Skip to the text

Gradus 1

DE ABRENUNTIATIONE TERRENORUM ET ABDICATIONE VITÆ INANIS.

A BONO et superbono et toto bono Deo et rege nostro. Pulchrum est enim ex Deo ad Dei famulos principium facere. Omnium rationalium ab ipso creatorum, ex liberi arbitrii dignitate honoratorum, quidam sunt amici ipsius, quidam vero nobiles servi, quidam vero inutiles, alii vero omnino extranei, alii vero licet infirmi, tamen adversarii. Et amicos quidem proprie nos idiotæ, o sanctum caput, ex Deo sumpsimus circa ipsum intellectuales et incorporeas substantias. Nobiles vero servos Dei vocamus universos facientes et facturos sanctissimam voluntatem ipsius absque pigritia et negligentia; inutiles vero servos vocamus quicumque arbitrati sunt digni divino Baptismate, ad ipsum vero pactiones amabiliter non servaverunt. Extraneos autem et peregrinos a Deo et inimicos intelligimus quoscumque non baptizatos vel male credentes videmus exsistere. Impugnatores vero et adversarii sunt, qui non solum a se projiciunt ac repellunt Dei præcepta, sed etiam fortiter impugnant eos qui ea observant. Quoniam ergo unusquisque omnium prædictorum possidet sermonem aliquem proprium et pertinentem ad rem, nobis autem indoctis non expedit prosequi de omnibus illis ad præsens; age, jam age, ad pie nos tyrannizantes et vim fideliter inferentes eorum præceptis, et extendentes manum nostram indignam, per obedientiam non discernentem, ad servos Dei dilectos, suscipientes calamum verbi a cognitione ipsorum, et intingentes humilitate mœrenti et splendenti, quietantes hunc calamum in cordibus eorum expolitis ac candidis, tanquam in quibusdam chartis, magis autem spiritualibus tabulis, depingemus divina eloquia, magis vero semina et imaginationes.

Dicimus vero sic : Deus est creator ac Dominus, vita et salus omnium libero arbitrio utentium : fidelium et infidelium, justorum et injustorum, piorum et impiorum, virtuosorum et vitiosorum, monachorum et sæcularium, sapientium et idiotarum, sanorum et infirmorum, juvenum et provectorum; quemadmodum luminis effusio et solis adspectus, et vicissitudines aeris et horarum. Et alius non est. Non est personarum acceptio apud Deum.1

Impius est natura rationalis mortalis vitam voluntarie fugiens, et proprium factorem sempiterne exsistentem, quasi non exsistentem existimans. — Iniquus est qui retinet legem quæ ex Deo est, cum intelligentia propriæ malignitatis, et cum electione contraria putat se credere Deo. — Christianus est imitator Christi Jesu, secundum quod possibile est homini, verbis, operibus et intentione, credens recte et sine querela in Deum et in sanctam Trinitatem. — Dei amator est qui sine peccato exsistit in participatione omnium naturalium, et secundum virtutem bona non negligit. — Abstinens et continens est qui conversatur et vivit in medio tentationum et laqueorum atque tumultuum, et tamen conatur imitari et possidere cum virtute modos ac mores a tumultibus liberos.

Monachus est ordo et consistentia incorporalium in corpore mortali et sordido consummatus. Monachus est qui solum ea quæ Dei sunt, agit, cogitat et loquitur, Christo unitus omni tempore, loco et negotio. Monachus est violentia naturæ indesinens, et custodia sensuum indeficiens. Monachus est sanctificatum corpus, et expurgatum os, et illuminata mens. Monachus est mœrens et dolens anima indesinenti mortis memoria, exercitans, vigilans et dormiens.

Recessus a mundo et abdicatio mundi, est voluntarium odium laudatæ materiæ, et abnegatio naturæ propter sortitionem eorum quæ sunt supra naturam. Universi prompte relinquentes ea quæ sunt hujus mundi et vitæ præsentis, fecerunt hoc propter futurum regnum, aut propter multitudinem peccatorum, aut propter caritatem in Deum. Si vero nulla prædictarum intentionum sit in illis, irrationabilis exstitit recessus eorum. Verum qualis invenietur finis vitæ nostræ, talis suscipietur a Jesu Christo bono positore nostrorum agonum. — Qui egressus es de mundo ad dispergendum ac destruendum pondus peccatorum tuorum, imitare eos qui extra civitatem ante sepulcrum sedent; et non cesses a calidis et ignitis lacrimarum guttis, nec ab ejulatibus cordis absque voce, quousque et tu videas Jesum Christum venientem et revolventem lapidem cæcitatis cordis, et liberantem Lazarum, utpote mentem tuam, a peccatorum vinculis, et jubentem angelis suis ministris:23 Solvite istum a passionibus et peccatis, et sinite abire ad beatam impassibilitatem. Si vero non sic, nihil proficies.

Quicumque ex Ægypto et Pharaone exire et fugere volumus, penitus indigemus Moyse aliquo mediatore ad Deum, quatenus prælatus noster medius pro nobis exsistens actu et theoria, manus extendat ad Deum, ut sub ejus ducatu transeamus recte mare peccatorum, et Amalec passionum triumphando vincamus.4 Seducti ergo fuerunt confidentes in se ipsis, et suspicantes se nullo duce dirigente indigere. Et filii Israel exeuntes de Ægypto habuerunt Moysen ducem;5 exeuntes vero de Sodomis habuerunt angelum ducem. Et primi assimilantur eis qui a spiritualibus passionibus sanantur per curam et studium medicorum:6 et isti sunt qui ex Ægypto egrediuntur. Secundi vero assimilantur his qui desiderant exspoliare immunditiam corporis adversantis. Propter quod indigent duce angelo: secundum enim corruptionem plagarum indigemus artifice et medico magis perito.

Violentia vero et continuis laboribus et doloribus egent, qui cum corpore cœlum intrare conantur, et præsertim in proœmiis abrenuntiationis ipsorum, quousque mos noster amator concupiscentiarum et concupiscibilium, et cor sine dolore, convertantur per luctum efficacem in divinum amorem et sanctificationem. Angustia namque et vere angustia est et multa invisibilis amaritudo, potissime conversantibus negligenter, donec canem, videlicet intellectum nostrum, immunde amantem macellum et cibos, fecerimus amatorem casti et cujuscumque visitationis, per simplicitatem et profundam inirascibilitatem et sollicitum studium. Verumtamen confidamus nos vitiosi et sine virtutibus, offerentes Christo Jesu cum fide constanti et indubitanti, dextera manu nostra, nostram infirmitatem et animalem impotentiam nostram, et confitentes; et omnino ipsius adjutorium etiam supra nostram dignitatem reportabimus.

Cognoscant omnes accedentes ad hunc agonem pulchrum, arctum, et durum et levem, quod advenerunt insilire in ignem, si tamen recipiunt ignem immaterialem habitare in se ipsis. Probet autem unusquisque se ipsum, et sic edat de pane ipsius cum lactucis agrestibus, et ex calice ipsius bibat cum lacrimis, ut non sibi ipsi in judicium militet.7 Si non omnis qui baptizatur, salvatur; quod sequitur tacebo.

Omnia abnegabunt, omnia contemnent, deridebunt, excutient accedentes, ut bonum jaciant fundamentum. Pulchra et bona et triangularis est domus, et trium columnarum fundamentum: innocentia, jejunium humile, et castitas. Omnes in Christo parvuli per ista innitentur, parvulos sensibiles in exemplum sumentes. In parvulis enim nulla crudelitas, nulla duritia, nulla fraus invenitur, non insatiabilis appetitus, non insaturabilis venter, non corpus libidinosum aut furens; sed juxta appositionem escarum crescunt et calorem assumunt.

Odibile vere et valde periculosum est, eum qui certat, evacuari statim a principio sui certaminis, et universis hostibus animæ suæ dare arma propriæ occisionis. Utilitas nobis est omnino ex firmo principio, etiam in eo quod est post evacuationem. Anima namque viriliter agens, et rursus submisse operans, a memoria prioris sollicitudinis quasi stimulo pungetur. Propter quod et ex hoc quidam renovaverunt se ipsos quasi pennis et alis: erant enim sicut aquilæ, quæ dicuntur pennas projicere. — Quando anima semetipsam prodens, perdit calorem superamabilem et beatum; quærat diligenter qua causa ipso privatur, et contra illam reassumat totum laborem et desiderium, pugnam et sollicitudinem: non est enim possibile ipsam animam reverti per aliam portam nisi per quam exivit.

Qui ex timore abrenuntiationem facit, comparatur quasi ardenti incenso, in principiis ex bono odore initians, ultimo vero in fumum desinens. Qui vero spe mercedis facit abrenuntiationem, molendinum asinarium constituitur semper similiter motum. Qui ex caritate divina recessum facit, confestim possidet ignem in proœmiis; et missus in anteriora, succendet vehementiori combustione velut silvam. — Sunt quidam ædificantes super petras latericias; et sunt alii qui super terram firmaverunt columnas; et sunt qui ambulantes modicum iter pedestre, peragrarunt velocius, confotis nervis eorum et artubus.8 Qui intelligit, intelligat: verbum symbolicum est.

Prompte curramus, tanquam a Deo et rege nostro Christo Jesu vocati, ne forte paucorum dierum exsistentes, inveniamur steriles et sine fructibus in die mortis, et fame intereamus. Beneplaceamus Domino sicut milites regi: post militiam enim requiritur a nobis diligens servitus. Timeamus Dominum sicut timemus bestias. Vidi enim viros euntes ad prædandum, qui Deum non timuerunt; audientes vero vocem canum, continuo sunt reversi ad locum suum: et quod timor Dei non fecit, hoc timor potuit bestiarum. Amemus Deum sicut amamus et honoramus amicos. Vidi enim quosdam Deum sæpius contristantes, et de hoc nihil curantes; et vidi eosdem exacerbantes suos dilectos aliquo minimo verbo, et apposuerunt omnem industriam, sollicitudinem, intentionem, tribulationem, et omnem confessionem, per se ipsos, per amicos et propinquos, et dona dederunt, ut reducerent eos quos offenderant ad caritatem antiquam.

In principio abrenuntiationis operamur virtutes penitus cum labore et violentia et amaritudine; proficientes vero, deinceps sine tristitia sumus, quamvis in ipsis modicum contristati afficiamur; quando vero voluntas et nostrum mortale sapere conculcatur et absorbetur et potestative subjicitur a promptitudine exsistente in nobis, tunc de cetero operamur virtutes cum omni gaudio et sollicitudine et desiderio et igne cordis, et cum flamma divina. Quantum laudabiles sunt qui operantur virtutes cum gaudio et promptitudine statim a principio suæ conversionis, et mandata perficiunt; tantum miserabiles sunt qui diu immorati in obsequio Dei, adhuc cum labore gradiuntur per exercitia cultus divini, et cum labore eadem exsequuntur.

Non abominemur nec dijudicemus abrenuntiationes quæ ex seditionibus fiunt. Vidi namque quosdam fugientes et non voluntarie occurrentes regi, et deinceps circa ipsum arma tulisse, palatiumque ingressos fuisse cum rege in convivio. Vidi semen cadens in terram non voluntarie, et afferens fructum valde pulchrum et copiosum; quemadmodum vidi et econverso. Vidi quemdam venientem in locum medicinalem juxta aliquam aliam opportunitatem, et tentum ab astutia medici elegantis, ac tractum a multitudine, abjicientem caliginem superimpositam lumini ejus. Et non spontanea facta sunt in aliquibus firmiora et principaliora voluntariis.

Nemo causans pondus et multitudinem peccatorum suorum, appellet se indignum monastica sponsione et professione, et per amorem vitiosæ delectationis et concupiscentiæ vilipendere putet se ipsum, excusans excusationes in peccatis.9 Ubi enim multa corruptio, ibi et magnæ necessitas medicinæ ut sordes deponat: etenim sani et bene habentes non veniunt ad remedia medicinæ, neque ad stationem locumve medici.10 Si rege terreno nos vocante, et volente nos militare in obsequium suæ personæ, non excusamus, sed relinquentes et excutientes omnia, accedimus prompte ad ipsum; attendamus nobis ipsis, ne quando Rege regum et Domino dominorum et Deo deorum nos vocante ad cœlestem ordinem istum, renuamus acquiescere ei ex pigritia et negligentia nostra, et inexcusabiles inveniamur ante magnum tribunal ipsius.

Vinctum negotiis sæcularis vitæ ac ferreis curis possibile est adhuc ambulare, sed difficulter: quoniam compedes circumpositi pedibus, faciunt conantes ambulare cum eis frequentius cespitare, et multoties suscipiunt vulnera. Non conjugatus, sed solis rebus in mundo ligatus, comparatur habenti sertum in manibus: propter quod non prohibetur currere ad vitam monasticam quum voluerit. Nubens vero similis est circumvincto manibus et pedibus. Audivi quosdam in mundo negligenter permanentes dicentes ad me: Quomodo conviventes uxoribus et circumgradientes publicis curis, possumus viam monasticam ambulare? Quibus respondi: Omnia bona quæ potestis facere, facite; nemini maledicatis, nemini mentiamini, non furemini, super nullum vos efferatis, neminem odiatis, non recedatis a congregationibus Officiisque divinis, vinctis et indigentibus compatiamini, nullum scandalizetis, alienis parietibus non appropinquetis, et contenti estote stipendiis uxorum vestrarum: si Luc. III, 14. sic feceritis, non eritis longe a regno cœlorum.

Occurramus cum gaudio et timore, pulchro et bono certamini, non dubitantes, neque timentes inimicos nostros: quoniam in faciem animæ nostræ intuentur, quamvis non videantur; quod si viderint ipsam ex pavore commutatam, tunc contra nos crudelius armantur, intelligentes fraudulenti quia timuimus. Idcirco armemur contra ipsos gaudenter: nam contra gaudenter certantem nullus prompte concertat.

Dominus dispensative alleviat pugnas a novis incipientibus, nequando ex proœmiis confestim in mundum denuo resolvantur. Ideo gaudete in Domino semper, omnes servi ejus, cognoscentes in vobis ipsis hoc primum signum caritatis Regis vestri ad vos, et quomodo vos vocavit. Faciensque hoc Deus multoties cognoscitur. Vidit enim sæpe viriles animas, et statim ex proœmiis permisit in eis pugnas relaxari, volens eas in brevi coronari. Occultavit Deus ab his qui sunt in mundo, stadii importunitatem (magis vero opportunitatem): si enim hanc cognovissent, non utique abrenuntiasset omnis caro. Philipp. IV, 4.

Da prompte labores juventutis tuæ Christo Jesu, et gaudebis in senio super divitiis impassibilitatis: congregata enim in juventute, consolantur ac nutriunt confectos senio. Laboremus in juventute ferventer, curramus vigilanter, quia mors est incerta. Habemus inimicos vere malignos, crudeles, dolosos, astutos, potentes, non dormientes, immateriales, invisibiles; in manibus ignem tenentes, cupientes et nitentes comburere templum Domini nostri Jesu Christi per flammam quæ in eis est. Nullus juvenis exsistens recipiat inimicos suos dæmones dicentes: Non conteras carnem tuam, et corpus tuum ne concidas infirmitatibus atque languoribus; nam in præsenti generatione vix aliquis invenitur qui præeligat corpus suum mortificare, et ipsum privare saltem delectantibus escis multis. Intentio namque dæmonum est, ipsum nostrum introitum in stadio facere vacuum et negligentiis plenum, et de cetero finem nostrum concordare principio.

Volentes autem Christo prudenter servire, ante omnia quærunt et faciunt istud, puta: ut eligant loca, modos, mores, institutiones, adinventiones et studia ipsis convenientia, obedientiam quoque spiritualium Patrum, et cognitionem ipsorum Deo familiarem. Non enim omnium sunt cœnobia, propter scurrile et gulosum; neque omnium eremitaria, propter triste, furiosum et irosum. Præterea universa conversatio monastica continetur in tribus generalissimis constitutionibus stationum: in agonistica singularitate et recessu; aut quiescere cum uno vel duobus sub obedientia Patris spiritualis; aut sedere in cœnobio cum patientia.11 Non declines ad dextram neque ad sinistram, sed via regia gradiaris. Media prædictorum multis convenientia exsistunt. Et quidem væ soli (ait Ecclesiastes):12 quia si ceciderit in acediam, aut somnum, vel negligentiam, aut indolentiam, seu desperationem, non est resuscitans eum in hominibus. At ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, dixit Dominus.13

Quis, puta, est fidelis et prudens monachus, qui calorem suum custodivit inexstinguibilem, et usque ad exitum suum non cessavit quotidie addere ignem igni, fervorem fervori, desiderium desiderio, amorem amori, sollicitudinem sollicitudini?

Footnotes

  1. Rom. ii, 11. ↩

  2. Ibid. 38-44. ↩

  3. Joann. XI, 31. ↩

  4. Exod. XVII, 11-13. ↩

  5. Hebr. III, 16. ↩

  6. Gen. XIX, 15-17. ↩

  7. I Cor. xi, 28. ↩

  8. Exod. xii, 8. ↩

  9. Ps. cxl, 4. ↩

  10. Luc. v, 31. ↩

  11. Prov. IV, 27. ↩

  12. Eccle. IV, 10. ↩

  13. Matth. XVIII, 20. ↩

Chapter 5 of 100