Skip to the text

Distinctio 47

A. De sententia judicii.

S OLET etiam quæri, qualiter dabitur judicii sententia. Sed non est perspicuum id explicare. Non enim Scriptura aperte definit, an voce illa proferantur, Venite, benedicti; et, Ite, maledicti;1 an virtute Judicis ita fiet conscientiis singulorum attestantibus, ut modo dicitur futurum, ut Judicis potentiæ effectus ipsius dictione significetur. Illa etiam, Esurivi, et non dedistis mihi manducare, et hujusmodi, magis conscientiis exprimenda plurimi putant quam verbis, quia Apostolus in momento et in ictu oculi mysterium consummandum tradit.2 Sed illud ad resurrectionis statum tantum referunt, non ad judicium, qui judicii sententiam et malorum increpationes et bonorum præmia verbis exprimenda asserunt.3 præconia

B. Quod judicabunt Sancti, et quomodo.

Non autem solus Christus judicabit, sed et Sancti cum eo judicabunt nationes.4 Ipse enim Apostolis ait: Sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel.5 Nec est putandum, quod duodecim Apostolis tantum hoc promiserit Christus. Ubi enim sedebit Paulus, qui plus omnibus laboravit, si non ibi sedebunt nisi duodecim?6 Per duodecim ergo sedes perfectio tribunalis, id est universitas judicantium, intelligitur, scilicet omnes perfecti, qui relictis omnibus secuti sunt Christum; per duodecim tribus, universitas judicandorum. Judicabunt ergo omnes Sancti, non modo cooperatione, sed etiam auctoritate et potestate:7 unde gladii ancipites in manibus eorum, id est, sententia de bonis et malis in potestate eorum.8 — Si vero quæritur, quæ erit eorum potestas vel auctoritas in judicando, puto non ante sciri posse quam videatur, nisi divina revelatione quis didicerit.

Beda, Hom. lib. II, hom. 17.

C. De ordinibus eorum qui judicandi erunt.

Erunt autem quatuor ordines in judicio. Duæ quippe sunt partes, electorum scilicet et reproborum, ut Gregorius in Moralibus ait. Sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii enim judicantur et pereunt, alii non judicantur et pereunt; alii judicantur et regnant, alii non judicantur et regnant. Judicantur et pereunt, quibus dominica inclamatione dicetur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Non judicantur et pereunt, quibus Dominus ait: Qui non credit, jam judicatus est.9 Eorum enim damnatio toti Ecclesiæ nota est et certa; et ideo dicuntur tunc non judicari, quia ad conspectum districti Judicis cum aperta damnatione suæ infidelitatis accedent.10 Qui vero professionem fidei sine operibus habent, judicabuntur et peribunt, id est, redarguentur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem Judicis in se fieri non audient: quia infidelitatis suæ tenebris præjudicati, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi autem verba Judicis audient, qui ejus fidem saltem verbo tenuerunt; illi in damnatione sua æterni Judicis nec verba percipient, qui ejus reverentiam nec verbo tenus servare voluerunt: et ideo illi judicandi, sed isti non judicandi dicuntur. Ex electorum vero parte alii judicantur et regnant, scilicet qui vitæ maculas lacrimis tergunt, et eleemosynarum superinductione operiunt: quibus Judex veniens in dextra consistentibus dicet, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Alii autem non judicantur et regnant, qui etiam præcepta legis perfectione virtutum transcendunt:11 quia non hoc solum quod

Gregor. Moral. lib. XXVI, n. 50.

Gregor. op. cit. n. 51. lex præcipit, implere contenti sunt, sed et quod ad perfectionem consulitur, implere student. De quibus Propheta ait : Dominus ad judicium veniet cum senatoribus populi sui. Et Salomon de Ecclesiæ sponso loquens, ait : Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. Et Job ait : Non salvat impios, et pauperibus judicium tribuit. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur, sed judices veniunt : quia et præcepta generalia vivendo vicerunt, et omnibus relictis, Christum secuti sunt. Recte pauperibus judicium tribuit, qui quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc majori culmine potestatis excrescent. De talibus dicitur : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo; sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vincens Dominus cum Patre in throno ejus sedet, quia post passionis certamen et resurrectionis palmam, quod Patri esset æqualis, omnibus claruit. Nobis vero in throno Filii sedere, est ex ejusdem Filii potestate judicare : quia enim judicandi principatum ex ejus virtute percipimus, quasi in throno ejus residemus. — Ex his apparet, quod etiam perfectiores Sancti cum Christo judicabunt potestate; et quare quidam dicuntur judicandi, alii non judicandi.

Is. III, 14. Prov. XXXI, 23. Job XXXVI, 6. Gregor. Moral. lib. XXVI, n. 53. Apoc. III, 21.

D. De ordine judicii et ministerio angelorum.

Quum autem in Evangelio legatur, quod Dominus mittet angelos suós, qui colligent de regno ejus omnia scandala, et mittent iniquos in caminum ignis; et item, Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; et item, Mittet angelos suos cum tuba, et congregabunt electos a quatuor ventis; et Propheta dicit, Congregate illi sanctos ejus : ministerio angelorum illa impleri dubitandum non est. Domino enim veniente ad judicium, præcedet ante eum ignis, quo comburetur facies mundi hujus, et peribit cœlum et terra, non secundum substantiam, sed secundum speciem, quæ immutabitur : cœlum quidem aerium, non ætherium. Tantum enim ascendet ignis in judicio, quantum ascenderunt aquæ in diluvio. Ille autem ignis malis qui reperti fuerint vivi, erit consumptio, bonis vero non. Ut enim ait Augustinus, hoc erit incendium mundi sanctis quod fuit caminus tribus pueris. In quibus si aliquid purgandum fuerit, per illum ignem purgabitur; aliis vero nullam ingeret molestiam. Purgato vero per ignem mundo, et ad judicium veniente Domino, emittetur vox illa magna qua resurgent omnes mortui; et tunc ministerio angelorum ventilabitur area, quia boni congregabuntur ibi de quatuor partibus mundi angelico ministerio : quo et rapientur obviam Christo in aera, reprobis in terra quam dilexerunt, remanentibus. Et tunc præconia illa bonorum, Esurivi, et dedistis mihi manducare; et increpationes illæ malorum, Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc., proferentur vel sono vocali, vel alio modo. Denique proferetur illa sententia super utrosque : Venite, benedicti, etc.; et, Ite, maledicti, etc. Et ministerio angelorum, virtute Dei cooperante, mittentur mali in caminum ignis, hoc est, in infernum.

Matth. XIII, 41, 42. Ibid. 49, 50. Ibid. XXIV, 31. Ps. XLIX, 5. Aug. de Civit. Dei, lib. XX, c. 18.

E. Si post judicium dæmones præerunt hominibus ad puniendum.

Et solet quæri, utrum in inferno malis ad puniendum præsint dæmones post judicium, quos carnifices tortoresque animarum Scriptura appellat.12 Apostolus dicit, quod Christus tunc evacuabit omnem principatum et potestatem et virtutem.13 Dum enim durat mundus, angeli angelis, dæmones dæmonibus, homines hominibus præsunt; sed omnibus collectis, jam omnis prælatio cessabit. Hinc quidam putant, post judicium dæmones non habere potestatem cruciandi homines sicut modo, sed ut dæmones virtute Dei cruciari sine creaturæ ministerio asserunt, sic reprobos homines ibi non per operationem dæmonum, sed virtute divina tantum æternis subjici cruciatibus. Præmissa tamen auctoritas non id cogit sentire, quæ etsi asserat, tunc nec dæmones dæmonibus, nec homines hominibus præesse, non definit tamen, an dæmones præsint hominibus ad torquendum. Unde quibusdam videtur, eos sic constare hominibus tortores in pœna, sicut exstiterunt incentores in culpa.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ SEPTIMÆ

PRÆCEDENTI distinctione tractatum est de retributionibus præcedentibus aut inchoatis ante generale judicium, præsertim de pœnis pravorum, qui interim cruciantur in anima. Nunc determinatur de ipso judicio generali extremo, et ei annexis seu concernentibus ipsum. Et primo inquirit, an sententia Judicis erit vocalis vel solum mentalis, hoc est, an Christus ore tenus proferet verba illa, Venite, benedicti Patris mei; et, Ite, maledicti, in ignem æternum, an solum per allocutionem interiorem; et de hoc ponit duplicem opinionem. Deinde tangit, quomodo quidam præelecti et sancti judicabunt cum Christo tanquam Judicis assessores. Consequenter exprimit quatuor ordines eorum qui in judicio apparebunt, id est quatuor genera hominum qui apparebunt ibidem.

Nam aliqui judicabunt cum Christo, et non judicabuntur, etc., sicut habetur in littera. Deinde subdit de modo et ordine quo fiet judicium, et de ministeriis angelorum sanctorum in illo. Post hæc scrutatur, utrum dæmones facto judicio punient in inferno reprobos homines, an potius omnes generaliter igne et ceteris inferni suppliciis affligentur.

Footnotes

  1. Matth. xxv, 34, 41. ↩

  2. Matth.xxv, 42. ↩

  3. I Cor. xv, 52. ↩

  4. Sap. III, 8. ↩

  5. Matth.xix, 28. ↩

  6. I Cor. xv, 10. ↩

  7. Matth.xix, 27. ↩

  8. Ps. CXLIX, 6. ↩

  9. Matth.xxv, 42. ↩

  10. Joann. III, 18. ↩

  11. Matth.xxv, 35. ↩

  12. Matth. xviii, 34. ↩

  13. I Cor. xv, 24. ↩

Chapter 259 of 283