postea cantetur responsorium, Tollite jugum.

Et episcopus reflectit orarium cuilibet, dicens : Accipe jugum Domini ; jugum enim ejus suave est, et onus ejus leve. In nomine Domini. Amen.

Deinde imponat casulam cuilibet antependentem, sed retro plicatam manentem, dicens : Accipe vestem sacerdotalem, per quam caritas intelligitur; potens est enim Dominus augere tibi caritatem et opus perfectum. Respondeatur : Deo gratias. Et cantetur medio tempore responsorium, Sint lumbi vestri præcincti.

Deinde episcopus reversus ad altare, conversus ad eos, ipsis genua flectentibus, dicat orationem hanc : Deus sanctificationum omnium auctor, cujus vera consecratio plenaque benedictio est, tu, Domine, super hos famulos tuos quos presbyterii honore dedicamus, munus tuæ benedictionis infunde, ut gravitate actuum et censura vivendi præbeant se esse seniores, his instituti disciplinis quas Tito et Timotheo Paulus exposuit : ut in lege tua die ac nocte omnique tempore meditantes, quod legerint credant, quod crediderint docerant, quod docuerint imitentur; justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, ceterasque virtutes in se ostendant, example præbeant, admonitione confirment; ac purum atque immaculatum ministerii sui donum custodiant; et per obsequium plebis tuæ, panem et vinum in corpus et sanguinem Filii tui immaculata benedictione transforment; et immobili caritate in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi, in die justi et æterni judicii Dei, conscientia pura, fide vera, Spiritu Sancto pleni resurgant. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde episcopus deposita mitra, flexis genibus ante altare, incipiat alta voce : Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda, etc.

Quo dicto, episcopus resumpta mitra, lavet manus suas. Et accepto oleo catechumenorum, ungat manus cujuslibet, incipiens a pollice dextro ad indicem sinistrum, et postea a pollice sinistro ad indicem dextrum, dicens : Consecrare et sanctificare dignare, Domine, manus istas per istam unctionem et nostram benedictionem, ut quæcumque consecraverint consecrentur, et quæcumque benedixerint benedicantur et sanctificantur, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Et ordinandus respondeat : Amen. Interim cantetur, Infunde unctionem, cum sequentia, Sancti Spiritus; et ad quemlibet versum repetatur, Infunde, etc.

Quo facto, episcopus lavet manus suas, et accipiens calicem cum vino et aqua et patenam desuper cum oblata, choro cantante sponsorium, Vere felicem præsulem, tradat eum cuilibet inter indicem et medium, ad tangendum pedem calicis et oram patenæ, dicens : Accipe potestatem offerendi Deo sacrificium, Missamque celebrandi tam pro vivis quam pro defunctis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Respondetur Amen.

Deinde episcopus accepto baculo, dicat hanc orationem : Deus, cui omnis potestas et dignitas famulatur, da his famulis tuis prosperum officii sui ac dignitatis effectum, ut in confectione sacri corporis et pretiosi sanguinis dilecti Filii tui, te super omnia diligant et in omnibus timeant, tibique jugiter placere contendant. Per Christum Dominum nostrum.

Tunc episcopus circuiens dicat ad singulos : Pax tecum. Et det eis osculum, et recommendet se singulorum orationibus, dicens : Recommendo me orationibus tuis.

Quo facto, detur benedictio sacerdotalis : Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super vos, ut sitis benedicti in ordine sacerdotali, et offeratis placabiles hostias pro pecatis atque offensionibus populi, omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Respondetur Amen.

Postmodum ponat se episcopus ad sedem suam revertendo se ad ordinatos, exhortando eos ut considerent qualem ordinem susceperint, dicens ad eos : O vos sacerdotes, attendite verbum Domini, primo Regum, secundo capitulo scriptum,

A Suscitabo mihi sacerdotem qui juxta cor 1 Reg. u, 35. meum et animam meam faciet. Quæ verba de sancto sacerdote et propheta Samuele Dominus locutus est. Simili modo ad hoc sacerdotes a Deo ex sua infinita bonitate electi sunt, ut juxta cor suum et voluntatem ei semper vivant. Unde Bernardus : O vos sacerdotes, considerate inenarrabilem ordinis sacerdotalis excellentem dignitatem, quod vos Deus non solum præ ceteris hominibus, verum etiam præ cunctis creaturis honoravit, quas ad laudem et gloriam nominis sui creavit, inquiens :

Ego elegi vos de mundo, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat.21 Ego elegi vos, scilicet ad ordinem sacerdotalem, ut in eo eatis, prædicando, docendo, et fideliter operando, ut fructus vester maneat, æternaliter regnando. Carissimi, grandis est dignitas ordinis sacerdotalis, sed grandissimam ruinam malorum sacerdotum attendite, si Deo peccando non obedieritis. Quod in dignitate grandi estis, Apostolorum princeps est auctor, inquiens : Vos estis genus electum, regale 1 Petr. u, 9. sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Sacerdotes vocati sunt Domini et Dei nostri ministri, cœli janitores et animarum pastores, quibus claves regni cœlorum traditæ sunt, quibus oves familiæ Dei commissæ sunt. Hæc diximus, ut cognoscatis grandem dignitatem ordinis quem hodie recepistis; sed revera ruina malorum sacerdotum est tam grandis tamque terribilis, ut ineffabilis sit, difficilis quoque cogitatu. Sunt enim mali sacerdotes genus reprobum, diabolicum sacerdotium, gens iniqua, populus perditionis. Tot mortibus digni sunt, secundum Gregorium, quot exempla perditionis ad subditos transmittunt. Quum causæ ruinæ populi, sint sacerdotes mali, reddituri sunt rationem nedum de suis delictis, sed omnium quorum abutuntur donis. Ideo dicit Bernardus : Miror cujus ordinis sint sacerdotes. In apparatu vestium habent se ut milites, in aggregatione bonorum temporalium ut laici, in receptione spiritualium ut clerici; non militant ut milites, non laborant ut laici, non evangelizant ut clerici: ergo nullius ordinis sunt. Ibunt ergo ubi nullus est ordo, sed ubi perpetuus horror inhabitat.22 A quo nos omnes custodiat Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat, cum Deo Patre, etc.

Post hæc cuilibet ordinatorum solent injungi tres Missæ speciales. Prima de Spiritu Sancto, pro salute reverendissimi domini metropolitani, vel episcopi in cujus ecclesia ordinatio fit: ut operante Spiritus Sancti gratia, semper in beneplacito Dei omnipotentis debitum sui officii exsequatur. Secunda de beatissima virgine Maria, ut ipsa pro suo ordinatore, apud misericordiam Filii sui pia interventrix exsistat. Tertia (scilicet Requiem æternam) erit pro omnibus parentibus, amicis et recommendatis ipsius metropolitani, vel episcopi, ac suffraganei et ordinatoris, omnibusque fidelibus defunctis.

Denique solent injungi statim post primitias, triginta missæ continue legendæ ad placitum, prout occurrunt: non ob aliud, ut puto, nisi ut novelli sacerdotes, quamdiu instructorem ad manum habent, habitum usumque celebrandi acquirant. — Insuper solet rogare ordinator omnes ordinatos, ut quam primum intellexerint eum viam universæ carnis ingressum, cuilibet unam Missam legat pro salute animæ ipsius.

Quo dicto, denuntiat episcopus populo indulgentias solitas.

Postea profert sententiam excommunicationis in hunc modum: Nos N., Dei et apostolicæ Sedis gratia episcopus, reverendissimi in Christo patris et domini D. N. archiepiscopi vel episcopi N. per civitatem et diœcesim N. in pontificalibus vicarius generalis, auctoritate apostolorum Petri et Pauli, ac Ecclesiæ nobis in hac parte commissæ, excommunicamus in his scriptis universos et singulos clericis per nos ordinatis injurias, violentias, seu impedimenta alia in corporibus, rebus seu redditibus eorum sine juris ordine debito irrogantes. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

His peractis, dicatur Dominus vobiscum, vel Credo, si debeat dici. Deinde dicatur offertorium diei, et parentur hostiæ secundum numerum ordinatorum. Et facta oblatione procedatur in Missa more solito. Et concludatur secreta hic posita cum secreta diei: Tuis, quæsumus, Domine, operare mysteriis, ut hæc tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dominum. Usquequo perventum fuerit ad Pax Domini, ubi diaconus se convertens ad populum, dicat: Humiliate vos ad benedictionem. Respondetur Deo gratias.

Tunc episcopus resumpta mitra et baculo, convertens se ad ordinatos, ipsis genua flectentibus, det eis benedictionem, dicens: Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat, et sensum in vobis sapientiæ salutaris infundat. Amen. Catholicæ fidei vos documentis enutriat, in sanctis operibus perseverabiles reddat. Amen. Gressus vestros ab errore convertat, et viam pacis vobis et caritatis ostendat. Amen. Quod ipse præstare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in sæcula sæculorum. Amen. Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super vos et maneat semper. Amen.

Deinde amotis mitra et baculo, dicat: Et pax Domini sit semper vobiscum.

Postquam autem episcopus communicaverit, mox sacerdotes ordinati communicent de manu ejus, et communicandi præmittunt confessionem generalem. Et dum communicat eos, cantor incipit responsum, Jam non dicam vos servos, sed amicos, etc. Et dum communicat singulos sacerdotes ordinatos, dicet cuilibet: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat te et perducat in vitam æternam. Amen.

Quo facto, procedatur in Missa usque dum perventum fuerit ad Complendam: ubi descendens episcopus deponat cuilibet sacerdoti noviter ordinato casulam retro, dicens : Stola innocentiæ induat te Dominus. Ita tamen quod manus ordinatorum semper junctæ remaneant.

Et mox iterum unusquisque ad episcopum sigillatim accedit, ponens manus suas junctas inter manus episcopi, dicentis : Promittis episcopo tuo ad cujus parochiam ordinatus es, reverentiam et obedientiam? Et ille respondet : Promitto. Pontifex tenens sic manus illius inter suas, osculetur mox unumquemque dicens : Pax Domini sit semper tecum. Et ille respondet : Amen.

His expletis, et omnibus ad ordinem suum reversis, dicit ad eos : Et quia res quam tractaturi estis, periculosa est, fratres carissimi, moneo vos ut diligenter et honeste totius Missæ ordinem, et hostiæ consecrationem et fractionem, atque communionem, ab aliis jam bene doctis sacerdotibus discatis, priusquam ad celebrandum Missam accedatis.

Quo facto, redeat ad altare, et convertens se ad populum, baculum in manu tenens, dicat : Dominus vobiscum. Clerus : Et cum spiritu tuo. Episcopus legat complendam diei, concludendo cum complenda quæ sequitur.

Complenda. Quos tuis, Domine, reficis sacramentis, continuis attolle benignus auxiliis, ut tuæ redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.

Et finiatur Missa more solito; qua finita recedat episcopus, præcedentibus eum ministris suis, sequentibus eum presbyteris ordinatis binis et binis, usque ad vestibulum pro ablutione manuum. Et interim cantetur responsorium, Ite in orbem universum, et prædicate, dicentes.

De hoc sacramento tractatum est supra per duas distinctiones, videlicet 24, 25.

MATRIMONIUM

Matrimonium, septimum Ecclesiæ sacramentum, omnium sacramentorum primum, et ante peccatum inter masculum et feminam a Deo institutum, divina benedictione sanctificatum ac fecundatum, est conjunctio legitima viri et mulieris, individuam vitæ consuetudinem retinens;23 vel, est duarum idonearum personarum legitimus de conjunctione consensus; vel, est sancta et sanctificata ac perfecta societas, sive perfectæ ac sanctæ societatis vinculum maris et feminæ; vel, est unius ad unam plenum jus conjugalis usus, utroque alteri in corpus suum dante; vel, est conjunctio animorum et conjugum relatio. Debet autem esse legitimum et ratum, inter fideles et legitimas personas, cum legitima solennitate et recta intentione contractum, in facie Ecclesiæ debito tempore solennizatum. Postea biduo vel triduo castitas custodiatur, ut orationi vacetur, et interim discat quisque conjugum vas suum, id est comparis sui corpus, possidere in sanctificatione et honore, et non in passione desiderii.24 Honor enim et reverentia (quemadmodum omnibus Ecclesiæ sacramentis) debetur Matrimonio.

Et ideo, ut actibus ejus præsto sit divina gratia, et virtutis auxilia, et absque peccato fiant, nihil intendi debet nisi proles ad Dei cultum educanda, aut conservatio generis, sive justitia reddendi debitum, vel custodiendi se vel conjugem a contaminatione fornicationis aliisque prohibitis contaminationibus carnis.25 Qui autem contrahendo, non ista, sed matrimonio contraria intenderet, videlicet divitias ex avaritia, superbiam, pulchritudinem amore explendæ libidinis ac voluptatis, aut principaliter ipsam libidinem, mortaliter peccaret, quum dicat Augustinus :

Adulter est, qui in propria uxore transitoriam quærit voluptatem, scilicet solam.26 Nam si ita quærat, ut alios fines licitos non excludat, solum venialiter peccat. Refrenanda est itaque et vehementer restringenda bestia illa, videlicet libidinosa voluptas, quæ majorem partem generis humani ab initio usque in finem devorare et absorbere non cessat. Quare videmus multos se prostituere omni vitio et desiderio carnis, et abire post flagitia et passiones ignominiæ, et abuti et contemnere proprias conjuges, factos quasi equus et mulus, quibus non est intellectus.27

Ut autem honestum sit connubium et benedici a Deo mereatur, Dei honor ex prole, justitia et caritas in conjuge in omni conjunctione cogitetur, cum erubescentia quadam turpitudinis, et humiliatione cordis, quod ex peccato factum sit, quod jam absque peccato sanctus ille matrimonialis actus vix unquam fieri possit, quo etiam jam multi ex sola libidine in injuriam Dei et sacramenti tam enormiter abutuntur. Denique retractent sæpe inter se, aut quisque ipsorum per se, matrimonium esse signum sacrum matrimonii et connexionis spiritualis Christi et Ecclesiæ, Dei et animæ cujusque fidelis. Et quemadmodum vir conjunctione et amplexu carnali, de uxore quærit generare filios per transfusionem seminis in ipsam uxorem (sicut agricola in agrum semen spargens), quæ alias nunquam erat conceptura; sic anima Dei sponsa, ex caritativo ejus amplexu generare debet bonorum operum sobolem, et prolem, divini honoris cupidinem: quod nisi fecundata gratia nunquam posset. Et sicut jure matrimonii uxor subjecta debet esse regimini viri, ita anima subjecta debet esse Deo, legibus ejus et jussis in nullo operibus contradicendo.

Insuper, quemadmodum quilibet conjugum comparem pulchrum optat, per omnia placentem; sic semper animam suam decore virtutum speciosam et per omnia Deo placentem exhibere studeat. Item, sicut castitatem corporis in invicem zelant, et omnes reliquas virtutes; multo amplius sciant Deum zelare omnes virtutes in anima, sponsa sua. Amplius, sicut uxorem decet habere curam domus ut munda sit, custodiamque et educationem filiorum; sic et Deus animam cujusque vult curam et sollicitudinem gerere domus conscientiæ suæ, ut munda sit ab omni inquinamento carnis et spiritus, et ut nutriat et educet pinguedine devotionis et lacrimarum assuefactione filios bonorum operum. Et hoc pacto voluptatem potest habere spiritualem concubitus, licet carnalis sit, et onera matrimonii, quæ multa et gravia sunt, levius ferri. Et revera matrimonium multa et gravia onera habet annexa. Quale onus servitus reddendi debitum conjugale, et erubescentia illius? Quanta ærumnositas prægnantium? Quantus dolor partus? Quantus labor, sollicitudo et miseria nutrientium? Quantum onus viris providere prægnantibus, enixis et nutrientibus, custodire, regere et nutrire uxores, liberos et familiam? Sed arcta est via quæ ducit ad vitam æternam, et per multas tribulationes pervenitur ad illam, etiam ex omni statu Ecclesiæ.

Causæ matrimonium ipsum honestantes, et actum ejus a peccato excusantes, sunt fides, sacramentum, proles, vitatio fornicationis, etc. Materia ejus sunt actus exteriores maris et feminæ, disponentium se ad mutuum consensum, aut verbum primo prolatum ab altero de consensu. Forma sacramenti sunt verba exprimentia consensum in mutuam et perpetuam indissolubilem societatem maris et feminæ, jus perpetuum alteri altero in se dante; vel verbum secundo prolatum ab altero conjugum: ut quum ad verbum illius qui primo dicit, Accipio te in uxorem, accedit verbum alterius dicentis, Et ego accipio te in virum, vel econverso, sit sacramentum. Nec dicendum est, quod conjunctio vel benedictio sacerdotis sit forma hujus sacramenti, quæ solum est quid sacramentale, non quid pertinens ad sacramentum. Minister tamen est sacerdos, sine quo in facie Ecclesiæ sacramentum ipsum solennizari non debet, quia propter pericula spiritualia et carnalia adjuvandi sunt et muniendi nubentes oratione et benedictione sacerdotali, quæ est oratio totius Ecclesiæ nunquam fructu carens. Quoniam itaque absque oratione, benedictione et divini nominis invocatione non sunt solennizanda matrimonia, sequitur modus.

Benedictio annuli.

Manda, Deus, virtuti tuæ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum; ut excludant eos qui probati sunt argento.28 Gloria Patri.

Oratio. Benedic, Domine, annulum hunc, quem nos in tuo nomine benedicimus: ut qui eum portaverit, in tua pace consistat, et in tua voluntate permaneat, ac in amore tuo vivat, crescat, senescat et multiplicetur in longitudinem dierum. Per Christum Dominum nostrum.

Alia. Creator et conservator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor salutis æternæ, tu, Domine, mitte Spiritum Sanctum tuum paracletum super hunc annulum, ut armatus virtute cœlestis benedictionis illi proficiat ad æternam salutem. Per Christum.

Post benedictionem annuli sacerdos quærat de nominibus sponsi et sponsæ, et sub illis nominibus quærat, an velint copulari legitimo matrimonio: quibus respondentibus quod sic, recipiat sacerdos annulum benedictum, et det viro ad manus, dicendo quod imponat mulieri ad digitum annularem dextræ manus. Quo facto, sacerdos jungat manus dextras amborum dicendo idiomate patriæ: Ea conjunctione qua Deus Adam et Evam conjunxit insimulque commendavit, ego vos conjungo insimulque commendo. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Deinde dicat sacerdos:

γ. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. — Deus Abraham, etc., ut statim infra.

Item si nuptiæ non sunt primæ ex parte viri, sed mulier virgo est, benedicuntur nuptiæ per omnia cum orationibus ut supra. In omnibus aliis nuptiis qualescumque etiam sint, hoc ipsum non fit. Sed tantum simpliciter fiunt benedictiones ad annulum, et ad sponsum et sponsam. Et evangelium, In principio erat Verbum, legatur cum sua conclusione.

Benedictio super sponsum et sponsam.

Psalmus. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu tu mensæ tuæ. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel. Gloria Patri et Filio. Sicut erat in principio.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster.

γ. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

γ. Salvos fac servum et ancillam tuam,

R. Deus meus, sperantes in te.

γ. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. — Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob sit semper vobiscum, ipseque vos conjungat et impleat benedictionem suam in vobis. Per Christum.

Alia oratio. Respice, Domine, de cœlo sancto tuo super hanc conjunctionem, ut sicut misisti sanctum angelum tuum Raphaelem Tobiæ et Saræ filiæ Raguelis, ita digneris, Domine, mittere benedictionem tuam super istos adolescentes, ut in tua voluntate permaneant et in tua securitate consistant, et in amore tuo vivant, et senescant et multiplicentur in longitudinem dierum. Per Christum.

Alia oratio. Benedic, Domine, adolescentulos istos, et semina semen vitæ æternæ in mentibus eorum, ut quidquid pro utilitate didicerint, hoc semper perficere et adimplere mereantur. Per Jesum Christum recuperatorem omnium, Filium tuum unigenitum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Item alia oratio. Benedicat et custodiat vos Deus Pater, ostendatque faciem suam in vobis, et misereatur vestri, convertat vultum suum ad vos et det vobis pacem; impleatque Christus omni benedictione spirituali corda et corpora vestra in remissionem omnium peccatorum, ut habeatis vitam æternam et vivatis in sæcula sæculorum. Amen.

Oratio. Respice, Domine, super hos fideles tuos, ut in tuo nomine benedictionem cœlestem accipiant, et filios filiorum suorum usque in tertiam vel in quartam progeniem videant, et in tua semper fidelitate perseverent, ac in futuro cœlestia regna percipiant. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oratio. Da, quæsumus, Domine, benedictionem tuam super hunc famulum tuum et famulam tuam propitius, ut tibi subditi fiant atque jugiter deserviant. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Oratio. Omnipotens sempiternus Deus, qui primos parentes nostros Adam et Evam sua virtute copulavit, eosque sua benedictione sanctificavit et sancta in societate conjugavit, ipse corda et corpora vestra sanctificet et benedicat, atque in societate et amore veræ dilectionis conjungat. Per Dominum.

Benedicti sitis a Domino qui creavit mundum ex nihilo, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Evangelium. In principio erat Verbum, etc.

γ. Sit nomen Domini benedictum.

R. Ex hoc nunc et usque in sæculum.

γ. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

R. Qui fecit cœlum et terram.

Benedicat vos divina majestas, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Amen.

De hoc sacramento Conjugii tractatum est supra per septemdecim distinctiones, videlicet 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, C 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42.

NOTA. — Denique advertendum : quoniam pontificalia et libri ex quibus ordines conferuntur ac sacramenta Ecclesiæ dispensantur aut benedicuntur, per omnes particulares Ecclesias non concordant ad invicem, nullius Ecclesiæ antiquum in usu pontificale, aut liber sacramentalis damnandus est, aut temere mutandus, utpote ex causa legitima a superiore admissus, aut ex longo usu approbatus.

Footnotes

  1. Hæc sunt Thomæ. ↩

  2. Cf. p. 78 B', 176 A'. ↩

  3. Cf. t. XXIV, p. 100 A et s. ↩

  4. Matth. vii, 7; xxi, 22. ↩

  5. Marc. x, 13-16. ↩

  6. Marc. vii, 34. ↩

  7. Cf. t. XXIV, p. 113 D'ets. ↩

  8. * Cf. c. 1, Omnes. ↩

  9. Jacob. v, 14, 15. ↩

  10. Marc. xvi, 17, 18. ↩

  11. Matth. x, 8; ↩

  12. D cere ei. ↩

  13. Admonit. morienti. ↩

  14. Jacob. v, 14, 15. ↩

  15. 1 Par. xv, 16, 18. ↩

  16. 1 Cor. vi, 19. ↩

  17. Cf. p. 234 A, B. ↩

  18. * conservet ↩

  19. Ephes. vi, 12. ↩

  20. Num. XI, 16. ↩

  21. Joann. xv, 16. ↩

  22. Job x, 22. ↩

  23. Cf. p. 75 C et s. ↩

  24. 1 Thess. IV, 4, 5. ↩

  25. Cf. p. 109 et s. ↩

  26. Cf. p. 106 in fine, 112 D. ↩

  27. Tob. vi, 17. ↩

  28. Ps. LXVII, 29-31. ↩

Chapter 235 of 283