Quæstio 2
Quæritur modo, Utrum in hora judicii unusquisque cognoscet distincte omnia sua peccata, et etiam aliorum universorum, tam electorum quam reproborum.
Videtur quod non : quia secundum Philosophum, contingit plura simul scire, id est habitualem cognitionem habere, unum vero intelligere; unde communiter fertur, quod impossibile sit plura simul actualiter intelligere. Quomodo ergo posset quis tam sui ipsius quam innumerabilium millium hominum, tam innumerabilissima peccata, tam subito ac distincte cognoscere ? — Videtur quoque hoc confusivum esse Sanctis quampluribus, quod singula eorum peccata per pœnitentiam deleta, universis singulisque paterent. — Sed et peccata per pœnitentiam sublata, sic sunt ac si nunquam fuissent. — Insuper, nihil cognoscitur nisi per similitudinem aliquam; et peccata quæ sunt velut privationes, noscuntur per habitus oppositos, nec tot atque tantorum habituum similitudines possunt simul actuare intellectum : præsertim quum dictum sit super secundum ex auctoritate Algazelis, quod sicut corpus nequit simul diversis formari figuris, ita nec intellectus pluribus intelligilibibus speciebus.1
In oppositum est, quod finale illud judicium fiet, quatenus universi et singuli sciant justissimum esse Dei judicium : quod agnoscere non valebunt, nisi sua ac aliorum peccata noscant distincte.
Dicitur quoque in littera de libris conscientiarum, quod in illis legentur gesta cunctorum : quod non videtur possibile, quum gesta illa jam diu desierint, nec in aliquo repræsententur. — Nec bene sonare videtur, quod reprobi et iniqui tantam desuper illuminationem habebunt, ut cordium intueantur secreta in aliis.
Circa hæc scribit Albertus : Quemadmodum ait Glossa in epistolam ad Romanos, notæ quædam præteritorum malorum in conscientiis remanent, et has notulas puto esse reatus, per quos unicuique sua repræsentantur peccata.2 Unde Richardus de S. Victore in libro de Judicio loquitur : Quid sunt corda judicandorum, nisi quædam (ut sic loquar) actiones scriptæ? Et quid judicantium corda in omnem divinitus veritatem edocta, nisi quædam quasi canonum decreta? Ex hac ergo gemina scriptura omnis trahitur sententia unde quilibet judicandorum absolvitur vel ligatur. Ex quibus accipitur, quod tam judicandorum quam judicantium conscientiæ libri dicantur; sed judicandorum conscientiæ ponunt causas judicandi, judicantium vero conscientiæ exhibent canones sententiæ in talibus causis ferendæ. Denique omnia peccata per pœnitentiam non deleta, ibi patebunt. Quæ enim deleta sunt, non sunt peccata : ideo ibi ad scientiam et judicium non revocantur. Omnia etiam mala propria et aliena ibi manifestabuntur. Etenim super illud ad Corinthios, Quoadusque veniat Dominus, etc., dicit I Cor. IV, 5. Glossa : Tunc omnia aperta erunt omnibus, ut possint de omnibus judicare. — Et si quæratur, quid cruciatus oriatur ex hoc iniquis; dicendum, quod est pœna damni et pœna sensus. Pœna damni maxima, est privatio boni increati et creati, propter deformitatem peccati. Pœna sensus est duplex, puta, interior remorsus conscientiæ, et pœna exterior, scilicet incendium ignis cum aliis afflictivis. Et inter illas credo exteriorem ignem esse magis vehementem : quia remorsus interior aut est de damno, aut de hoc quod peccando se subdidit corporeo afflictivo. Hæc Albertus.
Qui etiam sciscitatur, utrum possibile sit omnia peccata simul in momento accusari. Respondet : Ad hoc mihi videtur dicendum, quod accusatio erit duplex. Una de peccatis in genere ad memoriam redduntibus; alia in specie et numero. Prima in judicio sufficit ad condemnationem; secunda deservit vermi conscientiæ. Prima quoque erit momentanea, alia successiva. Et istud dico, quia nequaquam credo quod contingat plura simul intelligi aut considerari in actu. Alii tamen dicunt contrarium, et quod accusatio erit in specie et numero vitiorum. Hæc Albertus.
De his Thomas plenius planiusque conscribens : Teste (inquit) Apostolo ad Romanos, in die quo Dominus judicabit, unicuique conscientia sua testimonium reddet, et cogitationes erunt accusantes et defendentes.3 Et quia oportet quod testis et accusator et defensor in quolibet judicio habeant notitiam horum quæ in judicio versantur, in illo autem communi judicio omnia hominum opera in judicium venient, oportet quod omnium operum suorum unusquisque notitiam habeat. Unde tunc conscientiæ singulorum erunt veluti quidam libri continentes res gestas, ex quibus procedet judicium. De quibus
Apoc. xx, 12. in Apocalypsi legitur: Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est liber vitæ; et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris. Ubi per libros sic apertos intelliguntur, secundum Augustinum, Sancti novi ac veteris Testamenti, in quibus Deus monstravit quæ præcepta donavit. Per librum vero vitæ intelliguntur conscientiæ singulorum, quæ dicuntur singulariter unus liber, quoniam una divina fiet virtute ut cunctis propria facta ad memoriam revocentur. Et hæc vis in quantum reducet homini ad memoriam sua facta, liber vocatur. Vel per primos libros designantur conscientiæ, per secundum sententia Judicis descripta in providentia ejus. Quamvis autem multa merita atque demerita a memoria excidant, omnia tamen aliquo modo manent in suo effectu. Merita namque non mortificata, manent ac slucent in præmio; mortificata vero, permanent in reatu ingratitudinis, quæ augetur ex hoc quod homo post gratiæ susceptionem peccavit. Demerita quoque per pœnitentiam non deleta, in reatu pœnæ eis debitæ manent; et quæ per pœnitentiam sunt deleta, manent in pœnitentiæ memoria. Ad hoc tamen principaliter operabitur vis divina, secundum Augustinum. — Verumtamen notitia seu memoria peccatorum non erit Beatis causa doloris, sed potius materia jucunditatis et gratiarum actionis de omni misericordia eis exhibita: quemadmodum angeli gaudent de divina justitia qua relinquuntur eis commissi, ita quod peccant ac pereunt.
Præterea si quæratur, an quilibet possit legere in conscientia alterius omnia quæ sunt scripta in ea; dicendum, quod in extremo judicio oportet divinam justitiam omnibus apparere, quæ jam latet in multis. Sententia vero Judicis damnans aut salvans, non erit justa, nisi secundum merita ac demerita proferatur: ideo sicut oportet quod judex et assessor merita noscant causarum, ad hoc quod judicium proferant justum; ita ad hoc ut sententia appareat ac innotescat aliis esse justa, oportet quod causas sententiæ sciant, hoc est merita electorum, et demerita reproborum. Hinc sicut unicuique clara erit sua præmiatio seu sua damnatio, et cur taliter præmietur, ita et ceteris omnibus innotescet. Et hæc est probabilior communiorque opinio, quamvis Magister aliter sentiat, dicens, quod peccata per pœnitentiam deleta, aliis in judicio non patebunt: ex quo sequeretur quod nec pœnitentia pro illis peccatis facta, cunctis constaret; per quod multum gloriæ electorum et laudi divinæ detraheretur. Hæc autem merita seu demerita omnibus ostendentur in suis effectibus vel in se ipsis virtute divina, ut dictum est. Nec illa publicatio vitiorum erit Sanctis ad ignominiam, sed magis ad gloriam, propter subsecutam pœnitentiam et misericordiam Dei eis exhibitam: sicut et nunc non est Paulo apostolo et Mariæ Magdalene ad inhonorationem, quod eorum peccata in Ecclesia agnoscuntur et recitantur.
Quæritur quoque, an universi in judicio videbunt omnia ista intuitu uno et instanti, vel diviso intuitu et successivo. Dicendum, quod de hoc est duplex opinio. Una quod sic: quod de Beatis facile credi potest, quum omnia videant in uno, hoc est in increato speculo ac lumine Dei; de reprobis vero est hoc magis difficile. Propter quod alii dicunt, quod mali videbunt omnia peccata sua in genere, et hoc eis ad damnationem sufficiet. Sed hoc non videtur consonum Augustino, vicesimo de Civitate Dei dicenti, quod omnia mentis intuitu enumerabuntur: quod sine particulari ac distincta cognitione fieri nequit. Hinc media via eligi potest, dicendo, quod singula considerabuntur, non tamen in instanti, sed brevissimo tempore, divina virtute ad hoc adjuvante, et hoc est quod Augustinus dicit ibidem, quod mira celeritate enumerabuntur. Nec hoc impossibile reputetur, quum in tempore quantumlibet brevi sint potentialiter infinita instantia. — Ex quibus patet solutio ad objecta. — Hæc Thomas in Scripto.
Consonat Petrus : In judicio, inquiens, mul ab omnibus: Omnes repente vel simul apparebit omnibus perfectissime præsens justitia, ac præterita misericordia Dei circa ipsos. Et ut evidentissime appareat eis præsens Dei circa ipsos justitia, manifestabuntur eis præsentia eorum merita atque demerita. Rursus, ut appareat eis præterita Dei circa ipsos misericordia, innotescent eis merita eorum præterita, quamvis fuerint annullata. Hæc Petrus. — Scripta quoque Richardi continentur in præinductis, et concordant eisdem.
Porro Bonaventura hic multa interrogat de libro vitæ, quid sit, cur Filio approprietur : de quibus pertranseo, quoniam supra primum sunt expedita. Et addit, respondendo ad istud, utrum omnia videantur siomnia peccata videbunt, et magis credendum quod simul. Ad quod intelligendum, sciendum est quod multa videre simul ut multa, tripliciter potest contingere. Primo, ratione ejus in quo videntur, quia videlicet aliquis videt multa in uno: et ita in speculo æterno multa simul videntur. Secundo, ratione sublimationis intellectus, quia efficitur deiformis per gloriam : et ita Beati vident simul plura, sicut et Deus, quamvis non omnimodo ita. Tertio, ratione divinæ virtutis hoc facientis; quæ tamen per hoc non facit intellectum gloriosum, nec ostendit ei exemplar æternum, sed elevat intellectum, ut possit aliquid supra se, sive ad gloriam vel ad pœnam. Hæc Bonaventura. tom.XX, p. 526 D et s.
Footnotes
Chapter 238 of 283