Quæstio 2
M Odo quærendum, An regio elementaris purgabitur igne conflagrationis, et quousque ille ignis pertinget.
Videtur quod non præcedet adventum Christi ad judicandum purgatio aliqua. Deus enim essentialiter sanctus, nullam immunditiam detestatur nisi peccati, quæ immunditia esse non valet nisi in rationali et intellectuali creatura: elementa ergo non sunt igne purganda. — Denique aer et aqua non sunt potius inquinata quam ignis: ergo non magis indigent purgatione quam ipse ignis.
De effectu quoque ignis illius quærendum est, an consumet omnia mixta, et bruta ac homines quos invenerit vivos; et cujus speciei exsistat.
Circa hæc scribit Bonaventura, primo respondendo ad istud, utrum virtus illius ignis sit naturalis: Quidam dixerunt, quod conflagratio ignis fiet naturali virtute, et quod tali virtute etiam fuit diluvium. Potuerunt enim (ut dicunt) cœlestia corpora habentia influentiam et effectum super humidum, sic in unum concurrere signum, ut tanta vaporum elevatio fieret, multiplicatioque humorum, quod causaret diluvium. Sic dicunt, quod sidera habentia inflammandi virtutem, et corpora recipientia inflammationem, naturaliter ita concurrere poterunt, quod tantus aggregabitur ac generabitur ignis, qui totum inferius consumet, purgabit, subtiliabit, atque in meliorem dispositionem restituet. Verum positio ista est temeraria, scilicet, id quod sola Dei voluntate determinatum est, et a divina potestate causandum, et quod numerum respicit electorum ac merita personarum, ponere in cursibus siderum, atque adscribere influentiis eorumdem. — Hinc secunda est opinio, quod virtus illius ignis sit omnino supernaturalis, et quod in eo non sit quærenda ratio naturalis, quemadmodum nec in aliis Dei miraculis. Sed ista opinio stolida comprobatur. Cur enim per ignem magis fiet illa purgatio quam per aliud corpus, si in igne non sit virtus quæ operationi congruat illi?
Hinc media via est eligenda, dicendo quod de ignium conflagratione possumus loqui quantum ad ejus inchoationem, progressum et consummationem. Et quantum ad suam inchoationem, est a virtute supernaturali. Quod enim ex omnibus ignibus conflagretur sic unus ignis, et quod ibi sic agat novo et insolito modo, et se taliter multiplicando, non esset, nisi super naturalis ei adsisteret virtus; et quæ sit illa, Dominus novit. Quantum vero ad progressum, qui est purgare, urere, subtiliare, est a naturali virtute. Sed quantum ad consummationem, ut scilicet purgata sint incorruptibilia, et qualitates eorum mutatæ, est supra naturam. Quocirca scendum, quod subtiliatio fit dupliciter. Primo, per dilatationem et rarefactionem; et corpus ita subtiliatum occupat locum majorem. Secundo, per depurationem et separationem puri ab impuro; et hanc subtiliationem facit ignis, quando res purganda includitur in vase forti: quemadmodum agunt artifices alchimiæ, qui dicunt, quod totum corpus potest ibi depurari ac subtiliari, ut veniat ad naturam corporis quinti; tuncque fæx tendit ad fundum, et supernatat subtile. Et sic in proposito erit, quoniam cœlum erit vas contentivum elementorum: ideo depurabuntur, et fæx elementorum transiet in infernum.
Secundo hic quæritur, an ignis ille sit elementum. Respondet: Quidam dixerunt, quod ignis ille erit elementum ignis. Nec mirum, quoniam modicus ignis appositus combustibili, augetur in infinitum se multiplicando: sicque faceret ignis ille, nisi impediretur; et si vigoretur vis ejus, prout in judicio erit, totum poterit consumere et purgare, nec oportet novum ignem causari. Sed quia Sancti videntur dicere, quod ignis ille adveniet sicut Dominus pluit super Sodomam, imo magis descendet quam ascendet;1 ideo alii dicunt, quod erit alius ignis non creatus, sed virtute cœlestium corporum in inferioribus generatus: sicut ex confractione et multiplicatione radiorum quæ fit ex repercussione ad speculum concavum, gignitur ignis propter subtiliationem aeris circumstantis; similiter ad urinale aqua plenum. Et quamvis ad hoc quod ignis taliter generetur, oportet congregationem fieri radiorum, non tamen oportebit mundum repleri concavis speculis; sed alio modo ad concavas nubes, prout divina providentia disponere novit, poterit ignis in omnibus istis inferioribus generari. Nec dico hoc non esse possibile. Stultum vero est hic aliquid fingere, imo Sanctorum auctoritatis oportet inniti: qui quamvis non averte determinent quis sit ille ignis, attamen Augustinus doctor excellens ait, quod fiet mundanorum ignium conflagratione, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium. Huic ergo auctoritati initendo, dico, quod sicut in diluvio non sunt novæ aquæ creatæ, sed eædem multiplicatæ operante influxu cœlestium corporum, per quæ elevatio facta est humorum; ita credendum est, quod non solum ignis qui est in sphæra sua, ibi sit accessurus, sed et omnes ignes qui sunt in terra, et qui supra terram, et qui sub terra, concurrent ad illam conflagrationem, ut Augustinus velle videtur. Et concedo, quod virtus cœlestium corporum ad illius ignis conflagrationem, multiplicationem et actionem concurret.
Præterea si quæratur, cur purgatio illa fiet per ignem; dicendum, quod ratio est ex parte purgationis hominum a peccato, et ex parte purgationis mundi. Ex parte purgationis hominum, quoniam sicut in principio mundi concupiscentiæ ardor regnavit, ita in senectute ejus regnabit avaritiæ frigus: refrigescet namque caritas multorum.2 Quumque purgatio per contrarium fieri debeat, hinc sicut purgatio ardoris concupiscentiæ facta est per aquam, sic purgatio frigoris malitiæ et avaritiæ fiet per ignem. Alia ratio est ex parte mundi purgandi, et ejus ad quod est purgatio. Nam prima illa purgatio fuit ad delendum hominem vetustum, et novos homines procreandos; hæc autem erit ad totum universum meliorandum. Quumque ignis urat atque subtiliet, aqua non; ideo in igne erit ultima ista purgatio.
Quæritur quoque, quousque extendet se. Dicendum, quod ignis ille tantum ascendet quantum corpora consumptibilia et passibilia durant, videlicet quantum durat spatium continens elementa: sicque plus ascendet quam ascendit aqua diluvii. Et si objiciatur quod Beda et etiam Glossa super secundam ad Thessalonicenses epistolam affirmant, quod tantum ascendet quantum aqua diluvii; respondendum, quod duplex est purgatio: una, a fœditate peccati; alia, a vetustate corruptionis. De prima intelliguntur illæ et similes auctoritates, quia tam alte ascendit fumus sacrificiorum idolorum, et fœditas quædam ex pecatis hominum ac dæmonum relicta in aere caliginoso. De secunda intelliguntur jam dicta. Unde sic erit in omnibus elementis, quæ ex tunc incorruptibilia erunt, sicque ascendet usque ad ultimum sphæræ ignis. Duplex quoque est innovatio: una, per abjectionem vetustatis; alia, per additionem novitatis et meliorationis. Prima erit in corporibus elementaribus, a quibus auferentur corruptibiles qualitates; secunda, in corporibus cœlestibus, in quibus augebitur claritas. Prima innovatio est per ignem, non secunda. Porro quod princeps ait Apostolorum, Cœli ardentes solventur, de cœlis aerio et igneo exponitur, a quibus et stellæ casuræ dicuntur, id est azub similes stellis.
II Thess. 1, 8.
II Petr. III, 12.
C Amplius si quæratur, an ignis ille præcedet judicium; respondendum, quod quidam dixerunt, esse judicium definitionis, et illud præcedere ignem, ita quod ante dabitur sententia contra iniquos, quam veniet ignis; aliud dixerunt esse judicium exsecutionis, quod (ut dicunt) sequetur ignem, quia in illo igne reprobi involventur et in infernum projicientur. Verum ista responsio stare non valet, quia secundum Augustinum, impiis judicatis et in ignem æternum projectis, figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. — Alii dicunt, quod duplex erit ignis istius effectus, puta, purgare et innovare: quantum ad primum effectum, præcedet; quantum ad secundum, sequetur. Quod etiam non videtur posse salvari, quoniam ignis ille purgando innovabit, ita quod isti effectus erunt conjuncti et indivisi. — Ideo dici potest, sicut dicit Glossa super illud Malachiæ, Purgabit filios Levi:3 Duos legimus ignes futuros : unum, qui purgabit electos et præcedet judicium; alterum, qui reprobos cruciabit. Et ideo secundum hanc Glossam, sive dicantur duo ignes secundum substantiam, sive duo ratione duorum effectuum, futurus est ignis ad electorum purgationem, juxta illud : Ignis ante ipsum præcedet, qui purgando amicos, inflammabit in circuitu inimicos.4 Est etiam ignis futurus ad mundi purgationem ac innovationem, qui (secundum Augustinum) sequetur judicium et faciem mundi exuret, purgabit, ac deinde reprobos cruciabit. — Probabilior item est opinio, quod post judicium dæmones non erunt hominum tortores in pœna, imo et ipsi erunt totaliter absorpti a pœnis. Quumque objicitur, quod erunt tortores; dicendum, quod verum est quoad statum ante judicium. — Hæc Bonaventura.
Concordat idem in Breviloquio, et addit : Quum nihil intensius, velocius, horribilius in agendo commoveat alia elementa, quam ignis hinc inde ex omni parte concurrens; idcirco Judicis faciem ignis præcedet, non tantum ex una sed ex omni parte mundi, ut sit ibi concursus ignis elementaris et terrestris, ignis purgatorii et infernalis : ut per infernalem reprobi adurantur, per purgatorium justi purgentur, per terrestrem terræ nascentia ac irrationalia consumantur, atque per elementarem elementa subtilientur et ad innovationem disponantur. Hæc ibi.
Præterea de his scribens Thomas : Mundus, inquit, aliquo modo propter hominem factus est; oportet ergo quod quando homo glorificabitur, etiam alia principalia mundi corpora ad meliorem statum mutentur, ut sit et convenientior locus, delectabiliorque adspectus. Ad hoc autem quod homo gloriam corporis consequatur, oportet prius removeri ea quæ gloriæ opposuntur : quæ sunt duo, videlicet, corruptio naturæ et infectio culpæ. Sic et elementa a contrariis dispositionibus oportet purgari, antequam in novitatem gloriæ adducantur. Quamvis autem res corporalis non intellectualis, subjectum culpæ proprie esse non possit, tamen ex culpa incongruitas quædam in corporalibus rebus relinquitur ad hoc quod spiritualibus dedicentur. Unde videmus quod loca in quibus crimina sunt commissa, non reputantur idonea ut in ea aliqua spiritualia exerceantur, nisi purgatione quadam præmissa. Juxta hæc, ex peccatis hominum quamdam inidoneitatem ad gloriæ immissionem recipit pars mundi inferior quæ cedit in hominum usum : ideo eget purgatione. Consimiliter, circa medium locum propter elementorum contactum multæ sunt corruptiones et generationes et alterationes elementorum, quæ eorum derogant puritati. Idcirco ab his oportet elementa purgari, ad hoc quod decenter recipiant cujusdam gloriæ novitatem.
Amplius, purgatio illa convenientissime fiet per ignem, quia ad hoc fiet purgatio illa, ut a mundo removeat infectionem ex culpa relictam, atque commixtionis impuritatem, et erit dispositio ad gloriæ perfectionem : ideo quantum ad hæc tria, convenientissime fiet per ignem. Primo, quoniam ignis quum sit nobilissimum elementorum, habet proprietates proprietatibus gloriæ similiores, ut maxime patet de luce. Secundo, quoniam non sic recipit admixtionem extranei, propter activitatem suæ virtutis, ut alia elementa. Tertio, quoniam sphæra ignis est a nostra habitatione remota, nec ita communis est nobis usus ignis elementaris sicut terræ et aquæ ac aeris : idcirco nec ita inficitur. Hinc maximam efficaciam habet ad purgandum et dividendum subtiliando. Denique ignis in usum nostrum non venit prout est in materia propria, imo sic est remotus a nobis, sed solum ut est in materia aliena : et quoad hoc, poterit purgatio fieri per ignem in sua puritate exsistentem. Hoc etiam advertendum, quod prima illa generalis purgatio per diluvium facta, non fuit nisi ad infectionem culpæ tollendam; futura vero purgatio erit ultra hoc ad auferendum commixtionis impuritatem : ideo aptius fit per ignem, qui magis est penetrativus ac divisivus.
Quæritur quoque, an ignis ille ejusdem sit speciei cum igne elementari. Dicendum, quod de hoc tres exsistunt opiniones, etc., sicut supra in Bonaventura. Fiet ergo conflagratione ignium mundanorum, ut vicesimo de Civitate Dei asserit Augustinus. Quæ conflagratio non aliud est quam congregatio omnium superiorum et inferiorum causarum quæ ex sua natura habent vim igniendi, ex quarum concursu generabitur ignis qui faciem mundi exuret. Quod si istæ opiniones considerentur, inveniuntur diversificari quantum ad causam generationis ignis illius, non quantum ad speciem ejus. Nam ignis generatus a sole, vel a calefaciente inferiori, est ejusdem speciei cum igne qui est in propria sua natura, nisi in quantum admiscetur ei de aliena materia : quod tunc oportebit, quoniam ignis non potest aliquid purgare nisi secundum hoc, quod aliquid efficitur ejus materia aliquo modo. Ideo simpliciter concedendum, quod ignis ille erit ejusdem speciei cum isto. — Sed objici potest, quia (secundum Glossam) ignis ille absumet ignem apud nos exsistentem : ergo differt ab eo specifice. Imo differt ab igne isto virtute, motu et operatione : ergo et specie. Et respondendum, quod ignis ille differt numero ab igne isto; ideo sicut videmus quod duorum ignium major consumit minorem, consumendo ac destruendo materiam ejus, sic ignis ille istum consumere poterit. Rursus ignis ille virtute divina vim purgandi habebit; et feretur deorsum, non ex sua natura, sed ut divinæ potestatis instrumentum, ac sequendo combustibilem materiam quam incendet : quemadmodum videmus hoc modo ignem moveri deorsum atque in gyro.
Insuper quæritur, an ignis ille superiores cœlos purgabit, et utrum consumet alia elementa. Dicendum ad primum, quod purgatio illa fiet per ignem ad removendum a corporibus dispositiones contrarias perfectioni gloriæ : quæ dispositiones aliquibus insunt ex aliquo stabiliter inhærente, sicut in corporibus inferioribus, quæ per mutuam mixtionem a propria decidunt puritate. In corporibus vero superioribus, puta cœlestibus, tale nil est nisi motus localis, qui non mutat intrinseca. Idcirco ab illis non oportet removeri nisi motum hujusmodi; quod fieri potest per hoc solum quod motores cœlestium corporum desistent a motionibus eorumdem : ideo non purgabuntur per ignem.
Ad secundum, quod de hoc sunt divergæ opiniones. Una, quod omnia elementa manebunt quantum ad materiam, et omnia mutabuntur quantum ad imperfectionis suæ motionem, atque quod duo eorum retinebunt proprias formas substantiales, terra scilicet et aer; ignis vero et aqua mutabuntur ad formam cœli. Sicque tria elementa, aqua, aer et ignis, cœlum dicentur, quamvis aer suam retineat formam substantialem : nam et modo dicitur cœlum. Unde in Apocalypsi non fit mentio nisi de cœlo et terra.5 Vidi (inquit) cœlum novum et terram novam.6 Verum ista opinio repugnat philosophiæ ac theologiæ. Sic enim periret perfectio universi, non remanentibus principalibus partibus ejus in sua integritate. Nec materia elementorum est in potentia ad substantiales formas cœlorum. Idcirco in verbis illis per cœlum intelliguntur omnia cœlestia corpora, et per terram omnia corpora inferiora, videlicet quatuor elementa. — Hinc alii dicunt, quod omnia elementa manebunt quantum ad substantiam, qualitates vero activæ ac passivæ removebuntur ab eis : quemadmodum etiam dicunt, quod in corpore mixto manent elementa quantum ad formas substantiales, sine hoc quod proprias habeant qualitates, quum ad medium sint reductæ. Et consonare videtur quod vicesimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Illa conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates quæ nostris congruebant corporibus, ardendo penitus interibunt, et substantia eas qualitates habebit quæ immortalibus cor-
Cf. p. 369 A.
Cf. t. XXII, p. 117 B'. poribus mirabili mutatione convenient. A Verum nec istud videtur probabile, quum qualitates hujusmodi sint naturales effectus ac sequelæ substantialium formarum elementorum : ideo sunt de secundaria perfectione elementorum tanquam propriæ passiones seu proprietates eorum. Nec apparet probabile, quod in illa finali consummatione aliquid naturalis perfectionis ab elementis tollatur.
Hinc dicendum, quod quatuor elementa manebunt secundum substantiales formas et naturales suas qualitates, et modo prætacto purgabuntur ab infectione et impuritate quam ex mutua actione et passione contraxerunt : quia cessante motu mobilis primi, mutua actio et passio in elementis esse non potest. Et hoc Augustinus appellat qualitates corruptibilium elementorum, id est innaturales dispositiones per quas corruptioni propinquant. Itaque, ignis conflagrationis duo elementa absumet (ut aiunt), non corrumpendo eorum substantiam, sed dispositionem mutando atque purgando; et alia duo omnino consumet, non destruendo eorum naturam et speciem, sed in quantum magis removebuntur a pristina dispositione, alteratione et proprietate quam habent nunc : quæ duo elementa sunt ignis et aqua, secundum quosdam, quorum unum magis excedit in caliditate, aliud in frigiditate, quæ sunt maxime corruptionis principia in corporibus aliis. Alii dicunt, quod erunt aer et aqua, in quibus nunc magis abundant variæ motiones, impressiones, fluxus, refluxus, quæ omnia tunc cessabunt. Et juxta hunc modum exponitur illud Apocalypsis, Mare jam non est. Quumque ignis conflagrationis acturus non sit nisi ut instrumentum divinæ providentiæ ac virtutis, non aget in alia elementa ad eorum consumptionem, sed purgationem. Nec oportet, id quod fit materia ignis omnino corrumpi ac recedere a propria forma, ut patet in ferro ignito, quod a loco ignitionis amotum, redit virtute propriæ speciei ad pristinum statum : sicque erit de elementis purgatis.
Cf. p. 371 D.
Beda, in II Petr. III, 10.
Quæritur quoque, utrum per ignem illum omnia elementa purgabuntur, ita quod pertinget usque ad sphæram continentem quatuor elementa. Ad quod aliqui dicunt quod imo. Sed hoc repugnat auctoritati Scripturæ, quum in Canonica sua Petrus testetur, quod illi cœli repositi sunt igni, qui fuerunt per aquam purgati. Et Augustinus vicesimo de Civitate Dei : Ille (ait) mundus qui diluvio periit, igni reservatur. Aqua autem diluvii non nisi quindecim cubitis altior fuit montibus terræ.7
Nec vapores nec fumi pertransire possunt sphæram ignis usque ad summitatem ipsius. Sed ignis ille pertinget usque ad medium interstitium aeris, quia tam alte (ut creditur) aqua ascendit diluvii, ut ex altitudine montium quos operuit, probabiliter æstimatur. Et sicut aquæ diluvii non pervenerunt usque ad paradisum terrestrem, secundum Bedam, ita nec ignis conflagrationis paradisum purgabit. — Et si objiciatur, quod primi parentes peccaverunt in eo; dicendum, quod etiam in cœlo empyreo dæmones plurimi peccaverunt, sed nec paradisus nec cœlum illud sunt locus peccantium : quia qui peccaverunt ibidem, mox inde expulsi sunt; idcirco purgatione non indigent.
Ad quæstionem demum qua quæritur, an ignis ille præcedet judicium, dicendum quod conflagratio illa quantum ad sui initium, præcessura est judicium ipsum, quum secundum Apostolum, etiam illi qui dormierunt, rapientur in nubibus obviam Christo in aera ad judicium venienti.8 Simul autem erit resurrectio communis et corporum Sanctorum glorificatio.9 Sancti namque resurgentes, corpora gloriosa resument, quum dicat Apostolus :10 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Simul quoque corpora Sanctorum glorificabuntur, et tota creatura suo modo renovabitur, juxta illud ad Romanos :11 Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. Quumque conflagratio illa sit dispositio ad renovationem præfatam, ut patuit, constat
II Petr. III, 7.
Cf. p. 371 D. quod ipsa præcedet judicium quantum ad actum purgandi, non tamen quantum ad actum involvendi reprobos. — Si autem objiciatur, quod Christus ad judicium veniens, quosdam inveniet vivos, dicente I Thess. iv, 17. Apostolo, Deinde nos qui vivimus, etc. : dicendum, quod omnes morientur ac resurgent; attamen illi dicuntur vivi reperiendi, qui usque ad tempus conflagrationis corpore vivent.
Præterea si quæratur, an ignis conflagrationis habebit eosdem effectus in omnibus hominibus : respondendum, quod ignis ille quantum ad hoc quod præcedet judicium, aget ut instrumentum divinæ justitiæ; et etiam propria ac naturali aget virtute, in quantum ignis. Et quantum ad hoc secundum, aget similiter in bonos et malos qui vivi invenientur, utrorumque corpora in cinerem redigendo. In quantum vero instrumentum divinæ justitiæ, aget diversimode in diversos, quantum ad sensum pœnæ : quoniam mali igne illo cruciabuntur; boni vero in quibus nihil purgandum invenietur, nullum dolorem ex igne sentient, quemadmodum nec tres pueri in camino (quamvis eorum corpora non serventur integra, sicut corpora illorum puerorum fuerunt servata), sicque divina virtute sine cruciatu sensibili suorum resolutionem corporum patientur; boni vero in quibus aliquid reperietur purgandum, sentient ignis cruciatum magis et minus secundum suorum exigentiam peccatorum. Quantum autem ad actum involvendi, facto judicio, non aget nisi in reprobos. Porro qui vivi reperientur, subito poterunt illo igne purgari.12 Primo, quoniam pauca in se purganda habebunt, quia persecutionibus atque terroribus præcedentibus erunt purgati. Secundo, quoniam pœnam illam voluntarie sustinebunt : pœna autem in hac vita sponte suscepta ac tolerata, multo plus purgat quam pœna post mortem inflicta. Quod si quid purgandum in eis invenitur, falce tollitur passionis, ut asserit Augustinus. Tertio, quoniam calor ille recuperabit in intensione, quantum amittet in temporis brevitate. Postremo quæritur, an ignis conflagrationis involvet damnatos, descendendo cum ipsis in tartarum. Dicendum, quod tota purgatio et innovatio mundi ad purgationem innovationemque hominis ordinabitur : hinc oportet ut mundi purgatio ac innovatio correspondeat purgationi et innovationi generis humani. Cujus una purgatio erit, quod impii segregabuntur a justis, juxta illud Lucæ : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum, id est electos, in horreum suum; paleas autem comburet igne inexstinguibili.13 Conformiter erit de purgatione mundi, quoniam quidquid fuerit turpe ac fœdum, retrudetur cum reprobis in infernum; quidquid vero fuerit pulchrum ac nobile, in superioribus reservabitur ad gloriam electorum.14 Sic etiam erit de igne conflagrationis, ut ait Basilius super illud, Vox Domini intercidentis flammam ignis.15 Nam quantum ad calidum ustivum, et quantum ad id quod in igne grossum invenietur, descendet ad inferos ad supplicium damnatorum; quod autem in eo fuerit subtile ac lucidum, manebit superius ad gloriam electorum. — Denique ignis qui purgabit electos ante judicium, erit idem numero cum igne conflagrationis, quamvis quidam aliter dicant : convenit namque ut quum homo sit pars mundi, eodem igne purgetur quo mundus.16 Dicuntur tamen duo ignes, quantum ad officium, et aliquo modo quantum ad substantiam, quia non tota substantia ignis purgantis in infernum trudetur. Sicque intelligendum est quod super illud Malachiæ, Purgabit filios Levi, asserit Glossa : Duos legimus ignes futuros : unum, quo Deus purgabit electos, et præcedet judicium; alterum, qui reprobos cruciabit. Ex prædictis etiam patet, quod ignis inferni ab initio præparatus, in fine mundi augebitur, addito sibi igne conflagrationis. — Hæc Thomas in Scripto. Concordat Petrus in omnibus, et addit :
Concordat Petrus in omnibus, et addit :
Concordat Petrus in omnibus, et addit :
Primus adventus Antichristi erit in benignitate et miraculorum operatione, et tunc a Judæis suscipietur. Ad quorum conversionem veniet Elias, tuncque Antichristus in persecutionem apertam vertetur, et in ipsos fideles desæviet. Et secundum regulam Tichonii, a quibusdam Antichristus suscipietur, alii per Eliam convertentur. Hæc Petrus.
Consonat his Richardus, paucis exceptis. Siquidem ait: Dicunt aliqui, quod ignis conflagrationis occidet electos tunc nondum defunctos, sine ullo eorum dolo re, quoniam aget in eos ut instrumentum divinæ justitiæ, non secundum propriam potestatem. Mihi autem videtur, quod ignis ille eos non occidet, sed morientur propter cessationem motus cœli. Nempe ut asserit Rabbi Moyses, sicut si cor ad momentum a motu suo quiesceret, homo quasi in ictu oculi moreretur, et destruerentur motus ejus atque virtutes; ita si motus cœli per punctum horæ periret, mundus in inferioribus istis deficeret. Aliqui etiam dicunt, quod modico tempore ante ignem conflagrationis omnes morientur. Item quod aliqui dicunt, quod illud subtile, purum et splendidum quod remanebit de igne, manebit superius, non intelligo: quia sic alia tria elementa remanerent minorata, quia de parte materiæ cujuslibet illorum ignis ille supernaturaliter producetur. Ideo probabilius mihi videtur, quod ignis ille completo purgationis officio, in præjacentem materiam resolvetur, et transmutabitur pars in puram terram, pars in puram aquam, pars in aerem purum; fietque supernaturali virtute resolutio ista. — Hæc Richardus, qui etiam dicit, quod in conflagratione, ignis infernalis non exibit infernum, et quod in loco judicii impii punientur igne conflagrationis, et forsitan non igne tartareo. — Scripta demum Alberti de his, continentur in dictis ex Thoma, et concordant omnino.
At vero Scotus: Multis (inquit) modis poterit ignis conflagrationis produci, sed convenientius videtur dicendum, quod sicut ignis potest extra suam sphæram esse in aliena materia, ut in corpore ignito, sic vapores exsistentes in aere, per juxtapositionem possunt igniri, et ita ignitio successiva nunc istorum, tunc illorum vaporum, saltem in toto superposito regioni habitabili hominum, potest dici conflagratio illa; et per hoc densatur aer, quoniam corpora illa ignita mox convertentur in illum verum purumque aerem in sua regione. — Hæc Scotus. Verum modus iste ceteris modis prætactis videtur ineptior. Nec enim ex inflammatione vaporum illorum posset tantæ magnitudinis tamque intensissimæ activitatis ignis produci, qui omnia (sicut præhabitum est) per gyrum undique adimpleret, incenderet et purgaret celerrime et quasi repente.
Cf. p. 252 A.
Footnotes
Chapter 261 of 283