Skip to the text

Quæstio 1

Circa hæc quæritur primo, An finale ac generale judicium in fine sæculi sit futurum, et an erit per notabilem moram durans, ac per vocalem disceptationem ac sententiæ realem prolationem.

Videtur quod non erit generale judicium, quum unusquisque mox ut a corpore exierit, judicetur a Christo; atque ut ait Nahum propheta, Non judicabit Dominus bis in id ipsum.1 Ergo sufficit particulare judicium. — Rursus, judicium fit ut judicatus recipiat quod meruit, utpote præmium meriti sui: quod præmium est beatifica visio Dei quantum ad justos, et damnatio infernalis quantum ad reprobos. Quum ergo retributio hæc quotidie interim fiat, superfluum videtur judicium secundum. Si dixeris, quod fiet propter corporum glorificationem, objicitur: quoniam certum est quod quorum animæ interim glorificantur, tunc corpora glorificabuntur; et quod quorum animæ interim condemnantur, tunc corpora damnabuntur.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto: Quemadmodum dies particularis judicii quod fit in morte cujuslibet, indeterminata est et incerta, ita et dies generalis judicii quod erit in resurrectione futura, juxta illud in Actibus: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, etc.;2 atque in Evangelio: De die illa nemo scit.3 Porro locus judicii determinatus est in Joele quo legitur: Consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.4 — Sed quæritur, quare locus determinatus est, et non tempus. Arguitur etiam contra hoc quod in Evangelio legitur, quod nec angeli nec Filius hominis sciunt de die illa.5 Angeli namque habent cognitionem non solum vespertinam, sed etiam matutinam omnium rerum, etiam futurorum, in Verbo, tanquam in speculo æternitatis clarissimo. Denique Filius, qui est Sapientia Patris, non ignorat quæ Pater scit, quum in Evangelio protestetur: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit.6 — Si dicatur, quod Filius dicitur diem illam nescire, quia non facit nos scire, objicitur, quia et Pater et Spiritus Sanctus sic dicerentur diem illam nescire, quia non faciunt alios eam scire. — Rursus, de loco objicitur, quoniam vallis Josaphat nequaquam est capax omnium hominum qui in judicio comparebunt. — Amplius, quum resurrectio sit futura in momento, in ictu oculi, qualiter impii, qui habebunt corpora ponderosa, poterunt a remotissimis locis illuc adduci? — Objicitur item de hoc quod Sancti dicuntur judicaturi cum Christo, quia nec auctoritative, nec ut dantes consilium, nec ut proferentes sententiam judicabunt.

Respondemus, quod dies utriusque judicii nobis incerta est, quatenus jugiter stemus in Dei timore, et per timorem declinemus ab omni transgressione. Ignorantia autem loci non confert ad istam custodiam ac timorem. — Ad aliud dicimus, quod angeli nihil sciunt de die illa, nisi eis divinitus reveletur: quia cognitio ista omnino transcendit naturalem notitiam. Quumque dies illa non aderit nisi completo numero electorum, et ipsi ignorent quando hoc erit; idcirco et diem illam ignorant. — Filius autem dicitur ignorare eamdem secundum naturam assumptam, quia non facit nos scire: quoniam ipse datus est nobis magister et legislator, inter homines conversando, atque de aliis instruendo, et non de isto. Unde dicitur nescire, quia per modum nescientis se habuit. Taliter autem non convenit Patri neque Spiritui Sancto esse magistrum hominum. — At vero in vallem Josaphat Christus corporaliter non descendet, ut multi pueriliter credunt (ut dicit Hieronymus), sed erit in aere supra vallem. Unde in Actibus: Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum.7 Hinc sicut ascendit a monte illo, sic descendet super eumdem, ita quod residebit in aere, eruntque homines non solum in terra, sed et in aere, potissimum boni, dicente Apostolo: Simul rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.8 Angelorum demum ministerio adducentur celerrime, quemadmodum angelus portavit prophetam Habacuc in impetu spiritus sui de Judæa in Babylonem.9 Maligni vero spiritus ibi ministerium non habebunt, imo fugere mallent. Viri autem apostolicæ perfectionis judicabunt per assessoriam dignitatem, et omnes Sancti per sententiæ Judicis approbationem. — Hæc Antisiodorensis: de quibus in consequentibus plenius est dicendum.

Itaque Thomas: Quemadmodum (inquit) operatio pertinet ad rerum principium quo res producuntur in esse, ita judicium pertinet ad terminum quo res ad suum finem perducuntur. Distinguitur autem duplex operatio Dei: una, qua ipsas res primitus in esse produxit; alia, qua producta gubernat. Sic quoque est duplex judicium ejus, ordine tamen converso. Unum, quod correspondet operi gubernationis (quæ sine judicio esse nequit), quo unusquisque singulariter pro suis actibus judicatur, non solum secundum quod competit sibi, sed etiam secundum quod gubernationi competit universi: unde differtur præmiatio unius pro aliorum utilitate, ut patet ad Hebræos;10 et pœnæ unius cedunt ad utilitatem alterius. Hinc oportet esse judicium aliquod universale, correspondens primæ rerum productioni, ut sicut tunc processerunt immediate a Deo, ita in fine simul detur ultima mundi completio, unoquoque finaliter accipiente quod ei debetur secundum se ipsum. Unde in illo judicio apparebit manifeste divina justitia quantum ad omnia quæ nunc ex hoc occultantur, quod scilicet interdum de uno disponitur ad utilitatem aliorum aliter quam manifesta ejus opera videntur exigere. Etiam tunc erit universalis separatio bonorum a malis, quia de cetero non erit locus ut boni per malos aut mali per bonos proficiant: propter quod interim, Deo sic disponente, commixti sunt.

Ex his patet ad primum objectum solutio. Quum enim quilibet homo sit singularis persona, et etiam pars totius generis humani, duplex ei debetur judicium: unum particulare in morte, in quo recipit quantum ad animam sicut promeruit; aliud in fine sæculi, in quantum est pars generis humani, sicut et aliquis dicitur judicari secundum humanam justitiam, quando communitas cujus ipse est pars judicatur. Nec tamen bis judicat Deus in id ipsum: quia non duas pœnas completas pro uno peccato infligit, sed pœna ante judicium non plene inflicta, tunc complete inferetur, dum corpus et anima pariter cruciabuntur. In judicio quoque finali omnibus omnia patebunt peccata, patebitque universis ac singulis quam justum sit judicium Dei de omnibus.11

Præterea quid respondendum sit de disceptatione, protractione et prolatione sententiæ in generali judicio, pro certo definiri non valet. Probabilius tamen putatur, quod totum mentaliter perficietur. Si enim vocaliter singulorum peccata recitarentur, inæstimabilis temporis longitudo ad hoc exigeretur, quemadmodum etiam vicesimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Si liber ex cujus scriptura omnes judicabuntur, ut in Apocalypsi dicitur, materialiter cogitetur, quis ejus magnitudinem aut longitudinem valeat æstimare? Aut quanto tempore poterit legi liber in quo scriptæ sunt vitæ universorum? Nec minus tempus requiritur ad narrandum opera12 ac vitia singulorum quam ad legendum, si materiali in libro essent conscripta. Idcirco videtur quod illa quæ apud Matthæum scribuntur tunc proferenda, mentaliter sint perficienda, quod omnipotente Dei virtute subito poterit fieri:13 sicque verba Christi auditu interiori ab omnibus audientur.

Insuper dum quæritur, an tempus judicii sit ignotum; dicendum, quod Deus per scientiam suam est causa rerum.14 Utrumque autem, videlicet causalitatem et cognitionem, creaturis communicat. Nihilo minus de utroque aliquid sibi reservat. Nam aliqua operatur in quibus nulla creatura est sibi cooperans, et quædam cognoscit quæ nulli revelat. Et hæc potissime esse debent et sunt quæ soli divinæ subjacent potestati, inter quæ est finis mundi, in quo erit dies judicii. Hanc rationem Christus tetigisse videtur dicendo, Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate;15 quasi dicat, quæ soli ejus potestati sunt reservata. — Verum his objici potest, quod in Evangelio Christus tangit multa signa futuri judicii quæ illud præcedent: ergo ex illis poterit præcognosci. Dicendum, quod sicut in epistola ad Hesychium de fine mundi asserit Augustinus, signa illa non omnia pertinent ad secundum Christi adventum, sed partim pertinent ad tempus destructionis Jerusalem factæ per Titum; plura vero illorum spectant ad adventum quo

Christus Ecclesiam quotidie spiritualiter visitat. Reliqua autem quæ ad secundum spectant adventum, non valent ad præsciendum determinate tempus adventus secundi: quoniam illa pericula et adversa fuerunt a principio Ecclesiæ, nunc intensius nuncque remissius; nec scitur quanto magis tunc abundabunt quam ante. Nec obest quod S. Joannes apostolus ait:16 Carissimi, novissima hora est; et beatus apostolus Paulus: Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt.17 Talia quippe sunt dicta non ad insinuandum aliquam brevem temporis moram, sed novissimum mundi statum, qui est quasi novissima sæculi ætas, quæ quamdiu durabit ignotum est: sicut nec hominis senectuti præfixus est terminus homini cognitus, imo interdum diutius durat quam omnes præcedentes ætates, aut tamdiu.

Denique ad quæstionem hanc, utrum aliqui judicabunt cum Christo, dicendum quod judicare multipliciter dicitur. Primo, quasi causaliter, ut is judicare dicatur, unde apparet quis judicandus. Et sic quidam judicabunt comparative, sicut apud Matthæum ait Salvator:18 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et judicabunt eam, etc. Sicque boni et mali tunc judicabunt. Secundo, quasi interpretative. Interpretamur enim aliquem facere, qui facienti consentit: hinc qui consentient Judici, ejus sententiam approbando, judicare dicuntur. Sicque judicare est omnium electorum. Tertio, quasi per similitudinem, quoniam scilicet similitudinem habet judicis in se, in quantum sedet in loco eminenti ut judex: et sic assessores judicis judicare feruntur. Et ita (ut aliqui dicunt) viri perfecti, quibus judiciaria potestas promittitur apud Matthæum, judicabunt, quoniam superiores aliis apparebunt, occurrentes obviam Christo in aera.19 Sed istud non videtur sufficere ad promissionem Christi complendam. Nam dixit, Sedebitis judicantes: unde videtur judicium consessioni superaddere. Idcirco est quartus modus judicandi, qui convenit viris

Ibidem. perfectis in quantum in eis continentur decreta divinæ justitiæ, ex quibus homines judicabuntur: ut si liber in quo lex descripta est, judicare dicatur. Unde in Apocalypsi dicitur: Judicium sedit et libri aperti sunt.20 Sicque Richardus de S. Victore istam judicationem exponit, dicendo:21 Qui divinæ contemplationi adsistunt, et in libro sapientiæ quotidie legunt, velut in cordium voluminibus scribunt quidquid jam perspicua veritatis intelligentia comprehendunt; et rursus: Quid sunt judicantium corda divinitus in omnem veritatem edocta, nisi quædam canonum decreta? Sed quoniam judicare importat actionem in alium transeuntem, proprie judicare dicitur qui sententiam in alterum profert loquendo. Quod dupliciter fit. Uno modo propria auctoritate: quod solius est Dei. Secundo, sententiam alterius auctoritate prolatam, in aliorum notitiam ducendo, quod est sententiam latam pronuntiare: sicque judicabunt viri perfecti, quoniam alios ducent in cognitionem divinæ justitiæ, ut sciant quid ipsis juste pro ipsorum meritis debeatur: ut ipsa revelatio justitiæ judicium appelletur. Unde Richardus: Judices coram judicandis decretorum suorum libros aperire, est ad cordium suorum inspectionem, inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his quæ ad judicium pertinent, revelare. dicantium corda divinitus in omnem veritatem edocta, nisi quædam canonum decreta? Sed quoniam judicare importat actionem in alium transeuntem, proprie judicare dicitur qui sententiam in alterum profert loquendo. Quod dupliciter fit. Uno modo propria auctoritate: quod solius est Dei. Secundo, sententiam alterius auctoritate prolatam, in aliorum notitiam ducendo, quod est sententiam latam pronuntiare: sicque judicabunt viri perfecti, quoniam alios ducent in cognitionem divinæ justitiæ, ut sciant quid ipsis juste pro ipsorum meritis debeatur: ut ipsa revelatio justitiæ judicium appelletur. Unde Richardus: Judices coram judicandis decretorum suorum libros aperire, est ad cordium suorum inspectionem, inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his quæ ad judicium pertinent, revelare.

C Primo, ratione congruitatis, quoniam voluntaria paupertas est eorum qui omnibus quæ sunt mundi contemptis, soli Christo inhærent: ideo non est quidquam in eis quod eorum judicium a justitia deflectat; per quod ad judicandum redduntur idonei, tanquam justitiæ veritatem præ omnibus diligentes. Secundo, per modum meriti, quoniam humiliationi exaltatio correspondet pro merito: paupertas autem præcipue facit hominem in hoc mundo despectum. Tertio, quia paupertas primo incipit hominem ad præfatam illuminationem sapientiamque disponere, per quam cum Christo judicare Sancti dicuntur, sicut jam patuit. Itaque per duodecim sedes super quas Sancti sedebunt ad judicandum, universitas soliorum eorum qui taliter judicabunt, exprimitur.22

At vero si quæratur, an etiam sancti angeli judicabunt cum Christo; dicendum, quod assessores judicis debent judici esse proportionales seu in natura conformes. Christus autem in judicio omnibus apparebit in natura humana, in qua sibi conveniet judicare per sententiæ prolationem. Hinc angelis, qui per humanitatem Christo conformes non sunt, non competit judicare cum ipso tanquam assessoribus ejus.

Amplius quæritur, an post diem judicii dæmones exsequentur sententiam Judicis in damnatis. Dicendum, quod circa hoc tangitur in littera a Magistro duplex opinio; et utraque justitiæ Dei videtur competere. Ex hoc enim quod homo peccat, dæmoniis juste subjicitur, sed dæmon ei præest injuste. Opinio ergo quæ ponit dæmones non præesse hominibus in tormentis post diem judicii, respicit ordinem divinæ justitiæ ex parte dæmonum punientium; contraria vero opinio respicit ordinem divinæ justitiæ ex parte hominum punitorum. Quæ autem harum opinionum sit verior, certum nobis esse non potest nisi ex revelatione. Verius tamen puto, quod sicut servatur ordo in salvatis, quo quidam Beati a quibusdam illuminabuntur et perficientur, eo quod cœlestis hierarchiæ ordines erunt perpetui;23 ita servabitur ordo in pœnis, ita quod homines per dæmones punientur, ne ordo divinus quo Deus constituit angelos inter naturam divinam atque humanam, totaliter annulletur. Ideo sicut hominibus per angelos bonos illuminationes divinæ deferuntur, ita et dæmones sunt divinæ justitiæ exsecutores in malos. Nec in hoc aliquid minuetur de dæmonum pœna, quia in hoc quod alios torquent, etiam ipsi torquebuntur. Ibi enim miserorum societas miseriam non minuet, sed augebit. — Verumtamen his objici potest, quia secundum Apostolum, in futuro evacuabitur omnis prælatio: Christus (inquit) evacuabit omnem principatum et potestatem et dominationem.24 Quocirca loquitur Glossa: Nunc angeli præsunt angelis, dæmones dæmonibus, homines hominibus, sed in futuro cessabit omnis prælatio ista. Et respondendum, quod totum hoc intelligendum est de cessatione prælationis secundum modum quo est nunc. Prælatio enim qua nunc angeli præsunt angelis atque hominibus, homines quoque hominibus, ordinatur ad perductionem hominum in ultimum finem; prælatio vero dæmonum, quantum ad suum usum vel potius abusum, ad abductionem hominum ab ultimo fine.

Quæritur item, an universi homines in judicio comparebunt, etiam parvuli in solo originali defuncti. Dicendum, quod potestas judiciaria Christo homini est collata in præmium obedientiæ et humiliationis quas in sua exhibuit passione, in qua sanguinem suum fudit, quantum ad sufficientiam, pro universis et singulis, quamvis in omnibus non sit sortita effectum, ex defectu eorum. Hinc congruum est ut universi in judicio compareant ad videndum ejus exaltationem in natura humana, in qua tanta pro ipsis fecit ac pertulit, et in qua constitutus est judex vivorum ac mortuorum. Hinc pueri ante usum rationis decedentes, in judicio comparebunt, non ut judicentur, sed ut videant Judicis gloriam. — Hæc Thomas.

Qui etiam sciscitatur, an aliqui boni in judicio judicabuntur; item, an aliqui mali judicabuntur ibidem; itemque, an angeli. Ad quæ tria perfacilis exsistit responsio.

Nempe ad primum respondet: Judicium duo importat, quæ sunt, discussio meritorum, et retributio præmiorum. Quantum ad secundum, omnes judicabuntur. Omnibus enim electis illis dicetur:25 Venite, benedicti Patris mei, etc. Et sic ex judicio Christi, dignam pro meritis remunerationem suscipient. Discussio autem meritorum non fit nisi ubi est aliqua meritorum cum malis commixtio. Illi itaque qui super fundamentum fidei ædificant aurum, argentum et lapides pretiosos, divinis servitiis totaliter insistentes, quoniam nullam mali admixtionem habent notabilem, non habet in eis meritorum discussio locum;26 et quantum ad hoc, non judicabuntur. Qui autem super fundamentum fidei ædificant lignum, fœnum, stipulam, adhuc amantes terrena, negotiisque sæcularibus implicati, sic tamen quod Christo nil præferunt, sed student eleemosynis ac aliis virtutum operibus expiare peccata, habent commixtionem bonorum meritorum cum malis: ideo discussio meritorum in ipsis locum sortitur, et quantum ad utrumque judicabuntur.

Ad secundum respondet: Judicium quod est demeritorum pœnalis retributio, omnibus malis fiet et convenit; judicium autem quod est discussio meritorum, solis fiet fidelibus, quia in infidelibus non est fidei fundamentum, sine quo nihil est meritorium: unde non fit de eis discussio. Sed in pravis fidelibus, in quibus est fidei fundamentum, est ad minus aliquis fidei actus laudabilis, quamvis forsan non meritorius: nam quantum de se est, ordinatur ad meritum. Hinc credentes, qui saltem fide et numero sunt cives civitatis Dei, judicabuntur discussionis judicio, quia in cives sine discussione meritorum non fertur sententia mortis; infideles autem damnabuntur ut hostes, qui consueverunt apud homines absque meritorum audientia exstirpari.

Insuper respondens ad tertium: Judicium (ait) discussionis neque in bonis angelis neque in malis habet locum, quum nec in angelis bonis sit demeritum, neque in pravis meritum. Sed loquendo de judicio retributionis est distinguendum. Nam una est retributio correspondens propriis meritis: et hæc a principio fuit facta utrisque, dum quidam effecti sunt beati, alii condemnati. Alia est retributio correspondens bonis aut malis per angelos aut dæmones procuratis: quæ retributio in futuro fiet judicio, quia et boni angeli gaudium majus habebunt de salvatione eorum quos ad salutaria induxerunt; mali quoque amplius torquebuntur multiplicata eorum ruina qui per eos ad mala sunt incitati. Hinc directe loquendo, judicium nec ex parte judicantium, nec ex parte judicandorum, erit angelorum, sed hominum. Idcirco quod ad Corinthios scribit Apostolus, Ne-1 Cor. VI, 3. scitis quoniam angelos judicabimus? intelligendum est de judicio comparationis, quoniam quidam homines quibusdam angelis superiores ac meliores invenientur. — Hæc omnia Thomas in Scripto.

Præterea Petrus ad istud, an disceptatio illa erit vocalis, parum aliter respondens: Una (inquit) opinio est, quod totum illud judicium erit mentale, quia si singuli vocaliter judicarentur, valde diu duraret. Alii dicunt, quod erit et mentale interius, et etiam vocale exterius, quoniam Christus judicabit non tantum ut Deus, sed etiam ut homo: ideo ejus judicium fiet non sorum modo divino, sed etiam humano. Atque ex hoc majus gaudium erit bonorum, et major dolor sensibilis reproborum: ideo sicut corporalis apparitio Christi non erit frustra, ita nec sensibilis illa prolatio.

Si demum quæratur, an disceptatio illa erit solum de operibus misericordiæ, dicendum: Duplici causa reprobi damnabuntur. Primo, quoniam peccaverunt transgrediendo præcepta justitiæ; secundo, quia peccata sua non redemerunt per opera misericordiæ. Sancti autem in primo cum illis conveniunt, quoniam omnes vel fere omnes peccaverunt; in secundo differunt, quia per opera misericordiæ sua peccata redemerunt. Hinc in judicio duplex fiet discussio meritorum. Prima mentalis, et hæc omnibus erit communis bonis et malis, de justitiæ actibus, ut pateat eos peccasse. Secunda erit vocalis, de operibus misericordiæ, ut pateat non omnes misericordia dignos esse. — Denique Christus in quantum Deus, judicabit jurisdictione ordinaria, sicut et Pater ac Spiritus Sanctus; sed ut homo, judicabit jurisdictione delegata. — Probabilius quoque videtur, quod post diem judicii cessabit tam officium angelorum sanctorum in procuranda gloria salvandorum, quam dæmonum in procurandis suppliciis damnatorum. — Hæc Petrus.

Quibus in omnibus Richardus concordat. Et addit, quod in judicio disceptatio mentalis erit de omnibus operibus, non solum in speciali, imo etiam in singulari: quia (secundum Augustinum vicesimo de Civitate Dei) virtute divina fiet ut unicuique opera sua tam bona quam mala in memoriam revocentur, ac mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset aut excuset scientia conscientiam, atque ita simul omnes et singuli judicentur. — Utrum autem de aliis quam de misericordiæ operibus aliqua disceptatio vocalis sit ibi futura, certum nobis non est. Certum tamen est, quod disceptatio illa fiet aut de solis misericordiæ operibus, aut præcipue de illis, ut omnibus appareat manifeste, quod qui peccata sua per misericordiæ opera non redemerunt, misericordia sunt indigni, juxta illud in Psalmo: Dispereat de terra memoria ejus, pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.27 — Citatio quoque ad judicium, erit mentalis et vocalis, quia mentaliter ad judicium vocabuntur, et per ministerium angelorum vocaliter, juxta illud Matthæi:28 Mittet angelos suos cum tuba, etc. Similiter mentalis atque vocalis erit reproborum accusatio. Accusabunt enim eos conscientiæ suæ (ut dicitur ad Romanos) et eorum iniquitas, quæ erit omnibus manifesta.29 In libro quoque Sapientiæ: Traducet illos ex adverso iniquitas ipsorum. Christus quoque eos vocaliter accusabit, prout apud Matthæum testatur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Nec hoc erit contra formam recti judicii, quod idem erit accusator et testis:30 quia ipse procedet ex officio suo. Insuper testificatio erit mentalis et vocalis, quoniam quilibet videbit conscientiam alterius, ita quod propria conscientia testabitur cuilibet, verum esse illud de quo conscientia cujuslibet reprobi accusabit eum. Sed et angeli qui fuerunt ipsorum custodes, specialiter testificabuntur31 contra eos, quod et philosophi quidam senserunt, ut patet in libro Apuleii de Deo Socratis. Homines item electi contra eos vocaliter testabuntur. Sententia etiam definitiva Judicis non solum mentaliter sed et vocaliter proferetur, ut sonare videtur scriptura apud Matthæum. Et ista positio magis concordare videtur cum textu Scripturæ. Quod autem scriptum est in libro Sapientiæ, Disrumpet illos inflatos sine voce, exponitur de voce excusationis: quia inexcusabiles erunt, nec se poterunt excusare;32 et sic Glossa exponit.

Iterum quæritur, utrum judicium illud diu durabit. Dicendum, quod ut vicesimo de Civitate Dei loquitur Augustinus, per quot dies extendatur judicium, est incertum. Unde quum divini judicii diem ultimum pronuntiamus, more sacræ Scripturæ, quæ diem pro tempore ponit, novissimum tempus significamus. Probabile vero est, quod non extendetur per moram multum prolixam. Quod vicesimo de Civitate Dei videtur Augustinus sentire, dicendo: Judex convincet conscientias reproborum sine ulla sermonis prolixitate. Hinc vocalis disceptatio illa non erit cum quolibet in singulari nominatim, nec de quolibet opere singulari, sed ut prædicit Salvator in Evangelio, ita erit, quod scilicet loquetur in generali tam exsistentibus ad dexteram, quam eis qui stabunt ad lævam. — Porro angeli boni pro ministerio quod nobis nunc exhibent, quoddam gaudium accidentale recipient; dæmones quoque pro malis quæ nobis procurant, recipient grave supplicium. — Hæc Richardus.

Amplius Bonaventura: Ad hoc (inquit) quod judicium firmum sit, duo concurrentur, puta auctoritas et potestas: auctoritas in sententiando, et potestas in retribuendo seu exsequendo. Si alterum horum desit, non est firmum judicium. Quæ duo fontaliter ac principaliter sunt in Deo. Quæ duo

Deus Trinitas communicavit homini Christo; propter quod apud Matthæum ait: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.33 De quo et in Actibus dicitur: Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.34 Itaque duo hæc conveniunt Christo secundum deitatis naturam, principaliter; et secundum assumptam naturam, per commissionem. — Apparebit demum Christus in forma humana; nec ejus deitatem cognoscent reprobi nisi per evidentia signa manifestissimosque effectus tunc ad oculum apparentes. Apparebit etiam in humanitate glorificata tam bonis quam reprobis; nec erit differentia ex parte apparentis, sed ex parte recipientium. Etenim boni respicient eam cum gaudio et gloria, mali cum confusione et pœna, nec vultum ejus poterunt sustinere præ remorsu conscientiæ et formidolosa exspectatione ferendæ sententiæ contra eos. — Denique horam universalis judicii quidam dicunt cognitam esse angelis et animabus bonis; alii dicunt quod non. Sed certe quid sit inde tenendum, magis docebit tempore opportuno experientia quam modo scientia. Utrumque namque possibile est. Nam quum soli Christo homini data sit omniscientia, non video cur angeli ignorare non possint. Rursus, quum Deo sint valde familiares et nihil in hujus rei scientia perdere valeant, non est facile definire quare non congruit eis hoc revelari. Quumque aliquæ auctoritates Sanctorum videantur sonare quod angeli nesciant horam judicii, aliæ autem quod sciant; potest sine præjudicio probabiliter dici, quod aliquibus angelis sanctis et animabus beatis datum sit hoc, aliquibus non, sicut de præcognitione mysterii Incarnationis aliqui dicunt. Hæc Bonaventura.

Insuper scripta Alberti in præhabitis continentur pro maxima parte. Et addit: Triplex est judicium, scilicet, uniforme, multiforme et omniforme. Judicium uniforme est modo Ecclesiæ militantis cogitantis de futuro judicio, cui non innotescit de ipso judicio nisi qualitas causæ ac retributionis in genere, utpote, quod bona bonis et mala malis reddentur. Multiforme est particulare judicium, in obitu singulorum, quod est secundum qualitatem et quantitatem, quoniam tantum recipiet quisque quantum meruit, et talia qualia meruit ante. Omniforme judicium erit in fine mundi, quia tunc correspondebunt talia talibus, et tanta tantis, et hoc omnibus in corpore et in anima. Hæc Albertus.

Qui etiam videtur sentire, quod parvuli in solo originali defuncti, in judicio non comparebunt, dicendo: Quatuor ordines hominum in judicio apparebunt, nec quintum ordinem facere queunt in solo originali decedentes, quoniam nulla propria merita habent propter quæ veniant ad tribunal; nec venient ad tribunal nisi habentes propria, vel gaudentes beneficio. Judicis de salute, ut pueri post Baptismum defuncti. Hæc idem.

Præterea etiam Scotus hic scribit: Judicium sumitur generaliter pro quacumque certa notitia; sicque sensus dicitur de suo judicare objecto. Secundo, judicium appellatur quæcumque certa apprehensio intellectualis; et sic cognitio definitiva de aliquo potest dici judicium. Tertio et magis proprie, dicitur de vero aliquo complexo, quia secundum Augustinum tertio de Libero arbitrio, nullus judicat de regulis æternis, sed secundum eas de aliis: ergo judicium est apprehensio certa de aliquo per aliud; omne autem verum complexum, apprehenditur esse verum per aliud. Quarto, adhuc magis proprie dicitur de vero complexo quod est conclusio, quia de conclusione judicatur non solum per terminos, sed etiam per principia. Et adhuc magis proprie dicitur de conclusione practica quam speculativa: quia judicium est dictamen intellectus practici consonum justitiæ; justitia autem non respicit speculativa, sed operabilia. Adhuc magis proprie nuncupatur judicium certa determinatio de præmiis aut tormentis reddendis pro meritis, quia lex non solum determinat agenda et fugienda, verum etiam præmia impendenda pro actibus virtuosis, atque supplicia pro peccatis. Et sic adhuc magis proprie judicium sumitur, prout est actus habentis auctoritatem proferendi judicialem sententiam: et ita nunc sumitur, et in judicium particulare ac generale dividitur.

Judicium quoque generale demonstrari non potest, quum sit minus notum quam est resurrectio, ad quam (sicut præhabitum est) demonstratio nequit adduci. Sed ad istud judicium comprobandum congruentiæ adducuntur. Prima est, quoniam congruum est separari finaliter omnes bonos ab omnibus malis. Mali namque non communicant cum bonis, nisi vel ad hoc ut malus corrigatur, vel ut bonus per eum exerceatur, secundum Augustinum super Psalmum. Secunda congruentia est, quoniam in secretis particularibusque judiciis quæ fiunt circa particulares personas, quamvis sit justitia, non tamen est omnibus manifesta. Rationabile ergo est ut Deus exerceat unum generale judicium, in quo manifestetur sententia ac justitia quam exercuit in particularibus suis judiciis. Tertia congruentia est, quia sicut res fluunt a primo efficiente, ita reducuntur in ipsum sicut in finem; sed præter speciales exitus rerum a Deo per operationem (de qua ait Salvator, Pater meus usque modo operatur, et ego operor), fuit unus exitus universalis a Deo in prima rerum creatione:35 ergo a simili præter particulares reductiones, convenit esse unam finalem ac generalem reductionem omnium electorum in ultimum finem, et per consequens ad hoc unam finalem sententiam discretivam, quoniam mali non reducuntur. Quarta et major congruentia est. Nam præter hoc quod unusquisque adscribatur regno aut carceri, tota multitudo prævisa ad regnum debet aliquando determinari ad possidendum illud, totaque reliqua multitudo relinquenda est carceri, ut sic fiat finalis duarum familiarum sequestratio justa et plena.

De isto finali judicio dubium primum est, an fiet in tempore aut in instanti; et si in tempore, an in brevi vel non brevi. Primo itaque erit innotescentia meritorum et demeritorum. Est quidem possibile quod merita singulorum singulis innotescant, et hoc per miraculum ex parte ostensionis; tamen si unusquisque intellectus intelligeret ea suo modo intelligendi naturali, ad hoc peragendum requireretur tempus permaximum, ad intelligendum videlicet illa omnia successive. Secundo possibile est quod unicuique propria merita seu demerita in speciali, merita vero et demerita aliorum in generali monstrentur: et hoc dupliciter. Primo, quod singulas personas consideret, tamen hanc ut justam, illam ut injustam; secundo, non singulas personas considerando in speciali, et merita earum in generali, sed tam personas quam merita in generali, videlicet, omnes in terra relictos considerando reprobos esse ac condemnandos, omnes autem raptos obviam Christo in aera, esse electos atque salvandos. Et primum horum requireret magnam successionem. Tertio modo possibile esset per Dei potentiam non tantum manifestantem, sed creantem actus cognoscendi et intellectiones distinctas omnium meritorum omnium personarum simul in quocumque intellectu: quia quæcumque non repugnant formaliter, et possunt successive recipi in aliquo, absoluta potentia divina possunt simul recipi in eodem. Et si ultimum hoc ponatur, tunc illud præambulum non oportet esse nisi in instanti. Sequens vero sententia si proferatur vocaliter, erit in tempore; si tantum mentaliter, poterit esse in instanti, non solum quantum ad Christum proferentem, sed etiam quoad illos pro quibus proferetur, et contra quos proferetur: quia Deus posset facere quod in instanti talem aut talem sententiam conciperent. — De loco autem judicii dicunt aliqui, quod erit in valle Josaphat. Verum Apostolus plane dicit, quod boni rapientur obviam Christo in aera.36 Mali ergo relinquentur in terra, et erunt in valle illa et in circuitu ejus, in

Cf. p. 258 C et s.

In ps. LIV, n. 4. tanto loco quantus poterit capere eos. Hæc A Scotus.

Denique de his scribit Parisiensis libro de Universo. Et de parvulis in originali defunctis testatur, quod nunquam habebunt sensibilem pœnam, sicut nec actualiter peccaverunt, et quod vere resurgent cum aliis, non in illa corporis infirmitate, teneritudine, parvitate, nec in illa animæ imperfectione in qua obierunt, sed sicut de aliis dictum est, in illa corporis dispositione quam habuissent in ætate perfecta, si vixissent tamdiu; in perfectione quoque naturali quantum ad animam, ut in naturali scientia, prudentia et virtute. — De loco demum judicii scribit sicut jam dictum est, et quod disceptatio atque sententiæ prolatio erunt vocales, et quod resuscitati maximum terræ spatium occupabunt. Nihilo minus per omnipotentiam Dei, Judex ab omnibus quantumcumque distantibus conspicietur ac audietur. — Hæc Guillelmus, qui non scribit de hoc, an parvuli illi in judicio comparebunt.37

Cf. p. 360 B.

Postremo in tertia parte, quæstione quinquagesima nona, scribit Thomas, cur post particulare judicium restat judicium generale: Perfectum (inquiens) judicium ferri non potest de aliquo ante ejus consummationem, quando amplius non est timendum de periculis quæ ante finem vitæ possunt accidere; idcirco statim post mortem fit uniuscujusque particulare judicium. Sed sciendum, quod homo manet post mortem secundum aliquid, pluribus modis. Primo, prout permanet in memoriis hominum, in quibus contra veritatem interdum est bonæ aut pravæ reputationis ac famæ. Secundo, in filiis, qui sunt quasi aliquid parentum, et tamen multorum bonorum parentum sunt filii vitiosi, et econtrario. Tertio, quantum ad operum suorum effectum: quemadmodum enim ex deceptione hæresiarcharum pullulat error usque ad finem mundi, ita usque tunc proficit fides et crescit Ecclesia ex prædicatione, doctrina et exemplaritate Catholicorum. Quarto, quantum ad corpus, quod quanart. 5. doque honorifice sepelitur, interdum inhumatum relinquitur. Quinto, quantum ad ea quæ homo dilexit, videlicet temporalia bona. Omnia autem hæc subduntur providentiæ atque judicio Dei. Unde de omnibus hominibus, quantum ad omnia ista, non potest perfectum ac manifestum exerceri ac haberi judicium quamdiu durat status sæculi hujus. Hinc oportet in fine sæculi esse unum finale ac generale judicium, in quo omnia quæ qualitercumque ad hominem pertinent, plenissime judicentur. Non tamen judicat Dominus bis in id ipsum, id est secundum idem, sed bene secundum diversa.

Nahum 1, 9, juxta LXX.

Præterea judiciaria Christi potestas etiam ad angelos bonos ac malos se extendit, etiam ex parte naturæ assumptæ, propter unionem ejus cum Verbo, propter quam, in quantum homo, summos angelorum illuminat, ut divinus Dionysius docet. Et item, propter meritum humiliationis passionisque suæ: propter quod meruit ut in nomine ejus omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum.38 Et rursus, quoniam ipse est caput hominum, ad quorum ministeria mittuntur angeli sancti: propter quod de ministerio angelorum habet decernere, et de accidentali præmio quod inde consequuntur, atque de accidentali pœna quam dæmones nos vexando ac tentando merentur. — Hæc in Summa.39

De Cœlest. hier. c. vii.

Footnotes

  1. Nahum 1, 9. juxta LXX. ↩

  2. Act. 1, 7. ↩

  3. Marc. xiii, 32. ↩

  4. Joel III, 12. ↩

  5. Marc. xiii, 32. ↩

  6. Joann. v, 20. ↩

  7. Act. 1, 11. ↩

  8. 1 Thess. IV, 17. ↩

  9. Dan. XIV, 35. ↩

  10. Hebr.xi, 39, 40. ↩

  11. Cf. p. 261 D. ↩

  12. Apoc. xx, 12. ↩

  13. Matth.xxv, 34-45. ↩

  14. Cf. t. XX, p. 477 B. ↩

  15. Act. 1, 7. ↩

  16. 1 Joann. II, 18. ↩

  17. 1 Cor. x, 11. ↩

  18. Matth. xii, 41. ↩

  19. Matth. xix, 28. ↩

  20. Apoc. xx, 12; ↩

  21. Dan. vii, 10. ↩

  22. Matth. xix, 28. ↩

  23. Cf. t. XXI, p. 512 C'. ↩

  24. 1 Cor. xv, 24. ↩

  25. Matth. xxv, 34. ↩

  26. 1 Cor. III, 12. ↩

  27. Ps. cviii, 15, 16. ↩

  28. Matth. xxiv, 31. ↩

  29. Sap. iv, 20. ↩

  30. Matth. xxv, 42. ↩

  31. Rom. ii, 15. ↩

  32. Sap. iv, 19. ↩

  33. Matth. xxviii, 18. ↩

  34. Act. x, 42. ↩

  35. Joann. v, 17. ↩

  36. I Thess. IV, 17. ↩

  37. dist. XLIV, q. 2. ↩

  38. Philipp. ii, 10. ↩

  39. art. 6. ↩

Chapter 260 of 283