Distinctio 43
A. De resurrectionis et judicii conditione.
POSTREMO de conditione resurrectionis et modo resurgentium, necnon et de judicii et misericordiæ qualitate breviter disserendum est. Omnibus quæstionibus quæ de hac re moveri solent, satisfacere non valeo; resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt atque nascentur, et mortui sunt et morientur, nullatenus ambigere debet Christianus. Ait enim Isaias: Resurgent mortui, et resurgent qui erant in sepulcris. Et Apostolus: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent, scilicet resurrectionis. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. Hoc vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non præveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de cœlo; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus. — His verbis et veritas resurrectionis, et causa atque ordo resurgentium præclarissime insinuatur.
Aug. Enchirid. c. 84.
Is. xxvi, 19, juxta LXX. 1 Thess. iv, 13-17.
B. De voce tubæ.
Causa enim resurrectionis mortuorum erit vox tubæ, quæ in adventu Judicis ab omnibus audietur, et cujus virtute excitabuntur mortui et de monumentis resurgent. Unde Propheta: Dabit voci suæ vocem virtutis, id est effectum resuscitandi mortuos.1 Et Joannes evangelista ait: Venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei;2 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. — Si vero quæritur, cujus vel qualis erit vox illa, Apostolus dicit, quod erit Archangeli, id est ipsius Christi, qui est princeps archangelorum; vel vox erit unius vel plurium angelorum. Eademque dicitur tuba, quia erit manifesta; et novissima, quia post eam non erit alia.3 Hæc tuba (ut ait Augustinus) est clamor de quo dicitur in Evangelio: Media nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit, exite obviam ei.4 Tubæ nomine aliquod evidens et præclarum signum intelligitur. Quod vox Archangeli et tuba Dei ab Apostolo dicitur, in Evangelio vox Filii Dei et clamor appellatur: quod signum mortui audient, et resurgent.
Aug. Epist. 140, n. 78.
C. De media nocte.
Media autem nocte dicitur venturus, ut ait Augustinus, non pro hora temporis, sed quia tunc veniet quum non speratur. Media ergo nocte, scilicet quum valde obscurum erit, id est occultum, veniet. Dies enim Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.5 Potest tamen non incongrue intelligi mediæ noctis tempore venturus, quia ut ait Cassiodorus, hoc tempore primogenita Ægypti percussa sunt, quando etiam Sponsus venturus est. Pluribus etiam locis contestantur auctores, quod adventus Christi, dies dicitur Domini, non pro qualitate temporis, sed rerum : quia tunc cogitationes et consilia singulorum patebunt. Unde in Daniele : Vetustus dierum sedit, et libri aperti sunt coram eo. Libri sunt conscientiæ singulorum, quæ tunc aperientur aliis.6 Et tunc implebitur : Nihil occultum quod non reveletur.7 Adveniente autem summo Judice, non solum aeris tenebræ illuminabuntur, sed abscondita cordium manifestabuntur. Virtute ergo divina fiet, ut cuique opera sua bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset hominem conscientia, eaque teste damnetur vel salvetur.
Aug. Epist. 140, n. 78.
Cassiod. in ps. CXVIII, 62.
Aug. de Civit. Dei, lib. XX, c. 14.
D. De memoria electorum, si tunc præcedentia mala teneat.
Hic quæritur, utrum electis tunc adsit memoria præcedentium malorum, sicut bonorum. Quædam auctoritates videntur bonos tradere non habituros tunc memoria præcedentium malorum, id est peccatorum vel tormentorum. Ait enim Isaias : Ego creo cœlos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor, sed gaudebitis in æternum.89 Item : Oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et absconditæ ab oculis vestris. Quæ de futuro exponens Hieronymus, ait : Oblivioni tradentur priora mala, quia forsitan in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur, succedentibus bonis æternis, ne sit pars malorum, prioris angustiæ memorari. Sed hæc et his similia possunt accipi sic, ut non excludant memoriam præcedentium malorum, sed ex ea molestiam et læsionem amoveant. Non enim eorum memoria Sanctos contristabit, vel eorum beatitudinem offuscabit, sed gratiores Deo reddet. Unde super psalmum octogesimum octavum ait Gregorius : Quomodo in æternum misericordias Domini canit, qui miseriæ non meminit? Quomodo autem plena beatitudo, si memoria reatus mentem tangit? Sed sæpe læti tristium meminimus, et sani dolorum meminimus sine dolore, et inde amplius læti et grati sumus. Ex his apparet, quod si priorum malorum memoriam Sancti habebunt in futuro, non eis tamen erit ad pœnam vel gloriæ derogationem, sed ad gratiarum actionem. — Si vero quæritur, utrum peccata quæ fecerunt electi, prodeant tunc in notitiam omnium, sicut mala damnandorum omnibus erunt nota; non legi hoc expressum in Scriptura. Unde non irrationabiliter putari po-
Hier. in Is. LXV, 17.
Gregor. Moral. lib. IV, n. 72. test, peccata hic per pœnitentiam tecta et deleta, illic etiam tegi aliis, alia vero cunctis propalari.
E. De his qui vivi reperientur.
Aug. de Cit. Dei, lib. xx, c. 20, n. 2.
Hugo, de Sacram. lib. II, p. XVII, c. 11.
Aug. op. cit. n. 3.
Ibidem.
Ambrosiast. in I Thess. IV, 14.
Hier. Epist. 59, n. 3.
Quæri solet, utrum illi quos vivos inveniet Christus, nunquam omnino morituri sint; an ipso temporis puncto quo rapientur obviam Christo, ad immortalitatem mira celeritate sint transituri. Non enim dicendum est fieri non posse, ut dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reviviscant. Ad hunc autem sensum quo æstimemus illos in parvo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, Apostolus nos urgere videtur, ubi dicit: Omnes in Christo vivificabimur;10 et alibi, Quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur.11 Cur autem nobis incredibile videatur, illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminari, atque ibi protinus immortaliter et incorruptibiliter reviviscere, quum credamus in ictu oculi futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura, tanta velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem? Sed vellem de his potius audire doctiores. Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros; nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, generaliter accipientes illud quod dictum est: Omnes quidem resurgemus, scilicet tam boni quam mali; sed non omnes immutabimur, scilicet in solennitatem resurrectionis.12 De hoc etiam Ambrosius ait: In ipso raptu eorum qui vivi reperientur, mors erit et resurrectio; ubi anima quasi per soporem egressa de corpore, eidem in momento reddetur. Econtra vero, scribens ad Marcellam, Hieronymus testari videtur, dicens quosdam in fine sæculi, adveniente Christo, non esse morituros, sed vivos repertos in immortalitatem repente mutandos. Horum autem quid verius sit, non est humani judicii definire.
F. Quomodo intelligitur Christus judex vivorum et mortuorum.
Hugo, op. cit. c. 12.
His autem adjiciendum est, dupliciter intelligi quod dicitur Christus judicaturus vivos et mortuos. Aut enim vivi accipiuntur qui in adventu ejus vivi reperientur, licet in raptu moriantur, et mortui qui ante decesserant; vel vivi et mortui accipiuntur justi et injusti.
G. Quomodo omnes incorrupti resurgent.
Quumque ex prædictis sane credi valeat omnes resurrecturos, credendum est etiam quod omnes resurgent incorrupti, non utique impassibiles: quia reprobi mortem patientur æternam, sed sine diminutione membrorum omnia humani corporis habituri membra; nec tamen gloria ac specie impassibilitatis induentur.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ TERTIÆ
HUCUSQUE ab exordio hujus quarti libri tractavit Magister de ecclesiasticis sacramentis, quibus homines purgantur ac sanctificantur in vita præsenti. In sequentibus autem octo distinctionibus determinat de pertinentibus ad finem hujus mundi inferioris, de ultima omnium hominum resurrectione, de metuendissimo Dei judicio generali, de retributione extrema, et variis rebus ad ista spectantibus. Primo itaque de ipsa resurrectione, omnipotenti Dei virtute futura ac fienda, determinat, hoc est: de voce tubæ, per quam, secundum unam expositionem, imperium seu potestas Altissimi designatur; et cur ac qualiter resurrectio ipsa fertur media nocte complenda. Deinde circa hæc movet quæstiones perutiles, an scilicet electi in resurrectione ac postea habebunt præteritorum malorum memoriam; et arguit pro parte utraque, ac solvit. Secundo scrutatur, an et quando sint morituri hi quos Christus ad judicium veniens repriet vivos, juxta illud Apostoli: Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus.13 Exponit quoque quo sensu Christus vocetur judex vivorum ac mortuorum, et quomodo mortui resurrecturi sint incorrupti.
Footnotes
Chapter 236 of 283