Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur, Utrum in fine sæculi fiet omnium resurrectio mortuorum omnipotenti Dei virtute.

In hac quæstione plurima includuntur, de quibus ab aliis multæ quæstiones formantur, videlicet: an resurrectio illa erit naturalis vel miraculosa ac omnibus generalis, et cur differtur usque in terminum mundi: quæ omnia in prosecutione quæstionis istius tangentur et exponentur.

A Et arguitur primo, quod in fine mundi non erit resurrectio corporum. Nam (sicut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus) magnus ille philosophus Porphyrius multipliciter probat, quod corpus omne fugiendum sit animæ ad beatificam contemplationem inhianti, seu eam adeptæ: imo propter hoc in hac re a Platone recessit, quoniam Plato asseruit animas etiam virtuosas ac suo modo beatas, rursus affici ad reunionem cum corporibus ac revolvi ad ea. — Insuper Porphyrius, maximæ imperitiæ arguit Christianos, eo quod dicunt hunc mundum inferiorem finiendum, quantum ad generabilia et corruptibilia; motumque cœli cessaturum, et ordinem universi, quantum ad rerum species, periturum.

Ex opposito quoque argui potest, quod resurrectio mortuorum sit naturalis, quoniam maximus ille philosophus Plato et optimus ejus magister Socrates, cum suis sequacibus dixerunt ac probaverunt animas separatas post certa tempora reuniendas corporibus, et corrupta eadem numero renovanda, prout de hoc etiam tactum est in Scripto secundi: imo quum anima sit naturaliter corporis forma, naturalem habet aptitudinem et inclinationem ad ipsius informationem, quemadmodum pars ad suum totum; nec potest hujusmodi inclinatio esse frustra, nec optato effectu perpetue frustrari. Quod et Salomon in Ecclesiaste insinuasse videtur: Nihil (inquiens) novum sub sole; nec potest aliquis dicere, Ecce hoc recens est:1 jam enim præcessit in sæculis quæ ante nos fuerunt. Quod et Ezechiel tetigisse videtur, dicendo:2 Sodoma rediet ad antiquitatem suam, id est, ad statum quem in antiquis et in lapsis diebus habuerat. Præterea secundo libro Machabæorum habetur de fideli et strenuissimo Dei pugile Juda: Nisi eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis. Sed hæc argumentatio apparet invalida. Anima namque est principalior pars hominis, cujus instrumentum est corpus; tom. XXI, p. 92 C.

II Mach. XII, 44. et tota promerendi demerendique ratio est ab anima, a ratione, a libera voluntate. Nec anima separata manet irremunerata, quousque corpori denuo conjungatur: imo nunc interim orat Ecclesia pro fidelium animabus, ut a suppliciis eruantur. Nec dubium quin principale agens valeat præmiari instrumento relicto. — Denique sanctus Job ait:3 Homo quum dormierit, non resurget; donec atteratur cœlum, non evigilabit. Et constat quod incorruptibile cœlum nunquam sit atterendum, quum non sit peregrinarum impressionum susceptivum, secundum Philosophum, qui et protestatur, supra orbem lunæ non posse accidere malum.

Circa hæc scribit Henricus septimo Quodlibeto: Resurrectio carnis non est nisi quædam nativitas ejus quod occidit prius et cecidit, dicente Gregorio Moralium quarto:4 Si resurrectio carnis non esset quasi nativitas quædam, de ea Veritas non dixisset, In regeneratione, quum sederit Filius hominis, etc.;5 et hoc, quoniam prima et secunda nativitas ex præexsistente materia fit. Propter quod minus mirabilis est resurrectio quam creatio, dicente eodem, sexto libro: Omnibus sine dubio constat, quod plus sit creari quod non erat, quam reparari quod erat. Atamen resurrectio ista de numero miraculorum est Dei, quæ secundum eumdem, semper sunt consideranda per studium, et nunquam discutienda per intellectum. Frequenter etenim sensus humanus dum quarumdam rerum rationes quærit nec invenit, in majoris dubitationis se voraginem mergit. Unde fit ut quidam cadavera mortuorum in pulverem redacta considerent, dumque resurrectionis vim ex ratione colligere nequeunt, hæc per resurrectionem ad statum pristinum redire desperent. Verum de hac re non debet homo ambigere, quamvis eam per rationem non possit concipere. Et istud super Job, et super Ezechielem, atque in homiliis super Evangelia multipliciter probat B. Gregorius per

A Scripturas et rationes, vel potius per similitudines rerum quæ in creaturis contingunt. immortalis est, et permanet separata, retinens in se esse, quod prius corpori communicavit, et rursus, quantum in se est, nata est communicare; non est in ista magna difficultas, quin de facili intelligatur quomodo possibilis sit resurrectio. Ex hoc namque, quod cecidit resurgere dicitur, quoniam idem esse quod prius habuit, ei restituitur. Quare, quum hoc ipsum esse totum in anima maneat, qui videre potest quomodo eadem anima suo corpori possit restitui, non est difficile ei videre quomodo idem numero possit corpus recuperare, non solum quod consistit in rei essentia, sed etiam quod consistit in exsistentia, quod anima in se perseveranter inamissibiliterque conservat. De cujus esse conservatione in anima, loquitur S. Gregorius sub nomine vitæ (quæ ultra esse non dicit nisi determinatum modum essendi), exponens quomodo Dominus redidit sancto Job in filiis et filiabus duplicia, quum tamen non nisi tres filias septemque filios restituerit ei, et jam ante totidem filios ac filias præcise habuerit.

Addidit, inquit, omnia Dominus sancto Job duplicia, quia amissos filios ac filias ei in occulta animarum vita servavit, totidemque adjecit.6 Hinc tota difficultas de resurrectione restat ex parte corporis resoluti in pluralitatem materiæ.

Sed nec in hoc est magna difficultas apud eos qui in nuda materia hominis non ponunt formam substantialem præter animam intellectivam, quum anima maneat eadem numero quæ prius, similiter materia; atque ex parte Dei est perfecta omnipotentia conjungendi semel separatam animam eidem materiæ. Quæ anima secum adducit omnes easdem dispositiones materiales et corporales quæ prius fuerunt corruptæ: quæ etsi non essent eædem numero, quum tamen sint accidentales, esset nihilo minus vera resurrectio, eadem substantia exsistente; nam idem numero manens, mutatur in accidentalibus secundum varia tempora.

Porro magna difficultas seu dubitationis occasio restat ponentibus in homine plures formas substantiales, videlicet formam de potentia materiæ eductam præter animam rationalem. Istis etenim restat ostendere, qualiter forma corrupta possit eadem numero reparari. Quod tamen ex parte Dei constat non impossibile esse. Imo nec ex parte materiæ, in cujus potentiam resoluta est hujusmodi forma, et de qua rursus potest educi, quantum ex parte potentialitatis materiæ. Nam et eadem materia quæ aliquando fuit sub singulari alicujus hominis forma, postea habet esse sub forma bruti, sicut super Ezechielem scribit Gregorius: Carnem hominis lupus comedit, lupum leo voravit, leo moriens in pulverem rediit; quomodo caro hominis a lupi et leonis carne dividitur? Quibus quid aliud respondere debemus, nisi ut prius cogitent qualiter ipsimet in mundum venerunt? et tunc invenient qualiter resurgent. Quod intelligo, adspiciendo ad diversas potentias materiæ, ex quibus formæ educuntur, et in quas resolvuntur et rursus possunt educi. Unde subjungit: Quid mirum, si possit Omnipotens in illa mortuorum resurrectione carnem hominis a carne bestiarum secernere, ut unus idemque pulvis non resurgat in quantum pulvis lupi aut leonis, sed resurgat in quantum pulvis est hominis?

Restat ergo hic difficultas ex parte transmutationis qua de potentia materiæ forma rursus est educenda. Quæ transmutatio non potest numero eadem esse cum illa qua forma illa corrupta fuit prius educta: quia non potest in eodem tempore esse quod fluxit, nec redit; juxta quod probat Philosophus eamdem sanitatem numero reparari non posse, nisi eadem numero transmutatio repetatur qua transmutatione fuit sanitas illa producta: quam transmutationem impossibile est eamdem numero repeti, sicut et impossibile est tempus præteritum repeti idem numero. — Quibus respondeo, quod agenti naturali istud sit impossibile, quoniam agit transmutatione et actione differenti a sua substantia; non autem est impossibile supernaturali agenti, quod operatur in instanti, et cujus actio est sua essentia, et sua voluntas æternaliter fixa, quieta, independens, et sine motu producens et creans. — Hæc Henricus.

Et hæc clarius sunt ante ostensa, tam super secundum, de creatione et modo agendi primi agentis, quam super hunc quartum, circa modum transsubstantiationis et conversionis panis et vini in corpus et sanguinem Christi.78 Verumtamen hæc ultima difficultas de recuperatione ejusdem formæ substantialis irrationalis in resurgentibus, non habet hic locum secundum veritatem, sed secundum erroneas opiniones ponentium plures formas substantiales in homine: de quibus opinionibus etiam dictum est super secundum, et super hunc quartum, tractatu de Sacramento altaris.9

De his scribit Guillelmus, libro de Universo, parte secunda: Consequens est investigare de universo, an habeat renovationem, et utrum unam vel plures. Itaque antiquorum astronomorum et poetarum quorumdam fuit opinio, quod anno quem vocant vertentem, fiet renovatio universi, eruntque omnia sicut fuerunt in creationis exordio, et current omnia sæcula in hoc secundo anno, quemadmodum cucurrerunt in magno primo anno, et erunt iidem Plato et Aristoteles cum suis discipulis, etc., et eadem agent et patientur quæ egerunt et passi sunt in sæculo anteriori, atque in omni parte mundi iidem erunt qui præcesserunt. Qui annus (secundum eos) continet triginta sex millia annorum: quia secundum probationes Ptolemæi, unaquæque stellarum fixarum movetur singulis centum annis uno gradu; square quum circulus cœli non contineat nisi trecentos sexaginta gradus, unaquæque stellarum fixarum complebit revolutionem suam totam, id est descriptionem totius circuli cœli, in tot centenariis annorum, quot gradus continet circulus cœli, hoc est in trecentis sexaginta centenariis annorum, quæ sunt triginta sex millia annorum. Porro de septem planetis sentiunt idem, quia eodem numero annorum ad statum suum primitivum absque ulla diversitate revertentur. Prædictum igitur spatium tot annorum est annus revolutionis totius cœli, ac reversionis ad omnium motuum suorum principium. Motus autem naturæ, id est generationis et corruptionis, quæ continetur intra circulum lunæ (propter quod sublunaris vocatur), quum secundum opinionem illorum sequatur mundum superiorem in motibus ac permutationibus suis, revertetur secundum se totum, et secundum omnia sua, ad statum suum primitivum. Et quoniam quidam de hac opinione posuerunt mundum esse æternum, alii creatum ex tempore: coacti sunt primi fateri infinitas tales revolutiones et renovationes esse jam factas, et infinitas futuras; secundi vero dixerunt finitas præcessisse, et infinitas futuras esse. Nonnulli demum sunt opinati, magnum illum annum continere quadraginta millia annorum, et hoc forsan propter diversitatem reversionis septem planetarum. Quum ergo mundus superlunaris causaliter se habeat super mundum hunc sublunarem, visum est illis quod inceptio rerum generabilium et corruptibilium, sit ex inceptione motus cœlestis, et progressus ex progressu: ergo et reversio ex reversione, et iteratio ex iteratione. — Sed error iste etiam ab Aristotele in diversis locis est satis reprobatus; nec rationi est consonum, quod iidem effectus revertantur in numero et naturali causalitate ac ordine, nisi per motus ac transmutationes numero easdem: quæ sic redire non valent, nisi et eodem numero tempore repeterentur; quod constat de entibus naturæ successivæ dici non posse. Nec rationabile est, istam inquietudinem jugiter perdurare, nec unquam ad statum quietum pertingere.

Hinc rationabilior est fidei christianæ assertio, quod animæ rationales immortales consistunt, nec corporibus reuniuntur ut in hanc vitam instabilem revolvantur: imo secundum merita sua recipiunt corpora glorificanda, aut in miserias demergenda. Nempe, quum glorificandæ sint animæ, necesse est et corpora earumdem ipsis reuniri et conglorificari: quia nec aliter animæ possent plenarie glorificari, imo essent quasi damnificatæ ac mutilatæ quantum ad vires suas quarum operationes exercentur per corpora. Denique vires sensitivæ et appetitivæ inferiores, et corpus ac membra, suo modo contra vitia pugnaverunt, atque in actibus bonis subservierunt et cooperata sunt animabus: ergo cum eis munerabuntur. Imo sermo iste quo vires inferiores aut superiores mereri dicuntur, est tropicus: quia quum agere et pati, mereri ac demereri, sint proprie suppositorum, ipse totus homo meretur aut demeretur. Idcirco suscitandus est et resurrecturus, et secundum corpus ac animam remunerabitur. Etenim quum anima sit pars hominis, si solæ animæ glorificabuntur, non corpora; non toti, sed medii homines beatitudinem consequentur.

At vero insipientibus non solum administrationi est, sed incredibile quoque videtur, quod de pulvere seu cinere in quæ humana corpora fuerunt resoluta, reformentur in resurrectione universali. Verum insania ista accidit eis ex ignorantia, qua ignorantom omnipotentiam Creatoris, et mirabilia ac omnem admirationem excedentia opera ejus, videlicet quod cœlos et universa in eis contenta creavit; et superomnipotentem ejus imperiositatem, qua vocat ea quæ non sunt tanquam sint, et obediunt ei quasi sint, quanto magis mortua corpora obediunt ei quasi viventia? Hinc sicut vocante eo ad esse, necesse est ea venire ad illud; sic eo jubente ut resurgant, necesse habent resurgere, sicut prædixit: Veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus.10 Sed mirabile est de talium hominum admiratione, imo inconsideratione et excæcatione, qui aridissima ligna et salices quotidie vident reviviscere, refrondescere, reflorere, refructificare, et tamen de se ipsis hoc nolunt sperare; quum constet Creatori tanto majorem curam esse de reformatione ac renovatione hominum mortuorum quam arefactarum herbarum et arborum, quanto natura humana est illis nobilior, et quanto ad majorem gloriam ac honorem est superdignissimo Creatori reformatio ac renovatio rationalium creaturarum quam vegetalium rerum. Amplius, quum videant tam multorum generum animalia de pulvere et ex putredine incessabiliter generari, non utique nisi principaliter atque formaliter divina virtute; qua stoliditate, duritia et infidelitate desperant futuram mortuorum corporum humanorum resuscitationem ex ipsis pulveribus in quos resolvuntur, præsertim quum tam parva videatur utilitas generationis animalium talium ad gloriam Conditoris, comparatione resuscitationis et glorificationis hominum ad laudem et gloriam Creatoris? Præterea, quum videant virtute naturæ ex vili obscuroque cinere generari mundissimum ac splendidissimum vitrum, coruscantissimas quoque ac vernantissimas gemmas; cur desperant ex cineribus corporum humanorum posse ipsa corpora reparari, præsertim quum hoc requirat bonitas et munificentia, justitia et gloria Dei, merita etiam mortuorum, labores, item operationes et afflictiones corporum defunctorum, quæ in Omnipotentis obsequio habuerunt, et propter justitias ac virtutes eorum? — Hæc Guillelmus libro prætacto, in diversis hinc inde capitulis, in quibus de his diffuse pertractat.

A Insuper Thomas: Secundum diversas (inquit) positiones de ultimo hominis fine, diversificatæ sunt sententiæ ponentium sive negantium resurrectionem futuram. Ultimus quippe finis hominis, quem omnes homines naturaliter desiderant, est beatitudo. Quam aliqui posuerunt homini esse possibilem in hac vita: unde nec aliam vitam posuerunt post præsentem. Sed hanc opinionem satis excludit fortunæ varietas, corporisque humani infirmitas, et imperfectio scientiæ ac virtutum in vita hac, et instabilitas ac ærumnositas status præsentis, quibus omnibus impeditur felicitatis perfectio. — Hinc alii posuerunt vitam aliam post præsentem, in qua dixerunt hominem vivere solum in anima, atque in ea impleri naturale desiderium de beatitudine obtinenda, et corporis resumptionem potius impedire quam conferre ad beatitudinem illam: ideo corporum resurrectionem negabant. Hujus præterea opinionis apud diversos diversa erant fundamenta erronea. Nam quidam hæretici dixerunt corporalia a diabolo esse creata aut formata, nec animam a Deo lucis creatam esse perfectam, nisi sit separata a corpore. Hinc omnes hujus hæresis sectæ resurrectionem corporum negant. — Alii asseruerunt totam hominis naturam consistere animam, et eam corpori uniri ut motorem, non ut formam substantialem: sicque sola anima beatificata non frustraretur naturale hominis desiderium ad salutem, et ita non oportet ponere resurrectionem. Sed hujus opinionis fundamentum destruit Philosophus secundo de Anima, probans animam esse corporis formam. Quum itaque homo non possit esse beatus in hac vita, necesse est ponere resurrectionem, quæ erit in fine mundi, quando et cœlum atterretur, non quantum ad suam substantiam, sed quantum ad suæ causalitatis influentiam, seu quantum ad suæ virtutis effectum, quoniam ultra non influet ad generationem et corruptionem. Nec verum est, quod perfectissimus animæ status sit sine corpore esse, sed glorificari in se et in corpore.

Erit etiam resurrectio illa generaliter omnium hominum, quoniam ea quorum ratio sumitur ex natura speciei, oportet similiter inveniri in omnibus quæ ejusdem sunt speciei. Quumque resurrectio conveniat homini ex hoc quod anima perfecte beatificari non potest sine corpore, nec habere esse perfectum in separatione ab illo, quum sit naturaliter pars ipsius, patet quod resurrectio erit omnibus generalis. — Quod autem ait Psalmista, Ideo non resurgent impii in judicio, intelligitur de spirituali resurrectione, qua homo resurgit a ruina peccati per judicium discussionis conscientiæ suæ.11 — Nec obstat illud Danielis, Multi de his qui dormiunt in pulvere, evigilabunt:12 quia ut Augustinus exponit, intelligitur sic, Multi, id est omnes, qui multi sunt; et talis modus loquendi frequens est in Scripturis. Potest quoque partitio intelligi quantum ad pueros in originali defunctos, qui non dicuntur proprie evigilaturi, quia nec sensum pœnæ nec gloriæ habituri sunt.

Porro dum quæritur, an resurrectio sit naturalis; dicendum, quod motus seu actio habet se ad naturam tripliciter. Nam aliquis motus seu actio est, cujus natura non est principium nec terminus: qui motus quandoque est a principio supernaturali, ut glorificatio corporis; interdum vero a quocumque principio alio, ut motus lapidis sursum. Est etiam aliquis motus, cujus principium et terminus est natura, ut motus lapidis deorsum. Et est aliquis motus, cujus terminus est natura, sed non principium, imo interdum aliquid super naturam, ut illuminatio cæci (visus enim est naturalis, sed causa ejus est supernaturalis), quandoque autem aliquid aliud, ut in acceleratione florum aut fructuum per artificium facta. Quod autem principium sit natura et non terminus, esse non potest: quia principia naturalia sunt ad determinatos effectus limitata, ultra quos se extendere nequeunt. Operatio ergo vel motus primo modo se habens ad naturam, nullo modo potest dici naturalis; sed est aut miraculosa, si est a principio supernaturali; vel violenta, si est a quocumque alio principio. Operatio vero seu motus secundo modo se habens ad naturam, est simpliciter naturalis. Quæ autem tertio modo se habet ad naturam, non potest dici simpliciter naturalis, sed secundum quid, in quantum videlicet perducit ad id quod secundum naturam est; sed dicitur vel miraculosa, vel artificialis, vel violenta. Naturale quippe proprie appellatur, quod secundum naturam consistit; et illud secundum naturam est, quod habet naturam et quæ consequuntur eamdem, ut patet in secundo Physicorum. Ideo motus non potest dici naturalis, nisi ejus principium sit natura.

Resurrectionis autem principium natura esse non valet, quamvis ad vitam naturæ resurrectio terminetur. Natura namque est principium motus ejus in quo est, vel activum, ut in motu gravium et levium, et in naturalibus alterationibus animalium; vel passivum, ut in generatione simplicium corporum. Passivum autem principium generationis naturalis, est passiva potentia naturalis, quæ semper habet aliquam activam potentiam sibi correspondentem in natura, ut nono Metaphicæ dicitur. Nec differt quantum ad hoc, an correspondeat passivo principio activum principium in natura respectu ultimæ perfectionis, utpote formæ; aut respectu dispositionis quæ est necessitas ad formam ultimam, ut in generatione hominis, secundum fidei positionem; vel etiam de omnibus aliis, secundum opinionem Platonis ac Avicennæ. Nullum autem activum principium resurrectionis est in natura, nec respectu conjunctionis animæ ad corpus, neque respectu dispositionis, quæ est necessitas ad talem conjunctionem: quoniam dispositio talis non potest a natura induci nisi modo determinato per viam generationis ex semine. Unde etsi ponatur esse aliqua potentia passiva ex parte materiæ seu inclinatio quæcumque ad animæ conjunctionem, non tamen sufficit ad rationem motus naturalis. Ideo resurrectio, loquendo simpliciter, est miraculosa, non naturalis, nisi secundum quid. Hinc ex naturalibus nequeunt demonstrativæ rationes adduci ad resurrectionis probationem, sed solum persuasivæ: quoniam naturalia quamdam imperfectam similitudinem supernaturalium continent, non perfectam, nec evidentem, sicut unio animæ et corporis repræsentat unionem mentis cum Deo per gloriam fruitionis.

Si vero objiciatur, quia secundum Apo-Rom. viii, 19. stolum ad Romanos, resurrectio et glorificatio est ad quam creaturæ exspectatio tendit: ergo est quid naturale; dicendum, quod operatio tota naturæ est sub operatione divina, quemadmodum operatio artis inferioris sub operatione artis superioris. Unde sicut omnis operatio artis inferioris exspectat aliquem finem, ad quem non pertingit nisi operatione superioris artis formam inducentis, aut artificio facto utentis; ita ad ultimum finem, ad quem exspectatio tota naturæ tendit, perveniri non potest operatione naturæ, sed omnipotentiæ Dei. — Hæc Thomas.

Qui consequenter inquirit de causa resurrectionis. Et constat quod causa ejus effectiva prima ac principalis, sit Deus. — Verum insuper sciscitatur, an Christi resurrectio causa sit nostræ resurrectionis: ad quod super tertium est responsum. Deinde, an vox tubæ; et an angeli cooperabuntur ad eam.

Ad quæ respondet: Causam effectui oportet aliquo modo conjungi, quoniam movens et motum, faciens et factum, sunt simul, ut probatur in septimo Physicorum. Porro Christus resurgens, est causa univoca nostræ resurrectionis: hinc oportet quod in resurrectione corporum generali, Christus aliquo signo corporali operetur. Quod signum, secundum quosdam, erit ad litteram, vox Christi resurrectionem imperantis: sicut imperavit mari et vento, et mox facta fuit ingens tranquillitas. Alii dicunt, quod hoc signum non erit nisi repræsentatio Christi in mundo hoc, prout Matthæus testatur: Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet in occidente, ita erit adventus Filii hominis. Et innituntur auctoritati Gregorii, perhibentis: Nil aliud est tubam sonare, quam mundo suum judicem repræsentare. Sicque apparitio Filii Dei, vox ejus vocatur, quoniam ei apparenti obediet tota natura ad humanorum corporum reparationem: unde in jussu venturus describitur; ejusque apparitio in quantum vim sortitur imperii, vox ipsius vocatur. Quæ etiam vox interdum dicitur clamor, tanquam præconis ad judicium citantis; et rursus quandoque sonus tubæ nuncupatur, vel propter evidentiam suam, aut propter convenientiam ad usum tubæ qua in veteri Testamento congregabantur Judæi ad concilium, commovebantur ad prælium, et convocabantur ad festum. Sic etenim resurgentes congregabuntur ad concilium judicii, ad prælium quo orbis terrarum pugnabit contra insensatos, atque ad festum jucunditatis æternæ. — Quod si quæratur, unde erit voci illi efficacia tanta; dicendum, quod sicut formæ sacramentorum habent vim sanctificandi, non ex hoc quod audiuntur, sed ex hoc quod proferuntur, ita vox illa quæcumque sit, efficaciam habebit instrumentalem ad suscitandum, non ex hoc quod sentietur, sed ex eo quod proferetur: sicut et vox nostra ex aeris impulsione suscitat dormientem, solvendo organum audiendi.

Præterea, secundum Augustinum tertio de Trinitate, sicut corpora inferiora et grossiora per subtiliora et superiora ordinate reguntur; ita omnia corporalia gubernantur a Deo per spiritum vitæ rationalem. Unde in omnibus quæ in corporalibus fiunt, utitur Deus ministerio angelorum. In resurrectione autem aliquid erit ad transmutationem corporum pertinens, puta, collectio cinerum, et eorum præparatio ad corporis reparationem humani; et quantum ad hoc, utetur Deus in resurrectione ministerio angelorum. Sed sicut anima a Deo immediate creata est, ita a Deo immediate suo corpori reunietur abs-

Matth. XXIV, 27.

1 Thess. IV, 16.

Cf. t. XXII, p. 145 C', 164 C'.

Cf. t. XXI, p. 59 B'; XXII, p. 182 B. que cooperatione angelica. Similiter gloriam corporis Deus immediate efficiet, sicut et animam immediate glorificat.

Insuper resurrectionem hanc generalem decet fieri in fine sæculi. Materia namque corporum inferiorum subjacet immutationi ac motui corporum superiorum cœlestium: ideo esset contra ordinem rerum divinitus institutum, si corpora inferiora ad statum incorruptionis perducerentur manente superiorum corporum motu. Quumque resurrectio sit futura ad vitam immortalem atque incorruptibilem statum, differtur usque in diem judicii finemque mundi, in quo motus cœli cessabit. Unde quidam philosophi, qui posuerunt motum cœli nunquam cessare, posuerunt reditum animarum ad mortalia corpora, sive ponerent reditum animæ ad idem corpus in fine magni anni, ut Empedocles, sive ad aliud, sicut Pythagoras, dicens quamlibet animam ingredi quodlibet corpus, ut dicitur primo de Anima.

Cf. p. 245 D'.

Porro quod aliquibus Sanctis pie creditur condonatum, quod eorum resurrectio est jam facta, ut Virgini gloriosæ et Joanni evangelistæ, ex privilegio gratiæ speciali peractum est. — Similiter respondendum, si arguatur de his qui simul cum Christo resurrexerunt, de quibus in sermone de Assumptione videtur dubitare Hieronymus, utrum completo testimonio resurrectionis Christi rursus obierint, an magis in ipsis completa sit resurrectio, ita quod simul cum Christo ascenderunt in cœlos, in anima et corpore glorificati:13 quod verius congruentiusque videtur ad hoc, quod veri testes veræ resurrectionis Christi exstiterint. Unde alibi fatetur Hieronymus, quod eorum resurrectio accelerata est non propter ipsos, sed propter resurrectionem Christi testificandam, ad fundandum fidem novi Testamenti: quod testimonium potius decuit fieri per sanctos veteris Testamenti, quam per eos qui fundato jam novo Testamento decesserunt.

Cf. t. XXIII, p. 381 A.

Cf. t. XI, p. 313 C'.

Verum contra prædicta objicitur, quod in Apocalypsi habetur: Hæc est resurre-

Actio prima, et regnabunt cum Christo mille annis.14 Et postea legitur ibi de resurrectione finali.15 Ergo non omnes resurgent simul in fine mundi. — Dicendum, quod sicut Augustinus recitat vicesimo de Civitate Dei, occasione verborum illorum quidam hæretici dixerunt primam resurrectionem esse futuram mortuorum sanctorum, ut regnent cum Christo in terra mille annis: unde et Millenarii sunt vocati. Sed ut Augustinus exponit, verba illa exponenda sunt de spirituali resurrectione, qua homines per gratiam a morte animæ surgunt; secunda vero erit resurrectio corporum. Et in prima resurrectione regnant sancti per gratiam cum Christo in Ecclesia militante mille annis, per quos totum tempus vitæ præsentis mystice designatur.

Amplius, tempus illud resurrectionis atque judicii est occultum. Nam ut in libro LXXXIII Quæstionum asserit Augustinus, quasi ultima ætas humani generis est tempus ab adventu Salvatoris usqué ad sæculi finem: quod tempus quibus generationibus computetur et decurrat, incertum est, quemadmodum etiam ultima ætas unius hominis quandoque diutius durat quam omnes præcedentes ejus ætates. Ratio hujus est, quoniam determinatus numerus futuri temporis sciri non potest nisi per revelationem, vel per naturalem rationem. Tempus autem quod erit usque ad futuram resurrectionem, sciri nequit per rationem naturalem, quoniam simul erit resurrectio et finis motus cœli. Ex motu vero accipitur numerus rerum quæ determinato tempore per naturalem rationem prævidentur futuræ. Sed ex motu cœli non potest cognosci finis ejus, quia quum sit circularis, ex hoc ipso habet quod secundum naturam suam perpetue possit durare. Nec per revelationem Deus illud manifestat, quatenus homines semper solliciti sint et parati Christo occurrere. Hinc Apostolis sciscitantibus dixit:16 Non est vestrum nosse tempora vel momenta, etc. Per quæ verba, secundum Augustinum, Christus repressit omnium digitos calculantium de fine mundi. Quod enim noluit indicare Apostolis, nec aliis revelabit. Unde omnes qui prædictum tempus numerare voluerunt, hactenus falsiloqui sunt inventi. — Denique per numerum dierum seu annorum qui in Apocalypsi et Daniele exprimuntur, intelligitur tempus indeterminatum, seu totum spatium durationis vitæ præsentis seu militantis Ecclesiæ, sicut sæpissime in Scripturis per numerum determinatum indeterminatus numerus designatur.1718

Quidam tamen ex his quæ in veteri Testamento seu Israelitico populo contigerunt, voluerunt prænuntiare de numero et duratione persecutionum Ecclesiæ, fineque mundi; et defecerunt. Quamvis enim status novi Testamenti sit præfiguratus per statum veteris Testamenti, non tamen oportet ut singula correspondeant singulis, præsertim quum in Christo omnes figuræ veteris Testamenti sint impletæ. Hinc Augustinus octavodecimo de Civitate Dei, respondet quibusdam volentibus accipere numerum persecutionum Ecclesiæ juxta numerum plagarum Ægypti, dicens: Ego per res illas gestas in Ægypto, persecutiones Ecclesiæ prophetice præfiguratas non arbitror, quamvis ab eis qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata videantur, non prophetico spiritu, sed conjectura mentis humanæ, quæ aliquando ad veritatem pertingit, aliquando fallitur. — Et similiter esse videtur de dictis abbatis Joachim, qui ex talibus conjecturis de futuris aliqua vera prædixit, et in aliquibus fuit deceptus.

Præterea si quæratur, an resurrectio fiet in instanti; dicendum, quod in resurrectione aliquid fiet ministerio angelorum, et aliquid virtute divina immediate.19 Et quod angelorum ministerio fiet, non accidet in instanti, si instans dicat indivisibile temporis; erit tamen in instanti, si instans sumatur pro imperceptibili tempore. Quod autem fiet immediate virtute divina, complebitur subito seu in termino temporis quo operatio complebitur angelorum: quoniam virtus superior inferiorem ad perfectionem adducit. Omnipotentiæ quoque Dei, quum sit penitus infinita, competit agere in instanti. Quemadmodum etiam formæ verborum sacramentales habent effectum in ultimo prolationis instanti, ita vox tubæ, cujus virtute resurrectio fiet.20

Iterum quæritur, an resurrectio erit media nocte. Respondendum, quod determinata hora noctis qua resurrectio erit, non potest pro certo sciri. Attamen satis probabiliter a quibusdam putatur, quod erit quasi in crepusculo, sole exsistente in oriente, et luna in occidente, quia in tali dispositione sol et luna creduntur creata: quatenus eorum circulatio compleatur penitus per reditum ad idem punctum. Nam et de Christo dicitur, quod tali hora surrexit. — Denique, dum resurrectio erit, non erit tempus, sed terminus temporis: quoniam in eodem instanti in quo cessabit motus cœli, erit resurrectio mortuorum. Attamen erit situs siderum secundum dispositionem qua se habent nunc in aliqua hora determinata: et secundum hoc dicitur resurrectio futura tali aut tali hora.

Adhuc circa hæc quæritur, an mors erit terminus a quo resurrectionis in omnibus, hoc est, an omnes ante resurrectionem morientur. Dicendum, quod circa hoc diversimode Sancti loquuntur, ut habetur in littera. Securior tamen communiorque opinio est, quod omnes qui tunc vivent, morientur et a morte resurgent. Primo, quia hoc magis concordat divinæ justitiæ, quæ humanam naturam pro primi parentis peccato damnavit, ita ut omnes qui per actum naturæ ab eo originem ducerent, infectionem originalis peccati contraherent, et per consequens, debitores exsisterent mortis. Secundo, quia hoc magis concordat Scripturæ, quæ omnium futuram resurrectionem denuntiat; resurrectio autem proprie non est, nisi ejus quod cecidit ac dissolutum est, ut asserit Damascenus. Tertio, quia hoc magis concordat ordini naturæ, in quo invenimus ea quæ sunt corrupta et vitiata, in suam novitatem non reduci nisi mediante corruptione: sicut acetum non fit vinum nisi aceto corrupto ac transeunte in vitis humorem. Quumque natura humana in defectum necessitatis moriendi devenerit, non erit ei creditus ad immortalitatem nisi per mortem. Convenit quoque hoc ordini naturæ ob aliam rationem. Nempe ut octavo Physicorum dicitur, motus cœli est quasi vita quædam omnibus natura exsistentibus: quemadmodum motus cordis est vita totius corporis. Hinc sicut cessante cordis motu, membra cetera mortificantur; ita cessante motu cœli, non potest aliquid vivum manere ea vita quæ ex influentia illius motus conservabatur. Talis autem est præsens hæc vita. Unde oportet quod ex hac vita discedant, qui post motum cœli quiescentis victuri sunt. — Porro quod Christus dicitur judex vivorum et mortuorum, non est referendum ad judicii tempus, nec ad totum tempus præteritum, quoniam omnes judicandi aliquo tempore fuerunt vivi, et aliquo tempore mortui; sed ad illud tempus determinatum quod immediate præcedet judicium, quando videlicet signa judicii incipient apparere.

Ex his patet responsio ad quæstionem qua quæritur, utrum resurrectio erit a cineribus. Dicendum est enim quod sic, nisi aliquibus specialis gratiæ privilegio condonetur contrarium, quemadmodum de resurrectionis acceleratione jam dictum est. Scriptura autem, sicut resurrectionem prænuntiat, ita et corporum reformationem, ad Philippenses tertio. Hinc sicut oportet omnes mori ad hoc quod vere resurgant, ita oportet omnium corpora dissolvi in cineres ad hoc quod reformentur: quemadmodum enim mors inflicta est homini in pœnam a divina justitia, ita et corporis resolutio; unde in Genesi: Pulvis es et in pulverem reverteris. Exigit quoque ordo naturæ, ut non solum animæ ac corporis dissolvatur conjunctio, sed etiam elementorum commixtio: sicut acetum non potest in vini qualitatem reduci, nisi prius

Cf. p. 250 C.

Philipp. m. 21.

Gen. m. 19. facta resolutione in naturam præcedentem. Ipsa etiam elementorum commixtio ex motu cœli causatur et conservatur: quo cessante, omnia mixta in elementa pura mox resolventur. — Porro per cineres intelliguntur hic omnes reliquiæ remanentes, humano corpore resoluto. Primo, quia communis mos fuit antiquorum, corpora mortuorum comburere, et cineres conservare: unde inolevit modus loquendi, ut ea in quæ corpus humanum resolvitur, cineres appellentur. Secundo, propter causam resolutionis, quæ est incendium fomitis, quo corpus humanum radicitus est infectum: ideo ad hujus infectionis purgationem oportet usque ad componentia corpus humanum resolvi. — Quod si quæratur, quomodo corpora tunc viva poterunt tam repente in cineres redigi; respondendum, quod ignis conflagrationis, qui faciem mundi purgabit, vehementia sui caloris hoc celerrime aget, sicut et alia mixta in præjacentem resolvet materiam.

Postremo quæritur, an pulveres illi ex quibus corpora reparabuntur humana, habebunt naturalem inclinationem ad animas quibus jungentur. Dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Una, quod corpus humanum nunquam resolvitur usque ad elementa: sicque in cineribus permanet semper vis aliqua addita elementis, quæ causa est naturalis inclinationis ad eamdem animam. Quæ opinio contrariatur auctoritati Augustini, dicentis in Enchiridio: Corpus humanum, in quamcumque aliorum corporum substantiam sive in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque hominum vel animalium cibos cedat carnemque vertatur, illi animæ cedet in temporis puncto quæ illud habuit prius, et animavit ut fieret homo et cresceret. Est etiam contra sensum et rationem, quoniam omnia ex contrariis composita, possibile est resolvi in ea ex quibus componuntur. — Hinc alii dicunt, quod partes elementorum in quas humanum resolvitur corpus, retinent plus de luce ex hoc quod fuerunt animabus humanis conjunctæ, atque ex hoc inclinationem quamdam in eodem genere causæ, per suæ resurrectionis proprietatem. Hæc Petrus. habent ad animam. Quod frivolum est, quoniam partes elementorum sunt unius naturæ, et æqualiter habent participationem lucis et obscuritatis. — Idcirco dicendum, quod in cineribus illis nulla est inclinatio naturalis ad resurrectionem, sed solum ex ordine divinæ providentiæ, quæ statuit illos cineres priori animæ reuniri : propter quod illæ partes elementorum iterato illi jungentur, non aliæ. Quod autem in Job dicitur de iniquo, Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et simul cum eo in pulvere dormient;21 non est intelligendum quod vitia actu maneant in pulveribus mortuorum, sed secundum ordinem divinæ justitiæ, quo pulveres illi sunt deputati ad corporis resurrectionem, quod pro peccatis cruciabitur in æternum. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus in omnibus. Et quoniam compendiose declarat qualiter resurrectionio Christi erit causa nostræ resurrectionis, responsionem ejus inducam. Quemadmodum (inquit) Adam est principium mortis, sic Christus vitæ. Adam vero est causa mortis tam spiritualis quam corporalis; Christus autem est causa vivificationis ab utraque. Ipse namque est mediator Dei et hominum, in redeundo ac reducendo ad Deum, sicut Adam in exeundo. Hinc Christo mediante, descendunt a Deo in homines omnes gratiarum effectus ad reditum pertinentes : ideo sicut est universalis causa resurrectionis animarum, ita et corporum. Est quoque causa resurrectionis dupliciter, secundum duplicem naturam exsistentem in ipso : quia in quantum Deus, est causa prima et quasi æquivoca, sicut sol plantæ; in quantum homo, est causa proxima et quasi univoca, sicut planta prior plantæ ex se ortæ. Porro in quantum Deus, est causa dupliciter. Est namque causa principalis et causa exemplaris omnium rerum. Similiter in quantum homo, est causa dupliciter. Est enim resurrectionis causa efficiens instrumentalis, per imperium voluntatis, et est causa exemplaris

Qui rursus interrogat, utrum idem numero homo resurgat. Respondet : Idem et diversum sunt primæ differentiæ entis in actu. Hinc ex eisdem quibus res habet esse actu, habet esse idem aut diversum. Homo autem habet esse ex anima et corpore counitis. Unde ex eisdem numero corpore et anima habet idem numero esse. Oportet autem fateri, eumdem numero esse hominem qui meretur ac præmiatur. Quumque anima immortalis exsistat, et incorruptibilis sit ipsa prima materia corporis, constat eumdem numero hominem resuscitari. Attamen de forma hominis substantiali diversa est opinio, quum aliqui dicant non esse in eo formam substantialem præter animam rationalem; alii, quod post separationem animæ a corpore, manet in carne forma mixtionis, qua caro vere est caro, quamvis non caro hominis nisi æquivoce. Quæ forma per putrefactionem resolvitur in rationem seminalem, de qua postmodum divina virtute eadem numero forma reparatur : quæ quum sit incompleta respectu ultimæ formæ, videlicet animæ, ideo adveniens anima non est accidentalis sed substantialis forma, ponens esse in esse quidditativo specifico et completo.

Si autem objicias, quoniam omnis forma resultans ex conjunctione aliquorum, iteratur iteratione conjunctionis; talis autem forma consistit humanitas, quia ex corporis et animæ resultat conjunctione : ergo iterata illorum conjunctione, iteratur et ipsa. Dicendum, quod hoc verificatur de forma quæ ex conjunctione ipsa causatur. Humanitas autem ex ipsa conjunctione causari non dicitur, quum secundum quosdam, est idem quod anima; nominaturque anima, in quantum est forma partis; et humanitas, secundum quod est forma totius. Verum secundum Avicennam, humanitas non est pure et proprie forma, sed hominis tota essentia, continens in se animam simul et corpus; dicitur tamen forma, quia per modum formæ in abstracto significatur. — Hæc Petrus.

Præterea, circa hæc addit Richardus: Perfectio universi exigit substantiam esse triformem seu triplicem, scilicet, pure corporalem, pure spiritualem, et ex utraque compositam; ideo nisi resurgeret genus humanum, esset universum sua perfectione privatum, quum probatum sit super secundum, corpora cœlestia animata non esse.22 — Animæ quoque unientur eisdem numero corporibus quibus ante fuerunt conjunctæ, quoniam animæ separatæ naturaliter ac determinate inclinantur ad corpora quæ animaverunt. Quamvis namque a principio creationis, anima quæ est hujus corporis forma, potuisset esse forma alterius corporis, tamen ex sua unione ad corpus hoc, amicitiam, inclinationem et habitudinem ad ipsum contrahit naturalem: quemadmodum si indifferens esset viro accipere alterutram duarum puellarum omnino similium, tamen postquam unam duxisset, magis afficeretur ad illam; et si ambæ resurgerent, adhuc magis inclinaretur ad eamdem. Unde et sexto Naturalium asserit Avicenna: In substantia animæ quæ incipit esse cum aliquo corpore, inest ex primis principiis affectio naturalis inclinationis ad occupandum se circa illud, et ad illud regendum, et ad providendum adhærendumque ei: et sic illi fit propria. Rectitudo quoque divinæ requirit justitiæ, ut qui participes sunt in demerito atque merito, participes sint in pœna et præmio. Certum est autem unamquamque animam cum proprio suo corpore communicare in bonis et malis: ergo remunerabitur cum eodem. — Insuper animas parvulorum in solo originali defunctorum, decet suis reuniri corporibus, ut in eisdem pœnam damni sustineant ex quibus infectionem contraxerunt.

Insuper quidam dixerunt, quod quum omnia naturalia per influentiam cœlestium corporum disponantur, quando omnes partes cœli redibunt ad primum suæ creationis locum, omnia generabilia et corruptibilia eadem numero revertentur, non simul, sed successive, eo ordine quo prius fuerunt;23 et hoc, per naturam universalem, quæ secundum Avicennam sexto Metaphysicæ suæ, est virtus infusa in cœlorum substantias, universitatem generationum gubernans. Porro octava sphæra ab occidente in orientem movetur proprio motu in centum annis per unum gradum. Gradus autem sunt trecenti sexaginta, quia duodecim sunt signa, in quorum quolibet sunt gradus triginta. Centies vero trecenti sexaginta constituunt triginta sex millia. Hi ergo dicunt, tunc futuram reformationem corporum per naturam. Sed sicut præhabitum est, opinio ista hæretica est, et rectæ philosophiæ contraria.24

Præterea de hoc, an corpori sufficienter disposito ad animæ reunitionem, possit se anima naturali virtute unire, sunt duæ opiniones, quarum una tenet quod imo, alia quod non; et potest utraque probabiliter sustineri.

Hæc vero tria quæ ait Apostolus, In jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei, sic distinguuntur:25 quoniam primo Christus in suo descensu jubebit pulveres, seu quascumque corporum mortuorum partes, recolligi per ministerium angelicum: quod notatur, quum dicitur, Descendet in jussu. Secundo, præcipiet ex illis pulveribus recollectis corpora reformari, animasque reformatis uniri (quæ duo fient virtute divina): quod præceptum notatur, quum dicitur, Et in tuba Dei. Tertio, Archangeli qui fuerunt custodes provinciarum, in provinciis quas custodierunt, valenter clamabunt sono sensibili articulato, ut universi coram Judice corporaliter compareant, definitivam et irrevocabilem sententiam audituri: quæ vox notatur quum dicitur, Et in voce Archangeli.

Amplius, naturalis inclinatio materiæ ad formam, non est nisi naturalis aptitudo recipiendi formam. Non enim potest ibi poni aptitudo naturalis quæ ultra hoc sit animalis; nec ita naturalis sicut in gravibus ad descensum. Hæc quoque aptitudo materiæ ad formam est duplex, puta : remota, et sic in pulveribus corporum humanorum, imo et aliorum generabilium, est naturalis aptitudo ad susceptionem animæ rationalis, quia ad eam est materia aliquo modo disponibilis; et propinqua, et ita non est in illis pulveribus naturalis aptitudo seu inclinatio ad animam, quum non habeant ad eam aliquam inchoationem nec dispositionem naturalem determinatam, sed potius indeterminatam et vagam.

Quæritur etiam, in quo loco resurgent. Et respondetur, quod in locis in quibus tempore resurrectionis erit pars principalior corporis : et si in pluribus locis fuerint partes æque principales, ut medietas cordis seu capitis in uno loco, et medietas alia in alio, resurgent ubi placuerit Deo. — Item si inquiratur, an omnes mortui simul resurgent; dicendum quod imo, aut modico brevissimoque momento unus ante alium. Nam aliqui opinantur quod electi ante reprobos, et electi mortui ante ignem conflagrationis, ante eos qui in ipso igne morientur protinusque resurgent. Aliqui vero putant opposito modo de electis. — Hæc Richardus, de quibus infra plenius disseretur.

Concordat in præhabitis Bonaventura, secundum quem resurrectio erit omnium simul, propter sex rationes. Prima est severitas divinæ justitiæ, quæ infligit pœnam incinerationis corporum usque ad secundum Filii Dei adventum, sicut inflixit pœnam carentiæ visionis usque ad adventum ipsius primum. Secunda est meritum fidei, quæ multum meretur, credendo nos simul resuscitandos, qui videmur bestiis similes in moriendo. Tertia est unitas mystici corporis, propter quam decet nos simul glorificari. Et quia non simul felicitamur quantum ad animam, congruum est ut saltem secundum corpus simul glorificemur. Quarta est subsidium nostræ infirmitatis, quia dum Sancti suorum corporum glorificationem adipisci nequeunt sine nobis, vehementius nostram glorificationem desiderant, dicente Apostolo ad Hebræos : Deo aliquid melius providente pro nobis, ut non sine nobis consummarentur. Quinta est divinæ justitiæ manifestio. Quum enim omnibus debeat esse manifestum, quam juste Deus salvet justos, et impios damnet, decrevit hoc in fine coram omnibus exhibere ac adimplere. Sexta est consummatio gloriæ. Nam quum angeli sancti sint adhuc quodammodo viatores quantum ad administrationis officium, et quoad profectum in gaudio accidentali secundum multitudinem electorum; non debuit perfectio gloriæ consummari nisi simul in fine, in omnium generali beatifica consummatione.

Circa id vero, an resurrectio erit miraculosa vel naturalis, dicendum quod in resurrectione sunt tria. Primum est reformatio corporis ex ipsis pulveribus, quod erit super naturam. Secundum erit reunio animæ cum corpore suscitato atque disposito, et hoc erit secundum naturam. Tertium erit animæ et corporis colligatio deinceps perpetua, quod etiam erit supernaturale, videlicet quod ex corruptibili et mortali immortale efficitur. Quumque primum et ultimum horum trium sit super naturam, nec ad secundum natura sufficiat, resurrectio non est dicenda naturalis, sed miraculosa seu super naturam. — Hæc Bonaventura.

Porro dicta Alberti in dictis Thomæ sententialiter continentur. Et addit Albertus, quod tamen partim præhabitum est: Quem admodum Christus moriens causa est nostræ reconciliationis, et resurgens causa est nostræ justificationis, atque ad infernum descendens, nostræ ereptionis; sic quoque sua resurrectione nostræ resurrectionis futuræ est causa. Denique in his parum aut nihil ratio valet humana : ideo Sanctis inspirationem a Deo habentibus est prorsus consentiendum. Qui quum dicant, quod Christi resurrectio sit causa effectiva et sacramentalis nostræ resurrectionis, idcirco et ego hoc dico, nihil de verbis eorum mutando. Unde dicendum, quod triplex nostræ resurrectionis est causa. Prima, efficiens principalis æquivoca, scilicet Deus Trinitas. Causa namque æquivoca nuncupatur, quando causa et effectus non sunt unius speciei seu rationis: sicut sol generat hominem. Causa univoca nominatur, quæ producit simile sibi in specie, ut leo leonem: sicque Christus ut resurgens, causa nostræ resurrectionis censetur; causa (inquam) efficiens secundum habitum. Causa autem univoca secundum actum seu actualis, erit Christus in judicio deferens ac præsentans passionis suæ insignia, ad cujus præsentationem nostra resurrectio mox sequetur. — Vox demum tubæ seu Archangeli, erit secundum Magistrum, vox angeli alicujus et multorum angelorum, id est unius et plurium: alicujus, utpote qui est præpositus Ecclesiæ; et multorum angelorum obsequentium ei, circa singulorum rationes et exsecutiones diversas.

At vero finis mundi præsciri non potest ex motu cœli, per propriam mathematicorum scientiam. Sed finis alicujus regni et civitatis ac habitabilis terræ nostræ bene scitur ex propria scientia mathematicorum, non autem totius terræ: quia dum una quarta pars habitabilis, modo efficitur inhabitabilis propter brevitatem diametrorum planetarum, et præcipue solis, tunc eo ipso longior longitudo alterius partis eorumdem diametrorum erit in altera parte quarta, et illa efficitur habitabilis, transeunte habitatore et habitabilitate ab una quarta in alteram. Nihilque amplius accipi potest a propria mathematicorum peritia, sicut sciunt omnes qui de hac arte aliquid noverunt perfecte, ut scribunt auctores Ptolemæus, Malarba, et Albumasar in libro de Conjunctionibus majoribus, Rabbi Abraham quoque libro de Conjunctionibus Saturni et Jovis, et Maschaallah libro de Conjunctionibus planetarum. Quod et Aristoteles innuit in fine primi libri de Causis proprietatum elementorum et planetarum.

Porro de magno anno diversa tradiderunt diversi philosophi, secundum variam anni hujus acceptionem. Dicitur namque magnus annus planetarum multipliciter, scilicet quantum ad unius planetæ significatum quod instillat sectæ: et sic alii sunt anni maximi Saturni, et aliorum planetarum. Et secundum hoc dicuntur anni medii, secundum quos durat significatum planetæ in civitate aut villa; et minimi, secundum quos durat significatum in nato, et alii siderei anni honoris ejus. Quandoque etiam dicitur magnus annus quoad restitutionem planetarum ad loca atque origines suas, ut quilibet a sua progrediatur origine, sicut a principio sui progrediebatur. Interdum magnus annus vocatur secundum reditum totius sphæræ stellatæ. In omnibus vero his annis non accipitur status motus, nec revolutio ultima post quam non sit alia: ideo finis mundi nunquam a philosophis determinatur, sed bene finis hujus sectæ vel habitationis.

Denique Sanctis facta est revelatio de signis antecedentibus judicium, sed (ut puto) determinatum tempus nunquam revelatum est alicui in toto, ita ut sciret quantum ab hodie aut alio determinato die sit usque ad diem judicii. Daniel autem videtur determinare tempus quod erit inter mortem Antichristi et diem judicii, sed quod erit usque ad Antichristi apparitionem non dixit. Imo omnes qui se de hoc intromiserunt, fatui sunt inventi. — Et si objiciatur, quod Plato in Timæo locutus est de diluvio ignis, et juxta dicta Sanctorum, hoc diluvio facies mundi inferioris peribit: dicendum, quod philosophi considerant causas diluviorum particularium secundum elevationes et depressiones planetarum in signis calidis et frigidis, et secundum dominia calidorum et frigidorum, non autem de conflagratione universali ignis, ut tradit fides; scripserunt tamen de magno anno, quo omnia (ut dixerunt) in primum chaos revertentur, ac denuo educentur.

Tempus autem congruentius finali judicio videtur nox media, ex congruentia judicandorum qui hic merentur, ut incerti de hora, sint semper solliciti. — Præcedet etiam judicium illud citatio, quæ ultima erit, per Henoch et Eliam; et quoad hoc, ibi servabitur ordo juris. — Hæc Albertus. Scripta vero Antisiodorensis de his, in præinductis contenta sunt.

Amplius Scotus: Duo, inquit, videnda sunt hic. Primum de possibilitate, id est, an resurrectio possit esse. Secundum de facto, id est, utrum realiter erit. De primo sic dicitur: Si in homine anima sensitiva esset diversa ab anima rationali, optime concluderetur quod in resurrectione non erit eadem anima sensitiva, et per consequens nec idem animal. Si autem ponatur, quod eadem anima secundum substantiam sit in homine rationalis et sensitiva, nullas in hoc angustias patiemur: quoniam aliorum animalium forma seu anima non est per se subsistens, ut post corruptionem compositi maneat, sicut anima rationalis, quæ esse quod sibi in corpore acquiritur, post separationem a corpore retinet; et in participationem illius esse, corpus per resurrectionem reducitur, ita quod non sit aliud esse corporis et aliud animæ in homine: propter quod nulla interruptio facta est in esse hominis substantiali per mortem. Ideo possibile est hominem redire eumdem numero per resurrectionem, non sic in aliis corruptis. Hæc Scotus.

Quocirca sciendum, quod recitat hic positionem Henrici in hujus distinctionis principio positam, et consequenter arguit contra eam, probans quod quamvis anima rationalis omnino destrueretur, seu etiam annihilaretur, nihilo minus posset Omnipotens eamdem numero reparare, eumdemque numero hominem resuscitare.26 Sed advertendum, quod disputatio ista videtur inutilis, quum non sit contra mentem Doctoris solennis, imo nec contra verba ejus integre fideliterque resumpta, quamvis possit aliqualiter æstimari esse contra verba tanti doctoris truncate relata captioseque repetita. Non enim doctor ille affirmat, imo nec opinatur, quod Omnipotens non posset animam aliamve substantiam (quamvis destructam et annihilatam) eamdem numero reparare: imo formaliter hoc concedit, et frequenter id factum est in evangelica lege ad confirmationem fidei christianæ: quoniam S. Sylvester suscitavit taurum defunctum, et vir admirabilis ac divinus, Germanus episcopus, suscitavit a morte suum asinum mortuum, vitulum quoque suæ familiæ coctum et comestum ab ea. Et quamvis Henricus dicat, in hoc animam rationalem ab anima brutali differre, quod ipsa est post mortem subsistens, et esse actuale quod corpori communicavit, in se retinens;27 ex hoc tamen non infert, quod ideo anima brutalis per omnipotentiam Dei non valeat reparari ac suscitari, sed quod ex parte rei major sit difficultas seu dubitatio apud infideles seu minus fideles, de resurrectione irrationalium quam rationalium creaturarum. Deinde Henricus intendit concludere, quod naturali agenti impossibile sit mortuum suscitare naturali potestate, potissime ex parte transmutationis seu motus, sine quo non operatur agens naturale: quoniam motus seu transmutatio præterita quæ desiit esse, non potest numero eadem repeti, sicut nec tempus, quum sint de generre successivorum, quorum reiterationis in identitate naturali impossibilitas non ex parte infinitæ omnipotentiæ Dei est, sed ex rerum incapacitate seu contradictionis implicatione. Et breviter, in hujus decisione quæsiti, nihil videtur Henricus asserere quod doctrinæ communi non concordet, nisi quod hic sicut et alibi dicit, in homine præter animam rationalem esse formam aliam substantialem corporeitatis. Et si hoc irrationabile est, quanto magis quod Scotus ponit in homine ultra hoc etiam alias formas substantiales?28 ut recitatum et reprobatum est supra, tractatu de Sacramento altaris.

Insuper Scotus hic arguit: In homine est aliqua entitas positiva, quæ neque est pars materialis, nec pars formalis, quia aliquid est ibi causatum a causis intrinsecis; sed nec causa materialis, nec causa formalis a causis intrinsecis est causata, nec ambo simul: ergo est aliqua alia entitas a causis divisim acceptis. Et illa destruitur, alioqui homo non esset vere mortuus; et tamen illa reparabitur entitas eadem numero: alias non esset idem numero homo. — Circa hæc verba quæro, quæ sit ista entitas alia: quia aut de prædicamento substantiæ, aut de aliquo genere accidentis. Si primum, aut est materia, aut forma substantialis, aut forma totius, quæ vocatur humanitas: quæ est aut ipsa anima rationalis secundum rem, quamvis secundum aliam rationem; vel animam materiamque includit, et est realiter idem cum anima rationali et carne simul acceptis. Si autem est de genere accidentis, non de necessitate exigitur ad materialem et substantialem hominis resurgentis seu resuscitati identitatem. Denique, Verbum æternum assumpsit humanitatem, non tamen aliquid de genere substantiæ existens, nisi animam rationalem et carnem.

Super tertium etiam (si bene recorder) contra hujusmodi entitatem satis est disputatum.29 Et multa hic scribit Scotus, quæ etiam a Bonaventura hic reprobantur, sed et alia multa scribit in hac quæstione ad reprobandum dicta Henrici, quæ non sunt contra verum intellectum ipsius: idcirco pertranseo.

Insuper Scotus sciscitatur, utrum possit esse notum per naturalem rationem, resurrectionem hominum generalem esse futuram. Et circa hæc scribit: Si accipi potest ratio sufficiens ad probationem resurrectionis, oportet hanc accipi a forma specifica hominis, vel ab operatione conveniente homini secundum formam illam. Primo modo procedendo, ex tribus propositionibus concluditur propositum; et si illæ essent naturali ratione patentes, haberemus propositum. Prima est, Anima intellectiva est forma hominis specifica; secunda, Anima intellectiva est incorruptibilis: ex quibus sequitur quod specifica hominis forma sit incorruptibilis. Tertia est, Forma hominis specifica non manebit perpetuo extra suum totum: ergo aliquando redibit. Ergo homo resurget: quia secundum Damascenum libro quarto, resurrectio est ejus quod dissolutum est, secunda surrectio.

Prima harum propositionum nota est rationi, et puri philosophi illam confessi sunt, et super secundum probata est.30 Nam et philosophi communiter dicunt, rationale esse differentiam hominis, intelligentes per rationale animam intellectivam esse essentialem hominis partem; nec (breviter) invenitur aliquis philosophus notabilis qui hoc neget, licet ille maledictus Averroes, in sua fictione tertio de Anima (quæ tamen fictio nec sibi nec aliis intelligibilis est), ponat intellectum esse quamdam substantiam separatam, hominibus conjungibilem mediantibus phantasmatibus. Quam conjunctionem nec ipse, nec aliquis eum sequens, potuit explicare; nec potest salvare, hominem formaliter intelligere: imo secundum ipsum, homo non esset formaliter nisi quoddam animal irrationale, quamvis excellentius aliis irrationabilibus. — Ad secundæ propositionis probationem sic arguunt philosophi:31 Quod corrumpitur, aut corrumpitur per contrarium, aut per defectum alicujus necessario requisiti ad esse ejus. Sed anima intellectiva non habet contrarium, nec esse corporis est simpliciter necessarium ad ejus esse. Præterea, simplex non potest separari a se ipso: anima est simplex, etc.

— Tertia propositio declaratur: Pars extra suum totum est imperfecta. Sed animam rationalem manere perpetuo imperfectam, inconveniens est: præsertim quum nullum violentum sit perpetuum. Separatio autem animæ a corpore, est quasi quid violentum, quum sit contra naturalem animæ inclinationem.

De ista materia Scotus scribit prolixe, ponendo diversas auctoritates Philosophi, ex quibus videtur sensisse animas esse immortales. Ad quas respondet, quemadmodum et Henricus in Quodlibetis et in

Summa, quod Aristoteles semper nutavit et dubitavit in ista materia, sicut et de mundi æternitate et providentia Dei et finali retributione justitiæ;32 et secundum diversa principia quæ habebat, nunc loquebatur favorabilius pro una parte, nunc pro alia. Ex quibus Scotus concludit, quod resurrectio generalis (quam ponimus) non possit naturali ratione probari. Mihi vero videtur, quod duæ illæ propositiones possunt demonstrative probari, et super secundum ostensæ sunt.33 Sed tertia habet instantiam : quamvis enim animæ sit naturale primo conjungi corpori, tamen dum esset semel separata a corpore, et scientias ac virtutes adepta, convenientius ei esset perpetuo esse separatam, quam corpori corruptibili ærumnoso rursus conjungi;34 nihilo minus salubrius ei esset reuniri corpori glorificando, secundum quod fides ponit catholica.

Contra positionem demum philosophorum, dicentium omnia in hoc mundo post magnum annum renovari, arguit Augustinus, quia opinio illa tollit veram felicitatem. Nam anima separata beata, aut putaret se nunquam ad hujus vitæ miserias revolvendam ac reituram, aut sciret hoc. Si primum, esset falsa opinione beata; si secundum, merito formidaret ac tristaretur : quæ ratio efficacior est ad reprobandum insanias quæ Origeni imputantur, ut supra secundum expositum est.

Insuper ad hoc, utrum resurrectio sit naturalis, respondet :35 Naturale multipliciter sumitur, et secundum hoc diversis opponitur. Nam uno modo opponitur supernaturali; alio modo, artificiali seu voluntario; tertio, violento. Resurrectio ergo erit naturalis, prout naturale opponitur violento, non prout opponitur supernaturali.

Amplius ad id, utrum resurrectio erit in instanti, respondet, quod collectio cinerum erit in tempore; introductio vero formæ corporis, id est, formæ substantialis corporeitatis in corpus ex pulveribus formandum, erit in instanti et immediate a Deo. — In qua responsione præsupponit in quolibet resuscitando ad minus futuras duas formas substantiales, videlicet formam corporeitatis et animam rationalem. Contra quod probatum est super secundum, non esse nisi unam formam substantialem in uno composito :36 quod et Philosophus et Commentator in multis sentiunt locis. — Postremo asserit Augustinum sentire in expositione verborum Apostoli, Deinde nos qui vivimus, etc., quod primo resurgent qui ante secundum illum Christi adventum defuncti fuerunt, et protinus post hoc, qui tunc vivi invenientur.37 — De loco autem resurrectionis dicit posse putari, quod in diversis locis resurgent, vel quod per angelos sanctos pulveres deferentur ad aliquem locum communem, in quo simul resuscitabuntur. — De hora autem dicit esse incertum, an in hora qua Christus surrexit, vel qua fuit judicatus, aut in qua tradidit spiritum. Nam quod dicitur Christus venturus in nocte, potest exponi de incertitudine temporis sui ad ventus.

B Christi adventum defuncti fuerunt, et protinus post hoc, qui tunc vivi invenientur. — De loco autem resurrectionis dicit posse putari, quod in diversis locis resurgent, vel quod per angelos sanctos pulveres deferentur ad aliquem locum communem, in quo simul resuscitabuntur. — De hora autem dicit esse incertum, an in hora qua Christus surrexit, vel qua fuit judicatus, aut in qua tradidit spiritum. Nam quod dicitur Christus venturus in nocte, potest exponi de incertitudine temporis sui ad ventus.

Footnotes

  1. Eccle. I, 10. ↩

  2. Ezech. XVI, 55. ↩

  3. Job xiv, 12. ↩

  4. q. 16. ↩

  5. Matth. xix, 28. ↩

  6. Job xlu, 10. ↩

  7. dist. XI, q. 1. ↩

  8. dist. I, q. 2. ↩

  9. tom. XXII, p. 135 D' et s.; XXIV, p. 286 D et s. ↩

  10. Joann. v, 28. ↩

  11. Ps. 1, 5. ↩

  12. Dan. xii, 2. ↩

  13. Matth. xxvii, 52. ↩

  14. Apoc. xx, 5, 6. ↩

  15. Apoc. xx, 13. ↩

  16. Act. 1, 7. ↩

  17. Dan. xii, 11, 12. ↩

  18. Apoc. xii, 6. ↩

  19. Cf. p. 249 D'. Cf. t. XXI, p. 180 A. ↩

  20. Cf. t. XXIV, p. 282 D' et s. ↩

  21. Job xx, 11. ↩

  22. Cf. t. XXII, p. 71 D' et s. ↩

  23. Cf. p. 245 D'. ↩

  24. Cf. p. 246 D et s. ↩

  25. 1 Thess. IV, 16. ↩

  26. p. 245 B. ↩

  27. Cf. p. 245 D. ↩

  28. tom. XXII, p. 287 C'. ↩

  29. dist. VI, q. 5. ↩

  30. Cf. t. XXII, p. 141 B. ↩

  31. Cf. t. XXII, p. 148 D'. ↩

  32. Cf. t. XXII, p. 132 B. ↩

  33. dist. xvii, q. 2; xix, q. 1. ↩

  34. Cf. t. XXI, p. 107 C. ↩

  35. Cf. t. XXII, p. 141 D' et s.; XXIII, p. 136 C'. ↩

  36. dist. xv, q. 5; xvii, q. 2. ↩

  37. I Thess. iv, 17. ↩

Chapter 237 of 283