Articulus 3
EXPOSITIO HUJUS GRADUS PRIMI.
BONO et superbono et toto bono Deo et rege nostro. Subintelligendum est aliquid, ut sit sensus: Inchoandum est «a Deo» naturaliter «bono». Nam et theologus incipit a supremo. Quemadmodum enim debemus primum quærere regnum Dei et justitiam ejus, agendo in primis ea quæ Dei sunt, et omnia opera nostra ad Creatoris gloriam referendo;1 ita et in loquendo decet nos a Deo incipere, et omnia verba nostra ad ejus honorem referre, ita ut primo loquamur de Deo secundum se, vel de creaturis et effectibus ejus per comparationem ad ipsum. Hinc ad Colossenses monet Apostolus: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite.2 Idcirco Climacus subdit: Pulchrum est enim ex Deo ad Dei famulos principium facere, id est, rationabile conveniensque consistit ut famuli Dei faciant «principium» seu inchoationem sui sermonis «ex Deo», id est ab eo.
Denique Deus tam proprie dicitur bonus, ut in Evangelio dicat Salvator noster: Nemo bonus nisi solus Deus. Siquidem Dei natura est bonitas pura, perfecta ac infinita.3 Ideoque dicitur superbonus, quia in infinitum melior est quam comprehendere valeamus, et bonitas ejus transcendit omnia bona creata incomparabiliter et immense. Hinc quoque dicitur totus bonus, id est quomodolibet seu omniformiter bonus: quia secundum omnem sui considerationem ac comparationem est bonus, hoc est, qualitercumque consideretur aut comparetur. Itaque nec actu nec habitu neque potentia est in eo aliquid mali aut privationis seu defectibilitatis, aut aliqua minoratio vel diminutio bonitatis. Hoc autem non competit alicui creaturæ. Imo omnis creatura per comparationem ad suam originem, ex qua de se nihil est, et secundum se sumpta, vanitati subjecta est:4 quæ vanitas est defectus a vero, pleno et incommutabili esse. Propter quod indiget incessabiliter conservari a Deo, et si sibimetipsi ad momentum relinqueretur, mox in nihilum relaberetur. De hac materia divinus Dionysius plenius tractat in libro de Divinis nominibus, et Boetius in speciali quæstione super hoc mota.5
Consequenter Climacus ponit quinque differentias seu quinquepartitam distinctionem et divisionem rationalium creaturarum, intelligendo per rationales creaturas non homines tantum, sed etiam angelos. Omnium rationalium ab ipso creatorum, id est universarum rationalium et intellectualium creaturarum, ex liberi arbitrii dignitate honoratorum, id est, quas Deus decoravit ac honoravit libero arbitrio quod contulit eis, per quod et fecit eas honorabiles secundum se, ac ceteris magis eminentes, creando eas ad imaginem et similitudinem suam :6 harum itaque creaturarum quidam sunt amici ipsius Dei, quidam vero nobiles servi, quidam vero inutiles, alii vero omnino extranei, alii vero licet infirmi, tamen adversarii.
Deinde exponit hæc omnia.
Et amicos quidem proprie nos idiotæ, o sanctum caput, ex Deo sumpsimus circa ipsum intellectuales et incorporeas substantias. Ordo et sensus verborum est : « Et quidem, o sanctum caput », id est sancte abbas Joannes, cui hæc mitto, « nos idiotæ ex Deo sumpsimus », hoc est, ex divina instructione vocamus, « amicos » Dei, « intellectuales et incorporeas substantias », utpote angelos sanctos, « circa ipsum » Deum intentos, ut vultui gloriæ ejus indesinenter infixos. Amicorum namque est eadem velle et nolle. Quum ergo angeli sancti et omnes Beati in patria sint confirmati in bono, et Deo inavertibiliter couniti, atque divinæ voluntati plenarie conformati, a qua nec per mortale neque per veniale peccatum possunt deflectere aut errare, constat quod eis potissime competit esse amicos Dei : quod tamen et virtuosis hominibus, præsertim perfectis, aliqualiter convenit, quamvis non ita plenarie. Nobiles vero servos Dei vocamus universos facientes et facturos sanctissimam voluntatem ipsius absque pigritia et negligentia; inutiles vero servos vocamus quicumque arbitrati sunt digni divino Baptismate, id est, quos Deus dignanter perduxit ad Christi Baptismum, ad ipsum vero pactiones amabiliter non servaverunt, id est, ea quæ Deo promiserunt in Baptismo, non impleverunt, sed gratiam baptismalem amiserunt peccando mortaliter.
Extraneos autem et peregrinos a Deo et inimicos intelligimus quoscumque non baptizatos vel male credentes videmus existere, id est, quos interiori exteriorive oculo videmus esse paganos, Judæos, et prorsus incredulos, sive hæreticos. Qui omnes a Deo extranei seu alieni sunt, non quantum ad creationem seu quoad dona naturæ :7 nam opera manuum ejus sunt universi. Aliqui etiam tales sunt Dei, et ejus electi secundum prædestinationem æternam, quamvis extranei sint ab eo secundum præsentem justitiam. Impugnatores vero et adversarii sunt, qui non solum a se projiciunt ac repellunt Dei præcepta, sed etiam fortiter impugnant eos qui ea observant. Isti sunt persecutores justorum : qui prædictis pejores exsistunt, et sunt « impugnatores » [Dei] eo ipso quo servis Dei adversari dicuntur, secundum quod Christus dixit ad Paulum :8 Quid me persequeris? Sunt tamen infirmi, quoniam Deus dum vult, solo nutu dejicit eos atque condemnat.
Quoniam ergo unusquisque omnium prædictorum possidet sermonem aliquem proprium et pertinentem ad rem. Hoc loco accipitur sermo pro re significata per sermonem, quemadmodum in secundo Regum libro :9 Quod est verbum quod factum est? Ut sit sensus : « Unusquisque omnium prædictorum », videlicet, amicorum, nobiliumque servorum, inutilium quoque servorum, etc., habet aliquam proprietatem sibi convenientem et inhærentem. Formaliter enim differunt ; non realiter semper : imo substantialiter coincidere possunt, quia et amici Dei sunt nobiles servi ejus, et econverso. Unde in Apocalypsi angelus dixit Joanni apostolo :10 Conservus tuus sum et fratrum tuorum; et Psalmista : Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.11 Omnes enim sunt administratorii spiritus.12
Nobis autem indoctis non expedit prosequi de omnibus illis ad præsens. Ex humilitate indoctum se vocat, sicut et Paulus : Non sum (inquit) dignus vocari apostolus.13 Salomon quoque :14 Stultissimus (ait) sum virorum. In talibus quippe orationibus ex humilitate prolatis, sufficit quod secundum aliquam considerationem verificentur. Est autem omnis homo viator indoctus, non solum respectu Dei, sed etiam comparatione omnium civium supernorum. Propter quod loquitur Jeremias : Stultus factus est omnis homo a scientia sua ;15 et item Apostolus : Si quis se putat aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.16 Sed cur non expediebat Climaco prosequi in hoc libro de omnibus illis? Et respondendum quod ideo, quoniam intentio et materia hujus voluminis non exigebant hoc ipsum, præsertim ut tractaret hic de naturis atque ordinibus angelorum, et propter prolixitatem vitandam, rursus et propter difficultatem et sublimitatem materiæ.
Deinde hortatur se ipsum ad prosequendum de his quæ præsentem concernunt tractatum.
Age, jam age. « Age » est hic interjectio : cujus repetitio fervorem exhortationis designat. Ad pie nos tyrannizantes et vim fideliter inferentes eorum præceptis. Christus in evangelio Matthæi loquitur : Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.1718 Et rursus jubemur mortificare, superare, frangere, perdere et odire nos ipsos.19 Hæc ergo est violentia salutaris, sensualitatem reprimere, propriam voluntatem suppeditare, motus ac impetus passionum frenare.20 Ista quoque est tyrannizatio contra se ipsum piissima. Idcirco nunc ait : « Nos tyrannizantes ad pie », id est, valde pie nobis ipsis quasi tyrannidem infligentes sæviendo contra judicia nostra, non acquiescendo proprio sensui, sed dure ac acriter reluctando omni inordinationi naturæ nostræ, « et vim fideliter inferentes præceptis eorum », obediendo jussionibus Patrum ex fide quæ est theologica virtus (ex qua omnia fieri debent, quum dicat Apostolus ad Romanos :21 Omne quod non est ex fide, peccatum est), vel cum fide, id est fidelitate, quæ est pars justitiæ; et cum vi, hoc est cum violentia prætacta salubri. Taliter enim obedire ardua aggrediendo et alios instruendo ac librum componendo, contra propriæ humilitatis inclinationem et contra proprii sensus dictamen, est sibi ipsi fideliter vim inferre : quod dicitur hic vim inferre ipsis « præceptis », quia cum tali vi aggreditur quis præcepta ad eadem exsequenda. Juxta quem modum loquendi, regnum cœlorum vim pati asseritur.
Et extendentes manum nostram indignam, per obedientiam non discernentem, seu indiscretam, ad servos Dei dilectos, scribendo de eis, et item ad eos : ideo subditur : suscipientes calamum verbi, id est instrumentum scribendi, a cognitione, id est manifestatione seu descriptione, ipsorum : de ipsis namque mox incipit loqui seu scribere, quamvis pauca quædam pro introductione præmittat. Vel, « suscipientes calamum verbi a cognitione ipsorum », utpote a notitia seu informatione quam ab ipsis accepimus, a quibus sumus instructi. Et intingentes calamum hunc seu pennam atramento humilitate mœrenti et splendenti, id est ex humilitate præcipua et præclara. Quæ dicitur mœrens, quia inducit hominem ad considerandum ac deplorandum propriam vilitatem, defectuositatem, ærumnam et culpam, sicque parit salubrem tristitiam. Dicitur quoque splendens, quum sit pulcherrima virtus mentem vehementer perornans, et quia in veritatis cognitione fundatur, habetque sapientiam sibi semper conjunctam, quemadmodum Salomon in Proverbis protestatur : Ubi humilitas, ibi et sapientia.22 Imo splendore gratiæ ac luce virtutum singulariter decoratur :23 humilibus enim dat gratiam Spiritus Sanctus, qui super quietum et humilem requiescit.24 Denique quam odibilis, turpis ac sordida est coram Deo superbia, tam amabilis, pulchra ac splendida est coram eo humilitas.
Quietantes hunc calamum in cordibus eorum expolitis ac candidis, tanquam in quibusdam chartis, magis autem spiritualibus tabulis, id est, quiescere facientes scripturam hoc calamo exornatam, seu libri hujus doctrinam, in mentibus dilectorum servorum Dei, velut in membranis, imo potius velut in «spiritualibus tabulis». Ad hoc quippe Climacus ista descripsit in libro hoc, ut scriberentur seu imprimerentur cordibus talium sanctorum : et ita ipse impressit eis hæc documenta dispositive seu ministerialiter quantum in se fuit. Quietavitque calamum suum in cordibus eorumdem, quoniam actum seu usum calami sui ordinavit ad finem hunc : in fine autem quiescitur. Porro corda talium devotorum expolita seu decorata virtutibus, et candida per innocentiam et sapientiam salutarem, potius comparantur spiritualibus tabulis quam chartis, propter eorum soliditatem, quia in Dei amore sunt firma atque virtutibus roborata.
Depingemus divina eloquia, magis vero semina et imaginationes, hoc est, verba sacra describemus, et ea in illorum cordibus « depingemus » : quæ verba potius dici poterunt « semina », quia ad hoc scribuntur et ibi pinguntur, ut ex eis actiones virtuosæ procedant, utpote, sanctæ meditationes, piæ affectiones, fructuosæ locutiones, et opera bona.25 Semen namque, ut ait Salvator, est verbum Dei. De quo denuo asserit :26 Semen cecidit in terram bonam, et attulit fructum centuplum. Dicit quoque, quod magis depinget « imaginationes » quam « divina eloquia » : et hoc ait vel ex humilitate, quasi verba sua sint potius imaginationes quædam sive imagines divinorum eloquiorum, quam divina eloquia; vel quia ex lectione et auditione verborum suorum generantur imaginationes rerum significatarum per ea, in cordibus audientium atque legentium. Ex sensationibus enim procedunt imaginationes, ex imaginationibus intellectiones, secundum Boetium : nam et juxta Philosophum, intelligentem oportet speculari phantasmata, id est similitudines rerum interiori sensu contentas.
Dicimus vero sic : Deus est creator ac Dominus, vita et salus omnium libero arbitrio utentium : fidelium et infidelium, justorum et injustorum, piorum et impiorum, virtuosorum et vitiosorum, monachorum et sæcularium, sapientium et idiotarum, sanorum et infirmorum, juvenum et provectorum. Hic asserit Climacus, quod « Deus » sit « omnium » horum « creator ac Dominus, vita et salus » : verumtamen non eodem modo neque eisdem ex causis. Est equidem omnium Deus et Dominus ratione et jure creationis provisionisque generalis, et item auctoritate judiciariæ potestatis ac universalis dominii ; bonorum vero et virtuosorum est Deus et Dominus per specialem providentiam et gratiam suam ad illos, et etiam per singularem subjectionem et cultum eorum ad ipsum.27 Hoc etenim unicuique deus est, quod maxime cupit, colit ac veneratur. Propter quod ait Apostolus de gulosis : Quorum deus venter est. Insuper Deus est omnium horum vita, quantum ad hoc quod vitam naturæ omnibus his largitur et conservat quamdiu subsistunt : unde et omnium salus vocatur, quoniam omne bene esse eorum ab ipso dependet et in ipso consistit. Virtuosorum vero vita est Deus causaliter, quia nunc influit vitam gratiæ ac virtutum;28 est quoque eorum salus, quoniam vitam gloriæ præstat eis in patria. Cui et ipsi nunc dicunt quotidie : Domine, Deus salutis meæ. Nam et modo dat eis beatitudinem viæ, prosperitatemque spiritualem, quæ est profectus et quidquid ad eum disponit. Impii quoque vitam gratiæ ac salutem possunt ab ipso suscipere; et si prædestinati sunt, sortientur eas ab ipso finaliter. Hinc in Deuteronomio scriptum est: Ipse Deus est vita tua et longitudo dierum tuorum.29
Deinde exemplariter docet qualiter Deus sit omnium vita et salus ac Deus. Quemadmodum luminis effusio et solis adspectus, et vicissitudines aeris et horarum: id est, sicut diffusio luminis cœlestium corporum ac solis præsentia, et permutationes aeris hujus ac temporum, communes sunt omnibus, seu universis generaliter communicantur (quemadmodum scriptum est: Deus solem facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos);30 ita et Deus est generaliter omnium Deus, salus ac vita, propter prætacta. Et alius non est, hoc est, præter unum ac verum
Deum, non est qui sit omnium Deus, vita ac salus. Qui per Isaiam fatetur: Ego Dominus, et non est Deus absque me; Deus justus et salvans non est præter me.31 Non est personarum acceptio apud Deum. Hoc est quod in Actibus Apostolorum asserit beatissimus Petrus:32 In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus.
Impius est natura rationalis mortalis vitam voluntarie fugiens, et proprium factorem sempiterne exsistentem, quasi non exsistentem existimans. In hac descriptione « natura » accipitur pro supposito seu persona, ut sit sensus: « Impius est » suppositum rationale mortale sponte seu ex proposito se avertens a Deo, atque per hoc « voluntarie fugiens vitam » gratiæ, seu viam justitiæ et actus virtutum. Propter quod ita se habet ac si proprium
Creatorem æternaliter consistentem, putaret non esse: quia non solum non curat nec metuit nec honorat eum, sed etiam tam audacter et irreverenter ipsum offendit, quasi non sit providentia, neque justitia, neque futurum judicium Dei. De talibus fertur in libro Job:33 Quasi nihil posset facere Omnipotens, ita æstimaverunt eum. Et S. Dionysius loquitur, quod constitutus in sacro ordine et impie vivens, est Dei irrisor ac subsannator, putans eum nescire quæ ipse scit.34
Iniquus est qui retinet legem quæ ex Deo est, cum intelligentia propriæ malignitatis, et cum electione contraria putat se credere Deo. Ex Deo sunt lex naturalis, lex scripta, lex evangelica ac divina. Est ergo « iniquus », qui has leges aut aliquam harum habet atque intelligit, et tamen in sua malignitate perdurat, « et putat se credere Deo » et esse fidelem, quum tamen eligat ea quæ prohibentur lege divina. Idcirco non credit salubriter, nec habet fidem formatam, estque infideli deterior. Unde de talibus ait Apostolus:35 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant; et Isaias: Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, irritum fecerunt fœdus sempiternum.36 Porro lex scripta adhuc obligat quantum ad præcepta moralia. De his legibus ait Dominus per Osee:37 Scribam ei multiplices leges meas. De quibus habetur in Job: Utinam intelligeres quod multiplex sit lex ejus.38 Itaque quod dicitur, « Cum intelligentia propriæ malignitatis », tantum est dicere, Cum intelligentia seu cognitione sua malignitati suæ conjuncta, vel, Cum intelligentia sui ipsius maligni.
Christianus est imitator Christi Jesu, secundum quod possibile est homini, verbis, operibus et intentione, credens recte et sine querela in Deum et in sanctam Trinitatem. Hæc est compendiosa optimaque descriptio Christiani: cui per omnia consonant quæ in libro de Nomine christiano Augustinus disseruit. Christianus quippe a Christo nomen sortitur: ideo Christum sequi tenetur. Sed quoniam Deus non requirit impossibile quidquam ab homine, est autem impossibile omni homini Christum perfecte ac plene sectari, seu ejus perfectioni atque virtutibus coæquari, ideo scriptum est in descriptione prætacta, « secundum quod possibile est homini »: possibile, inquam, per gratiam adjuvantem, sine qua nihil valemus meritorie operari. Debemus itaque Christum sequi etiam « intentione », locutione, id est in omni conversatione, sicut ait Joannes apostolus: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ipse ambulavit, et ipse ambulare.39 Nam et Christus in Evangelio dixit: Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico?40 Ex quibus constat quam pauci sint Christiani. Insuper «recte» credere, est credere sine erroris permixtione; credere vero «sine querela», est fidem vita ac moribus decorare, sicut hortatur Apostolus: Omnia (inquiens) facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei.41 Postremo credere «in Deum et in sanctam Trinitatem», est credere in unum et trinum Deum.
Dei amator est qui sine peccato exsistit in participatione omnium naturalium, hoc est, qui bonis naturalibus utitur ordinate, omnes quoque naturales motus et affectiones ita refrenat ac regit, ne innaturales aut vitiosi reddantur; et secundum virtutem bona non negligit, id est, quantum potest vitat omissiones bonorum, imo et actus virtutum diligenter exsequitur. Signum namque dilectionis est adimpletio jussionis et exsecutio operis. Propter quod ait Salvator:42 Qui servat mandata mea, ille est qui diligit me. Porro quod ait, «qui sine peccato exsistit», intelligendum est de culpa mortali, quæ cum caritate non stat; non de veniali, quum scriptum sit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus.43
Abstinens et continens est qui conversatur et vivit in medio tentationum et laqueorum atque tumultuum, et tamen conatur imitari et possidere cum virtute modos ac mores a tumultibus liberos. Omnes in sæculo isto viventes conversamur «in medio tentationum et laqueorum», quum scriptum sit, Militia (seu tentatio) est vita hominis super terram;44 in medio quoque «tumultuum»: nam omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionibus et tribulationibus exercentur.45 Qui ergo in istis studet ac satagit pacem pectoris habere et conservare, et Deo servire corde tranquillo, rite «abstinens et continens» vocatur: abstinet namque a multis illiciatis, et continet animum suum a tentationum consensu et perturbationum tumultu. Unde constat, quod abstinentia et continentia non sumuntur hoc loco ut sunt speciales virtutes ad temperantiam pertinentes. Per «modos» hic quoque intelligi potest modestia seu actio moderata. Quantumlibet ergo forinsecus impugnemur, tentemur, pulsemur, non admittamus aliquam vehementiam passionum aut indecentiam morum, sed pacem pectoris conservemus. Hic namque est proprius præcipuusque effectus virtutum, servare hominem in omni eventu imperturbatum, ita ut vultus ejus non mutetur amplius in diversa.46
Monachus est ordo et consistentia incorporalium in corpore mortali et sordido consummatus.
Climacus ponit hic quinque descriptiones seu notificationes monachi. Infra quoque, gradu vicesimo secundo, ponit alias quasdam, ut ibi Deo præstante patebit. Sunt autem descriptiones istæ pie interpretandæ, atque secundum mentem auctoris accipiendæ; et dantur de monacho secundum supremum suæ perfectionis, et secundum statum suum perfectum.
Itaque quum ait, «Monachus est ordo et consistentia», sumenda sunt nomina ista substantiva, quorum unum est abstractum, pro adjectivis concretis, ut sit sensus: «Monachus est ordo et consistentia incorporalium», id est homo ordinatus et consistens instar invisibilium angelorum, «consummatus» in omni virtute «in corpore mortali et sordido», hoc est in carne mortali immunditiis plena. Quum enim ad omnem pertineat Christianum habere se in omnibus ordinate, decenter, honeste, juxta illud Apostoli, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis;47 istud tamen ad religiosos potissime spectat. Propter quod ipsa claustralis religio, observantia seu professio, dicitur ordo. Hinc ad insinuandum quam ordinatissime debeat monachus se habere, potius ait, Monachus est ordo, quam, Monachus est res ordinate se habens. Monachus igitur omnia agere debet loco et tempore opportunis, cum omni discretione atque modestia; angelicam quoque vitam ducere debet in terra, actibus quoque vacare cœlestibus ac internis, Deum contemplando, amando, orando, laudando ac jugiter honorando.
Secunda descriptio est : Monachus est qui solum ea quæ Dei sunt, agit, cogitat et loquitur, Christo unitus omni tempore, loco et negotio. Si verba ista accipiantur ut sonant et jacent, nulli tam proprie competit ista descriptio monachi sicut Beatis in patria, ut facile est pensare. Rursus, secundum talem verborum istorum acceptionem, omnis homo heroicus et perfectus exsisteret monachus, nec aliquis esset monachus nisi perfectus. Est igitur sensus : « Monachus est » homo religiosus « qui solum agit », meditatur, cupit ac « loquitur » ea quæ Deo sunt placita, ita quod talia solummodo agit ex intentione, quamvis interdum ex humana fragilitate contra suum propositum veniales incidat culpas. Hoc quippe ad monachum maxime pertinet, ut omnes suas cogitationes, affectiones, verba et opera dirigat juxta divinæ legis tenorem et suæ religionis institutionem, omnesque actus suos ex virtutibus et caritate principiet ac producat, atque ad Dei honorem ac beatificum finem ordinet eos; sicque « unitus » sit « Christo » actualiter, aut saltem habitualiter, « omni tempore, loco, negotio ». Nam quamvis impossibile sit defectuositati humanæ actualiter esse unitum Christo in omnibus istis indesinenter, ad hoc tamen monachus infatigabiliter niti debet ut de die in diem stabilius, frequentius sinceriusque unitus sit Deo, et pro hoc impetrando jugiter oret et suspiret ad Creatorem, exemplo Prophetæ dicentis :48 Oculi mei semper ad Dominum. Hinc innotescit, quod monachus assuescere debet levare cor suum ad Deum, non solum in divino Officio, sed item in mensa, in lecto, in labore et studio, in via, in colloquio, imo et in scribendo.
Descriptio tertia est : Monachus est violentia naturæ indesinens, et custodia sensuum indeficiens : hoc est, « monachus est indesinens » violentator, fractor seu abnegator sui ipsius seu propriæ voluntatis et affectionum « naturæ » infectæ, « indeficiens » quoque custos « sensuum » suorum externorum et internorum. Spectat namque ad monachum mortificare et vincere in cunctis se ipsum, et coram Altissimo semper esse sollicitum, timoratum et custoditum. Quales ergo sunt monachi, qui sunt oculis vagi etiam in divinis, et incustoditi in sensibus suis ?
Descriptio quarta est : Monachus est sanctificatum corpus, et expurgatum os, et illuminata mens. Hæc est descriptio totius integralis per partes suas. Itaque « monachus est sanctificatum corpus », etc., id est, homo habens corpus divino cultui consecratum, a carnalibus inquinamentis mundatum, virtuosis actibus occupatum, habens quoque os a loquacitate et omni excessu verborum purificatum, et mentem illuminatam ad contemplandum divina.
Quinta descriptio est : Monachus est mœrens et dolens anima indesinenti mortis memoria, exercitans, vigilans et dormiens. In hac descriptione rursus accipitur pars pro toto, seu principalis pars hominis pro toto homine. Et sumitur hic genus pro specie, utpote anima pro anima rationali : tamen differentia satis insinuatur per verba animam determinantia in descriptione hac ipsa. « Monachus » ergo « est anima » (nam et anima, juxta Philosophum, homo est, maxime suus intellectus ; est etiam monachus « anima », id est rationalis creatura seu homo religiosus) « mœrens et dolens » ex jugi « mortis memoria », ita ut in mortis memoria includantur rigor divini judicii, consideratio infernalis purgatoriique supplicii, propriorum quoque attentio peccatorum : non enim est monachi ex sola mortis recordatione mœrere atque dolere, sed in quantum mors est terminus vitæ præsentis, in quo fit peculiare judicium, id est retributio meritorum. Unde ex omnium horum pervigili pensatione debet religiosus assidue conteri, contristari ac pœnitere, id est, sua atque totius mundi peccata deflere, inanes quoque consolatiunculas totis præcordiis detestari : ut dicere queat cum Jeremia, Diem hominis non concupivi;49 et cum venerabili Sara, Nunquam cum ludentibus miscui me, nec cum his qui in levitate ambulant participem me præbui.50 Verumtamen exercitatio ista pœnitentialis debet discretione ornari, ut vicissim per serenioris conscientiæ itinera ambuletur, et recreatio moderata non aspernetur, ne humani cordis imbecillitas obruatur pondere graviori, quemadmodum in secundo volumine Collationum Patrum plenius edocetur, in collatione Abrahæ anachoretæ.51
Denique monachus debet sic esse mœrens ac dolens, « exercitans, vigilans et dormiens », hoc est tam operando quam vigilando et dormiendo. Juxta quem modum scriptum est : Erunt verba Domini in corde tuo, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens.52 Quocirca quæri potest, qualiter valeant ista in somno fieri ac impleri. Et respondendum, quod in homine contemplativo, quieto ac sobrio, ex continuis occupationibus virtuosis ac seriosis in vigilia habitis producuntur frequenter salubres meditationes, imo et profundissimæ ac sincerissimæ considerationes, in somno, præsertim cooperante ad hoc causa superiore, videlicet Deo aut angelo sancto, secundum quod scriptum est : Per somnium in visione nocturna, quando sopor irruit super homines et dormiunt in lectulo, aperit Deus aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.53
Postremo, ex præinductis considerationibus monachi solerter penset quilibet nostrum an vere sit monachus. Quomodo enim monachus poterit appellari, qui levis est corde et moribus dissolutus; qui non custodit os suum, nec silentium diligenter observat; qui ad exteriora adspirat, aut præesse molitur; qui corpus suum per immoderantiam gravat, et animam suam somnolentia lædit aut per acediam perimit?
Recessus a mundo et abdicatio mundi, est voluntarium odium laudatæ materiæ, id est mundanæ substantiæ et omnium sæcularium rerum, quas laudant et appretiantur sæculi amatores. Quæ odiendæ sunt sponte, non quantum ad id quod substantialiter exstant atque a Creatore sortitæ sunt, sed in quantum a spirituali profectu impediunt, et sanctæ caritatis puritatem offuscant; et item, respectu ac comparatione boni increati, æterni et infiniti, ac divinorum charismatum. Juxta quem sensum ait Apostolus : Existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.54 Et abnegatio naturæ propter sortitionem seu adeptionem eorum quæ sunt supra naturam : id est, abdicatio ista est « abnegatio » sui ipsius, seu reformatio naturalium affectionum, vel derelictio bonorum « naturæ », intuitu et amore obtinendi supernaturalia bona, utpote dona gratiæ in præsenti et munera gloriæ in futuro, quæ incomparabiliter præstantiora sunt bonis naturæ atque fortunæ. Idcirco qui bona ista naturæ præferunt donis supernaturalibus gratiæ ac virtutum, vitio puerilitatis, quod dono sapientiæ opponitur, seducuntur, et vere ac miserabiliter pueriles ac stolidi nuncupantur. De quibus ait Scriptura :55 Stultorum infinitus est numerus. Pro quibus semper orare debemus et sollicitari, ne et nos in eorum catalogo deputemur. Propterea monet Apostolus : Nolite pueri effici sensibus.56
Universi prompte relinquentes ea quæ sunt hujus mundi et vitæ præsentis, id est divitias, delicias, honores, vanitates, prosperitates et libertates sæculi hujus, fecerunt hoc propter futurum regnum, aut propter multitudinem peccatorum, aut propter caritatem in Deum.
Hic tangitur triplex motivum seu causa et ratio abrenuntiandi et bene agendi. Pri ma est desiderium regni cœlestis seu amor præmii: unde ait, « propter futurum regnum ». Secunda est timor supplicii seu quævis adversitas: unde subjungit, « aut propter multitudinem peccatorum », hoc est ex consideratione pœnarum quas quis se promeruisse attendit per vitia sua. Si quis autem reliquerit mundum ac pristina vitia ex ipsa detestatione et abominatione suorum excessuum, propter enormitatem et turpitudinem eorum in se, et in quantum sunt Deo contraria ejusque offensiva; hoc pertinet magis ad tertiam causam, de qua subditur, « aut propter caritatem in Deum », hoc est ex pura dilectione ad Deum et zelo divini honoris, ut scilicet Deum perfectius veneretur, cordialius amplectatur, sincerius atque frequentius contempletur, ac amet ardentius. Et istud est perfectorum et filiorum ac amicorum, qui non intuitu proprii præmii, nec horrore tormenti, sed ex puro, irreflexo et non reciproco amore divino, ad Deum et vitam religiosam conversi sunt, ac Domino serviunt. Et isti a perfectione quodammodo inceperunt. Inter quos fuerunt B. Antonius, Benedictus, Augustinus, Bernardus, et alii quidam desuper gratiosissime mirabiliterque præventi.
Porro ex solo desiderio præmii aut solo timore supplicii mundum relinquere et facere bona ex genere, non est meritorium apud Deum, sed ad mercenarios et servos serviliter metuentes id pertinet: nil enim est meritorium vitæ æternæ nisi procedat ex caritate. Si vero fiat partim ex Dei amore, et partim ex affectu mercedis seu timore damnationis aut ex quacumque adversitate; meritorium est. Affectio etenim caritatis, quantumcumque sit parva, major et fortior est omnia alia affectione. Nam et minima caritas plus diligit Deum, quam maxima cupiditas mundum: plus, inquam, appretiative et elective, quamvis non intensive. Præterea, si quis ex solo desiderio præmii aut solo horrore tormenti mundum relinquat, postmodum tamen proficiat, et ex caritate prosequatur quod ex naturali affectione aut fide informi exorsus est; nil obest eidem sic incepisse, nec a perfectione impedit eum. Nam et Paulus primus eremita, ex timore pœnarum reliquit mundum; et abbas Moyses ex simili causa occasionem conversionis accepit. De hac materia diffuse habetur in primo Collationum volumine. Si vero nulla prædictarum intentionum sit in illis, irrationabilis exstitit recessus eorum, id est, si non reliquerunt mundum ex aliqua trium causarum nunc prætactarum, irrationabiliter recesserunt a sæculo ad vitam monasticam.
Verum qualis invenietur finis seu terminus vitæ nostræ, talis suscipietur a Jesu Christo bono positore nostrorum agonum, hoc est, Christus qui est bonus institutor et judex nostrorum certaminum, talem judicabit finem nostrum seu terminum vitæ nostræ, qualem invenerit eum: imo tales judicabit nos ipsos, quales invenerit nos in fine vitæ nostræ, puta in morte. Si enim invenerit nos tunc in caritate seu statu salutis, salvabit nos in æternum, statim aut post debitam purgationem. Si autem invenerit nos tunc in aversione a Deo seu in culpa mortali, æternaliter nos damnabit. Nempe in illa dispositione seu affectione permanet anima sine fine, in qua terminat vitam hanc et recedit a corpore. Propter quod Salomon ait: Ubicumque ceciderit lignum, ibi erit, sive ad austrum, sive ad aquilonem. Damascenus quoque disseruit: Quod angelis est ruina, hoc hominibus mors. Et Augustinus: Talem (inquit) unumquemque inveniet novissimus dies, qualem eum invenerit suus ultimus dies. Tanto ergo timoratiores et humiliores esse debemus, quanto plus ignoramus quales in ultimo vitæ hujus instanti reperiemur. Unde hortatur Apostolus: Qui stat, videat ne cadat. Habemus autem indesinentem agonem sive luctamen contra hostes nostræ salutis.57 De quo loquitur Paulus: Non coronatur nisi qui legitime certaverit; et rursus: Certa bonum certamen fidei.58 Quod certamen Christus instituit, qui præcepit nobis reluctari hostibus nostræ salutis.
Qui egressus es de mundo ad dispergendum ac destruendum pondus peccatorum tuorum, imitare eos qui extra civitatem ante sepulcrum sedent, hoc est, ita deplange mortem animæ tuæ seu vitia tua, quemadmodum illi deplorant corporalem mortem carorum ac propinquorum suorum. Imo quo mors animæ exstat deterior ac periculosior morte corporea, eo amplius est deflenda. Propter quod loquitur Augustinus: Annon sunt in te viscera pietatis christianæ, ut deplores corpus a quo recessit anima, et non lugeas animam a qua recessit Deus? Hinc subditur: et non cesses a calidis et ignitis lacrimarum guttis, nec ab ejulatibus cordis absque voce, quousque et tu videas Jesum Christum venientem et revolventem seu deponentem lapidem cæcitatis cordis, et liberantem Lazarum, utpote mentem tuam, a peccatorum vinculis, et jubentem angelis suis ministris: Solvite istum a passionibus et peccatis, et sinite abire ad beatam impassibilitatem, hoc est ad perfectam reformationem a motibus passionum. Si vero non sic, id est, si ita non egeris, nihil proficies. Hoc videtur esse metuendum ac arduum verbum, quum perpauci videantur hæc observare.
Denique loquitur auctor hic parabolico modo, sumens hunc modum loquendi ex evangelio Joannis, ubi leguntur Maria Magdalene et Martha sedisse ante sepulcrum fratris sui Lazari, et flevisse ibidem quousque Christus venit ad eas, et jussit lapidem tolli a monumento, suscitavitque Lazarum; et dixit Apostolis: Solvite eum et sinite abire. Quo facto, sorores ejus cessaverunt a lacrimis, et consolatæ sunt vehementer. Sic ergo religiosus debet se ipsum deflere et cordialiter lamentari (instar dicentis: Afflictus sum et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei) quousque videat, id est, per consolationem internam et gratiæ operationem experiatur et spiritualiter contempletur, « Christum » sibi « venientem » per vitiorum suorum remissionem, sicque « revolventem » a corde suo « lapidem cæcitatis » suæ mentalis. Qui lapis est cordis duritia, consuetudo prava, et quæcumque culpa mortalis, qua quasi saxo gravissimo premitur anima. Jubet autem Salvator « angelis » sanctis ut solvant nos: quoniam angeli, Deo præcipiente, cooperantur nostræ saluti; et animas nostras illuminando, consolando ac roborando, solvunt eas a reliquiis vitiorum atque immoderantiis passionum, ita ut currant alacriter ad reformationem completam. Possunt quoque per angelos intelligi sacerdotes, qui confitentes absolvunt ex instituto divino: nam sacerdos dicitur angelus Domini exercituum in Malachia propheta. Porro qui aqueas lacrimas nescit effundere, igneas fundat spiritualiter lacrimando.
Quicumque ex Ægypto et Pharaone exire et fugere volumus, id est, de hoc sæculo nequam, et principe iniquorum diabolo per Pharaonem designato, egredi affectamus, penitus indigemus Moyse aliquo mediatore ad Deum, puta prælato ac duce qui sit mediator inter Deum et nos, secundum quod Moyses dixit ad filios Israel, Ego sequester et medius fui inter Deum et vos; quatenus prælatus noster medius pro nobis exsistens actu et theoria, id est operatione et contemplatione, præcedendo et dirigendo nos per utrumque, manus extendat ad Deum, orando pro nobis, ut sub ejus ducatu transeamus recte mare peccatorum, id est, inquietudinem ac abundantiam vitiorum evadamus sine obliquitate iniquitatis, eundo semper per regiam viam, et Amalec passionum, id est impugnationes ac impetus irrationabilium motuum, triumphando vincamus oratione ac ope nostri rectoris, quemadmodum filii Israel superaverunt Amalec, Moyse extendente manus ad Deum pro eis.
Seducti ergo fuerunt confidentes in se ipsis, et suspicantes se nullo duce dirigente indigere. Tales enim voluerunt esse
Malach. u. 7.
Deut. v, 5.
Exod. xvii, 11-13.
Joann. xi, 31.
Ibid. 38-44.
Ps. xxxvii, 9. magistri antequam fuerint discipuli, et a se ipsis discere præsumpserunt modum et artem vitæ spiritualis, monasticæ ac internæ, et qualiter contra invisibiles dimicandum sit hostes atque compendiosius proficiendum, quum tamen ad ista requiratur peritia, illuminatio et exercitatio maxima. Hinc sancti Patres dixerunt, neminem debere ad vitam anachoreticam solitariamque procedere, nisi prius bene exercitatus et reformatus esset in claustro. Verumtamen quidam ex singulari gratia sine humano ducatu in solitudine perfectionem adepti sunt : qui tamen in se ipsis nullatenus confidebant.
Et filii Israel exeuntes de Ægypto habuerunt Moysen ducem;59 exeuntes vero de Sodomis, videlicet uxor Lot ac filiæ ipsius, habuerunt angelum ducem.60 Et primi assimilantur eis qui a spiritualibus passionibus sanantur per curam et studium medicorum. Hoc est, filii Israel ex Ægypto educti sumuntur ad figurandum ac designandum eos qui curantur a spiritualibus vitiis quibus impugnantur, videlicet a superbia, vana gloria, invidia, tristitia : curantur, inquam, per piam diligentiam ac conatum prælatorum suorum, qui habent se circa ipsos condescendenter et compassive, ut medici pii, non injungendo eis tam arduas abstinentias atque vigilias, ne ex eis amplius extollantur majorique gloria vana pulsentur. Unde ut recitat Cassianus, sancti Patres et Fratres in eremo infuderunt unam olei guttam suo cibo ad repellendum vanam gloriam de abstinentia duriori.61 Et isti sunt qui ex Ægypto egrediuntur, id est, hi præfigurati sunt per filios Israel de Ægypto egressos : nam et hi de hoc sæculo quasi de Ægypto exire dicuntur. Secundi vero assimilantur his, id est, egressi de Sodomis accipiuntur ad designandum eos, qui desiderant exspoliare immunditiam corporis adversantis, id est, se ipsos expurgare conantur a passionibus et vitiis carnalibus, scilicet gula, luxuria, avaritia, et eis annexis. Propter quod indigent duce angelo, puta viro angelico præsidente, qui per rigorem abstinentiæ austeritatemque vitæ et corporis mortificationem doceat eos vitia illa penitus exstirpare. Secundum enim corruptionem plagarum indigemus artifice et medico magis perito, id est, quo gravius corrupti et læsi sumus in anima, eo plus indigemus prælato ac duce magis exercitato, discreto ac virtuoso : quemadmodum etiam ad sanandum graviora corporis vulnera requiritur in medico major peritia.
Sed contra hæc objici potest, quoniam vitia spiritualia sunt graviora quam carnalia, loquendo in genere, ut ait Gregorius : ergo ad exstirpanda spiritualia vitia requiritur prælatus magis angelicus et perfectus. Rursus, experientia docet, quod religiosus multo facilius celeriusque curatur ab omni avaritia, quam a vana gloria, elatione atque pigritia, ut etiam in Collationibus Patrum habetur. — Et respondendum, quod quamvis ista sint vera, nihilo minus passiones gulæ et luxuriæ ita invisceratæ et naturales sunt homini, quod difficillimum est eas plene et integre reformare. Nam et vis concupiscibilis est magis infecta in homine quam irascibilis et rationalis. Religiosus quoque vitio avaritiæ semel corruptus, valde difficulter curatur ab eo, ut in Collationibus dicitur.
Violentia vero et continuis laboribus et doloribus egent, qui cum corpore cœlum intrare conantur, id est, qui carne circumdati conantur contemplari cœlestia, et conversationem habere in cœlis, atque in terris angelicam ducere vitam, et præsertim in proœmiis seu exordio abrenuntiationis ipsorum, quousque mos noster amator concupiscentiarum et concupiscibilium, et cor sine dolore, convertantur per luctum efficacem in divinum amorem et sanctificationem, id est, pristinus noster affectus quo assueti sumus concupiscibilia hujus mundi et carnis appetere, « et cor » nostrum quod « sine » salubri compunctionis « dolore » est, impleantur spirituali amore et puritate interna : ad quod « per luctum efficacem » pertingitur; lacrimosæ etenim preces sunt maximæ virtutis, et omnia impetrant a piissimo Domino.
Angustia namque et vere angustia est et multa invisibilis amaritudo, potissime conversantibus negligenter, donec canem, videlicet intellectum nostrum, immunde amantem macellum et cibos, fecerimus amatorem casti et cujuscumque visitationis, per simplicitatem et profundam inirascibilitatem et sollicitum studium. Hoc est: Magna valde pressura et amaritudo interior inest nobis adhuc imperfectis, et maxime negligentibus, quousque « intellectum nostrum » instar canis assuetum amare delectabilia carni et consentire superfluis ac immundis, « fecerimus amatorem » castitatis ac puritatis, ac cujuslibet « visitationis », id est tribulationis et castigationis, seu correptionis et correctionis: quod fit per hoc quod damus nos ad columbinam « simplicitatem » et « profundam » mansuetudinem, et ad « sollicitum studium » circa spiritualia ac divina. Qui enim carnalia appetunt, frequenter sunt duplices corde, atque per quasdam versutias quærunt ea adipisci: quæ si desint, faciliter irascuntur, et indignantur etiam superioribus suis. Tales quoque præferunt bonum delectabile et propria commoda bono honesto, refugiuntque pro suis excessibus visitari et corripi ac puniri, et potius student circa appetibilia quam circa sua salubria et interna.
Incipientibus ergo via salutis et observantia regularis angusta et amara videtur, præsertim si negligentes exsistant, quousque per præfatas virtutes, puta simplicitatem et mititatem et exercitationem spiritualem, mens eorum transformetur in affectum boni honesti, et delectetur in his quæ saluti suæ veraciter prosunt. Interea constat, quod quanto quis occupat se intensius ac frequentius circa divina et interiora, tanto minus curat carnalia. Unde Hieronymus dixit: Ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Quum enim quis in spiritualibus delectatur et per assuefactionem illis ex corde afficitur, sensualia detestatur. Hinc sancti viri, Bernardus, abbas Pastor, et alii multi, iverunt ad corporalem refectionem quasi ad carcerem.
Verumtamen confidamus nos vitiosi et sine virtutibus. Verba hæc implicare videntur: qui enim est vitiosus et sine virtutibus, quamdiu talis est, non potest confidere, sicut hic dicitur. Est itaque sensus: « Nos vitiosi et sine virtutibus », hoc est nos imperfecti et in virtutibus defectuosi, carentes perfectis virtutibus, non desperemus, sed « confidamus » in pietate divina. Offerentes Christo Jesu cum fide constanti et indubitanti, dextera manu nostra, id est virtute salubriter operativa, seu practico intellectu per fidem et gratiam informato, nostram infirmitatem et animalem impotentiam nostram, hoc est pronitatem nostram ad vitia infectionemque fomitis et difficultatem ac tarditatem ad opera virtuosa, et confitentes easdem humiliter, tam confessione sacramentali quam accusatione propriæ calamitatis ac perversitatis assidua. Et omnino ipsius adjutorium etiam supra nostram dignitatem reportabimus, id est, sic agendo obtinebimus auxilium gratiæ Dei ultra merita nostra: Deus enim per infinitam suæ pietatis ac liberalitatis plenitudinem, inæstimabiliter transcendit supplicantium vota ac merita. Hanc ergo « nostram infirmitatem et impotentiam » debemus Christo offerre « fide constanti », non quasi munus acceptum aut hostiam ei placentem, sed debemus eas ei offerre, hoc est præsentare, considerando, confitendo ac deplorando easdem cum fide certissima impetrandi misericordiam et gratiam Salvatoris. Quemadmodum sanctus Job: Vias (ait) meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus.62 Et Psalmista: Delictum (inquit) meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi; dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino;63 et tu remisisti iniquitatem peccati mei.64
In verbis autem præhabitis, Climacus ex humilitate connumerat se imperfectis et defectuosis, quum tamen perfectus esset virque heroicus seu divinus. Juxta quem modum loquitur Isaias:65 Omnes nos quasi oves erravimus; Esdras quoque: Peccata (inquiens) nostra creverunt usque ad cœlum.
Cognoscant omnes accedentes ad hunc agonem pulchrum, arctum, et durum et levem, quod advenerunt insilire in ignem, si tamen recipiunt ignem immaterialem habitare in se ipsis. Per « agonem » intelligit spiritualem militiam, seu abrenuntiationem mundi et conversationem monasticam, quæ est gravis pugna contra hostes humanæ salutis. Qui agon dicitur pulcher, quum sit virtuosus, virtute autem nihil pulchrius est; et arctus seu strictus, quia consistit in medio, a quo non declinare exstat difficile; ac durus, quia incipientibus ac pusillis est sæpe laboriosus: perfectis autem ac fervidis est levis, dulcis ac facilis, quemadmodum ait Christus, Jugum meum suave est, et onus meum leve.66 Qui ergo agonem istum aggrediuntur, sciant se ad hoc venire ad ipsum, ut « in ignem » insiliant, id est, tribulationes et tentationes sustineant, jugiterque sanctis exerceantur laboribus. De quo igne ait Dominus per Zachariam: Ducam eos per ignem;67 et Psalmista: Transivimus (ait) per ignem et aquam.68 Venerunt quoque « insilire in ignem », hoc est ardorem concupiscentiæ impugnare et aggredi ad existinguendum eumdem. Rursus, venerunt « insilire in ignem », utpote, ad hoc ut divini amoris fervori se ingerant, et absorbeantur in Deum, de quo ait Scriptura: Etenim Deus noster ignis consumens est.69 Hoc itaque sciant, « si tamen recipiunt », admittunt seu credunt, « immaterialem ignem », de quo ista intelliguntur, « habitare » et residere « in se ipsis ». Unde affirmat et Dominus: Ignem veni mittere in terram.70
Probet autem unusquisque se ipsum, id est, discutiendo conscientiam suam et experiendo vires proprias sese probatum exhibeat;71 et sic edat de pane ipsius, id est, exercitiis hujus agonis reficiat mentem suam, cum lactucis agrestibus, id est duris et asperis disciplinis ac pœnitentiæ actibus;72 et ex calice ipsius bibat cum lacrimis, id est, poculo hujus agonis utatur cum fletu salubri, juxta id Psalmi:73 Poculum meum cum fletu miscebam. Poculum autem hujus agonis est consolatio spiritualis annexa actibus bonis, propter quam agon hic dicitur levis ac dulcis: quæ consolatio temperanda est miscendaque fletui, ut in die bonorum memores simus malorum, nec unquam inaniter resolvamur.74 Ut non sibi ipsi in judicium militet, hoc est, ne graviorem damnationem incurrat ex hoc quod agonem istum aggressus est, in quo non dimicavit viriliter, sed acediæ, negligentiæ ceterisque peccatis succubuit. Nam ut beatissimus princeps Apostolorum testatur: Melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.75 Dum ergo religiosus corripitur, castigatur, despicitur, subsannatur, laborat, esurit, sitit, lassatur, et multipliciter tribulatur; nequaquam deficiat aut frangatur, nec pusillanimis fiat, sed cur venerit penset, impleatque quod Jacobus docet apostolus:76 Omne gaudium existimate, fratres, quum in tentationes varias incideritis.
Si non omnis qui baptizatur, salvatur; quod sequitur tacebo. Quum scriptum sit, Multi sunt vocati, pauci vero electi;77 constat quod eorum qui baptizantur major pars pereat. Sed quid sequitur inde? Et cur auctor tacuit illud? Certe inde elici potest, quod non omnes salvantur qui spiritualem agonem accedunt religionemve intrant, sed qui in ea digne proficiunt et perseverant usque in finem.78 Quod ideo tacuisse videtur, ne forte averteret quemquam a religionis proposito. Vel tacuit hoc, quoniam satis elici potest ex dictis; sive ut nobis relinqueret considerationis diligentioris occasionem.
Omnia abnegabunt, omnia contemnent, deridebunt, excutient accedentes, ut bonum jaciant fundamentum: id est, qui ad vitam religiosam accedunt, ut in ea bene se fundent et digne incipiant, debent abnegare, contemnere, deridere atque abjicere omnia ista terrena, et quidquid adversatur eorum profectui ac saluti, ut in vera paupertate, obedientia, humilitate, et mortificatione propriæ sensualitatis ac voluntatis se fundent.
Pulchra et bona et triangularis est domus, id est, spiritualis structura quam cupit religiosus ædificare in anima sua ut in ea Spiritus Sanctus moretur, « est pulchra » decore virtutum, « et bona », quia Deo accepta, « et triangularis » ad laudem et gloriam superaltissimæ Trinitatis, secundum quod tres columnæ quibus fulcitur et innititur, sunt in ea. Unde subjungitur, et trium columnarum fundamentum, id est, fundamentum domus istius est « fundamentum trium columnarum », quæ in ea figuntur; et sunt: innocentia, jejunium humile, et castitas. Oportet enim in primis ad innocentiam quamdam reverti, imo ad baptismalem innocentiam suo modo redire, ut nemini noceat homo verbo aut facto, imo omnibus prosit pro posse, orando, exemplariter conversando, bonam famam habendo, et item loquendo loco et tempore opportuno sicut oportet et expedit. Hæc « innocentia » valet contra concupiscentiam oculorum; « jejunium humile », contra superbiam vitæ; « castitas », contra concupiscentiam carnis.
Omnes in Christo parvuli, id est pusilli et imperfecti, per ista innitentur, hoc est, vitam religiosam incipient a fundamento prædicto et a tribus istis columnis, ut in primis studeant se ipsos et omnia sua veraciter abnegare, deinde nulli nocere, humiliter abstinere, concupiscentias penitus refrenare.79 Hic namque funiculus triplex rumpitur difficulter. Parvulos sensibiles in exemplum sumentes, id est, a corporaliter infantulis accipientes exemplum. Quod et Christus facto et verbis docuit esse agendum, qui advocans parvulum, statuit eum in medio discipulorum, dixitque:80
A Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. In parvulis enim nulla crudelitas, nulla duritia, nulla fraus invenitur, non insatiabilis appetitus, non insaturabilis venter, non corpus libidinosum aut furens; sed juxta appositionem escarum crescunt et calorem assumunt. In his ergo proprietatibus debemus eis assimilari; et quanto frequentius sacramentis Christi reficimur, eo plus proficere in magnitudine perfectionis ac spirituali fervore debemus.
Odibile vere et valde periculosum est, eum qui certat contra adversarios suæ salutis, evacuari virtutibus statim a principio sui certaminis, et universis hostibus animæ suæ dare arma propriæ occisionis. Hoc dicitur contra eos qui cito resiliunt a bono incepto. De quibus in Evangelio ait Salvator, quod radices non habent, quia ad tempus credunt seu bene agunt, sed tempore tentationis deficiunt.81 Idcirco hortatur Apostolus: Non fatigemini, animis vestris deficientes; nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes.82 Unicuique talium irrisorie dicitur:83 Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare.
Utilitas nobis est omnino ex firmo principio, etiam in eo quod est post evacuationem: hoc est, post tepefactionem et lapsum provenit nobis utilitas ex hoc quod semel ferventer fortiterque incepimus Deo servire. Quod qualiter verum sit, consequenter exponitur.
Anima namque viriliter agens ad tempus, et rursus submisse seu tepide operans, a memoria prioris sollicitudinis quasi stimulo pungetur, id est, ex recordatione pristinæ diligentiæ suæ atque fervoris incitabitur ad emendandum se, et ad hoc ut conetur redire ad primum fervorem.84 Unde in Apocalypsi dicitur homini tali: Memor esto unde excideris, et pœnitentiam age, et prima opera fac. Hinc in Vitaspatrum fertur de quodam Fratre evacuato, quod ad mentem rediens, dixit:
Quando inveniam me talem qualis aliquando fui, videlicet tam alacrem et ferventem? Hoc figuratum est per id quod sanctus Job dixit: Quis mihi det ut sim juxta pristinos menses, quando Deus secreto erat in tabernaculo meo? Verumtamen in se valde malum est a primo fervore corruere, juxta illud in Apocalypsi: Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. Imo interdum valde difficile est a tali tepore ad fervorem redire, secundum quod dicitur ad Hebræos, Impossibile est eos qui semel sunt illuminati et prolapsi sunt, rursus renovari ad pœnitentiam: ubi impossibile, pro difficili secundum unam expositionem accipitur. Verum Deus misericors electos suos sic lapsos non deserit, sed reducit. De quibus subjungitur:
Propter quod et ex hoc, id est ex recordatione prioris diligentiæ suæ, quidam renovaverunt se ipsos quasi pennis et alis, redeundo (ut dictum est) ad id unde exciderant, per orationes et compunctiones, per quas volaverunt ad illum primævum ardorem quasi per pennas et alas. Erant enim sicut aquilæ, quæ dicuntur pennas projicere, id est antiquas pennas deponere. Istud est renovari in interiori homine, juxta quod scriptum est: Renovabitur ut aquilæ juventus tua.
Quando anima semetipsam prodens, id est, vane ostentans aut jactans, perdit calorem superamabilem et beatum, utpote caritatis ardorem, seu Spiritum Sanctum infinite amabilem, qui est caritas ipsa, tuncque amittitur, quando qui habet eum peccat mortaliter;85 quærat diligenter qua causa ipso privatur, hoc est, solerter consideret pro qua culpa aut per quam occasionem perdidit hunc calorem, et contra illam causam reassumat totum laborem et desiderium, pugnam et sollicitudinem, vitando de cetero talem causam cum omni labore et affectu, pugna et cura. Non est enim possibile ipsam animam reverti per aliam portam nisi per quam exivit. Porta ista est cor, de quo exeunt bona et mala.
A Sicut ergo per incustodiam cordis exitur a Deo et peccatur, ita per cordis diligentiam ad Deum reditur, et quod amissum est recuperatur. Propter quod loquitur Isaias: Redite, prævaricatores, ad cor;86 Salomon quoque: Omni (inquit) custodia serva cor tuum.87 Vel porta ista est os, per cujus insipientem locutionem peccatum ostentationis incurritur, et per oris refrenationem ac humilem confessionem, virtus amissa rursus acquiritur.
Qui ex timore abrenuntiationem facit, comparatur quasi ardenti incenso, in principiis suæ conversionis ex bono odore initians. Iste bonus odor ex quo initiantur seu inchoantur opera bona, est consideratio sive perceptio rigoris divini judicii ac æternalis supplicii: qui odor procedit ex timore de quo loquitur modo. Loquitur autem nunc de timore pure servili: ex quo potest quis magna quædam peragere etiam cum fervore, non utique caritatis, sed cujusdam naturalis affectionis. Propter quod ita renuntians assimilatur « ardenti incenso ». Sed nisi quis ex tali timore proficiat ad timorem initialem et filialem, tandem cadit et deficit a bono incepto, ac perit: ideo subditur, ultimo vero in fumum desinens, id est, tandem finem accipiens in fumo negligentiæ ac torporis et culpæ.
Qui vero spe mercedis facit abrenuntiationem, molendinum asinarium constituitur semper similiter motum, id est, tali molendino assimilatur: nam sicut molendinum illud assidue circumfertur uniformiter propter quæstum seu lucrum, ita iste intuitu præmii sui movetur ad opera bona, permanens in eodem, neque proficiens, nisi ad caritatem ascendat.
Qui ex caritate divina recessum facit, id est, mundum relinquit, confestim possidet ignem in proœmiis, id est, in exordio suæ abrenuntiationis habet ignem ferventis devotionis; et missus in anteriora, succendet vehementiori combustione velut silvam, id est, « in anteriora » et viciniora saluti extendens se ipsum, amplius incalescet, et intensiori flamma amoris consumet quotidiana peccata, atque præteritorum vitiorum delebit reatum, quemadmodum Salomon ait :88 Universa delicta operit caritas.
Sunt quidam œdificantes super petras latericias;89 et sunt alii qui super terram firmaverunt columnas; et sunt qui ambulantes modicum iter pedestre, peragrarunt velocius, confotis nervis eorum et artubus. Qui intelligit, intelligat : verbum symbolicum est, id est similitudinarium et obscurum : idcirco difficile est certitudinaliter scire quid auctor intellexerit per hæc verba.
Porro Christo testante, agnoscimus quod sapientis sit ædificare supra petram lapideam, quæ non cito frangi potest neque resolvi. Petra autem latericia grave pondus diu ferre non potest, quamvis videatur pulchra ac dura. Idcirco per ædificantes super hujuscemodi petram, possunt intelligi qui opera excellentis virtutis exercent, et contemplari conantur, quum non sint in vera ac solida humilitate atque in plena patientia satis bene fundati : idcirco dum irruit super eos tentatio gravis, aut tribulationum et injuriarum tempestas, vincuntur. Porro « qui super terram firmaverunt columnas » ferreas, possunt intelligi qui solitariam et anachoreticam vitam aggrediuntur et exsequuntur ad tempus, quum non sint in congregatione sufficienter exercitati, fracti, et obedientiæ jugo subjecti : qui dum excellentissima opera super terrenum ac debile fundamentum construere non verentur, ab invisibilibus hostibus prosternuntur. Qui vero ambulant omni die « modicum iter pedestre », sunt qui in monasteriis sub obedientia humiliter vivunt, et faciunt quod ipsis injungitur ; sicque « velocius » pertransierunt viam præsentis exsilii, « nervis et artubus » seu membris « eorum confotis », id est viribus virtutibusque eorum confortatis et inflammatis per gratiam et ardorem Spiritus Sancti. Hi enim securius ambulant, et frequenter pertingunt celerius ad bravium supernæ vocationis.
Prompte curramus, tanquam a Deo et rege nostro Christo Jesu vocati, id est, ferventer ac festinanter tendamus ad nuptias Sponsi cœlestis. Ad quod incitare nos debet : primo, dignitas invitantis. Propter quod ait : « tanquam vocati » seu invitati « a Christo », qui est Deus et rex noster. Secundo, tantæ beatitudinis magnitudo. Tertio, incertitudo ac brevitas vitæ præsentis. Unde subjungitur : ne forte paucorum dierum exsistentes, id est, modico tempore hic viventes, inveniamur steriles et sine fructibus in die mortis.
Hoc est quod ait Salvator :90 Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Quarto, pondus annexi periculi si negligentes fuerimus. Ideo subditur : et fame intereamus, id est, ex defectu virtuosorum operum, quibus reficitur anima, condemnemur. Propterea in Ecclesiastico scriptum est :91 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibos.
Beneplaceamus Domino sicut milites regi, hoc est, Deo placere conemur sicut decet milites ad hoc niti ut placeant suo regi, præsertim Regi huic altissimo.92 Hinc dicitur ad Hebræos : Serviamus Deo placentes, cum metu et reverentia. Post militiam enim requiritur a nobis diligens servitus, id est, postquam mancipavimus nos Deo et professi sumus christianam militiam, exigit Deus a nobis ut ei diligenter obsequamur.9394 Etenim maledictus est qui facit opus Dei negligenter. Et unusquisque secundum exigentiam suæ vocationis debet digne Deo ambulare seu conversari. Et præsertim requirit Deus a religiosis ut ei puram ac fervidam exhibeant servitutem :95 cui enim plus datum est, plus requiretur ab eo.
Timeamus Dominum sicut timemus bestias, id est, non minus « timeamus Dominum » quam « timemus bestias » rabidas ac feroces timore servili : quod multi non faciunt. De quibus adjicitur : Vidi enim viros euntes ad prædandum, qui Deum non timuerunt ; audientes vero vocem canum, continuo sunt reversi ad locum su-96 um : et quod timor Dei non fecit, hoc timor potuit bestiarum : nam timor Dei non refrenavit eos a præda, sed timor canum. Hinc sanctus Job fassus est :97 Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Itaque qui solus exsistens habet se negligenter et pigre, multaque facit illicita quæ coram hominibus non patraret, convincitur homines magis timere quam Dominum majestatis : quod quam vile ac miserum sit, quis possit exprimere ?
Amemus Deum sicut amamus et honoramus amicos. Certum est quod teneamur Deum incomparabiliter plus amare quam nos ipsos et ceteros universos ; sed ad quem sensum auctor dixerit verbum istud, pandit subdendo : Vidi enim quosdam Deum sæpius contristantes, id est, graviter offendentes, ita quod quasi per modum contristati se habuit, et de hoc nihil curantes; et vidi eosdem exacerbantes suos dilectos aliquo minimo verbo, et apposuerunt omnem industriam, sollicitudinem, intentionem, tribulationem seu laborem, et omnem confessionem, per se ipsos, per amicos et propinquos, et dona dederunt, ut reducerent eos quos offenderant ad caritatem antiquam seu pristinam. Ita ergo et nos debemus Deum diligere, ut quum offenderimus eum quantumlibet modice, mox conemur eum placare omni modo jam tacto. Sed heu, quanta, imo quam infinita est imperfectio, defectuositas, miseria, ingratitudo, negligentia et perversitas nostra, qui omnipotentem Creatorem non ita timemus, diligimus, veneramur, curamus, sicut timemus, amamus, honoramus atque curamus homines similes nobis defectuosos!
In principio abrenuntiationis operamur virtutes penitus cum labore et violentia et amaritudine : quod contingit propter reliquias pristinorum vitiorum, quæ manent in nobis post conversionis initium quousque per exercitationem assiduam et assuefactionem ad bona eis contraria exstirpentur. Porro se ipsum sic frangere, reformare, et proprias voluntates ac passiones mortificare, vocatur hic violentia et amaricatio quædam. Proficientes vero, deinceps sine tristitia sumus, id est, bona agimus sine mœrore ac tædio aggravante. Salutarem vero ac ordinatam tristitiam nunquam debemus abjicere, quum Salomon dicat, Cor sapientium ubi tristitia;98 et Salvator, Beati qui nunc fletis.99 Quamvis in ipsis virtutibus modicum contristati afficiamur. Proficientes enim non sunt adhuc tam integre alieni a difficultate præfata atque tristitia sicut perfecti : idcirco in bonis quæ agunt, interdum afficiuntur aliquali tristitia. Quando vero voluntas et nostrum mortale sapere conculcatur et absorbetur et potestative subjicitur a promptitudine exsistente in nobis, id est, postquam jam didicerimus conculcare et abnegare in omnibus propriam voluntatem sapientiamque carnalem seu proprii sensus immansionem, et absorpta seu exstincta hæc fuerint ac potenter victa a fervore et alacritate exsistente in nobis; tunc de cetero operamur virtutes cum omni gaudio et sollicitudine spirituali et desiderio et igne cordis, et cum flamma divina. Habitus enim seu consuetudo est quasi altera natura; et quando natura perfecte subjecta est gratiæ, tunc sine resistentia et sine inclinatione ad oppositum exsequimur actus virtutum : nam et virtus ex sua natura delectabilis est ac dulcis, quum sit habitus rationi et naturæ bene dispositæ consentaneus.
De hac re multa habentur in Regula S. Benedicti, atque in Homiliis Eusebii Emiseni episcopi. Hinc religiosus fervens ac diligens, etiam in præsenti sortitur pro parte præmium fervoris ac diligentiæ suæ : quoniam cum ingenti alacritate et gaudio agit quæ Ordinis sunt, et cum hoc multo plus promeretur quam imperfectus et piger eadem agens cum angustia et labore.
Quantum laudabiles sunt qui operantur virtutes cum gaudio et promptitudine statim a principio suæ conversionis, et mandata tam Dei quam superiorum suorum perficiunt : quod quibusdam ex speciali gratiæ præventione conceditur, quibus etiam valde necessaria exstat discretio, ne per immoderatam corporalem exercitationem destruant corpus suum et caput suum debilitent; tantum miserabiles sunt qui diu immorati in obsequio Dei, adhuc cum labore gradiuntur per exercitia cultus divini, et cum labore eadem exsequuntur. Hoc equidem signum est, quod modicum profecerunt et diu negligentes fuerunt. Quod si isti rite tam « miserabiles » appellantur, quam miserabilissimi sunt censendi qui quum diu in Ordine fuerint, adhuc tamen multa quæ Ordinis sunt non observant.
Non abominemur nec dijudicemus abrenuntiationes quæ ex seditionibus fiunt, id est, si aliqui mundo renuntient ex dissensione aut contentione quam contra aliquem habuerunt, non reprobemus hoc ipsum.
Vidi namque quosdam fugientes et non voluntarie occurrentes regi, et deinceps circa ipsum arma tulisse, palatiumque ingressos fuisse cum rege in convivio. Hoc est: sicut interdum contingit in sæculo, quod aliqui fugiunt a rege terreno, nec ei occurrunt spontanee, sed invite sive coacte; nihilo minus postea fiunt regi suo tam familiares et cari, ut juxta eum pergant, et arma coram eo deportent secumque epulentur: ita contingit interdum, quod quidam ex dissensione, adversitate seu displicentia in se non bona, occasionem accipiunt sæculo renuntiandi et ingrediendi religionem; et tamen quod minus bene cœperunt, mutato corde in melius, laudabiliter prosequuntur.
Vidi semen cadens in terram non voluntarie, et afferens fructum valde pulchrum et copiosum: id est, quemadmodum hoc ita fit in exterioribus, ita contingit quod gratia seu inspiratio Dei descendit in aliquem contra aut præter ipsius conatum aut præparationem, et tamen mox consentit et cooperatur eidem, et proficit multum. Quemadmodum vidi et econverso, utpote semen in terram voluntarie cadens, non tamen fructificans, quia volucres cœli comederunt illud, aut ex alia causa infructuosum effectum est.100 Sic quoque contingit aliquem ex devotione religionem intrare, et tamen per negligentiam suam deficere.
Vidi quemdam venientem in locum medicinalem juxta aliquam aliam opportunitatem, et tentum ab astutia medici elegantis, ac tractum a multitudine, abjicientem caliginem superimpositam lumini ejus. Hoc est: sicut aliquando accidit quod aliquis male videns veniat ad medici domum non ut sanetur, sed ex alia causa opportuna, et teneatur ab industria medici eruditi, atque a multitudine ibi præsentium trahatur ut curationem a medico sumat, sicque per medicum liberetur a caligine superinducta oculis ejus; ita interdum contingit quod aliquis vitiis excæcatus veniat ad congregationem hominum devotorum non ut eorum vitam assumat, sed ex alia causa, et tamen a Patre congregationis sapienter alliciatur, atque a Fratribus de conversione admoneatur, sicque illuminetur et eis associetur.
Et non spontanea facta sunt in aliquibus firmiora et principaliora voluntariis, id est, quidam abrenuntiantes et conversi ex adversitatibus et causis quasi cogentibus ac involuntariis, sic profecerunt quod meliores ac stabiliores sunt facti his qui ex voluntariis et prosperis causis renuntiaverunt atque conversi sunt. Occulta quippe sunt Dei judicia, et Deus ipse, cujus sapientiæ non est finis, variis et imperscrutabilibus modis ac viis trahit et perducit ad salutem suos electos.
Insuper præinductis concordat quod Paulus ait apostolus:101102 Quidam ex contentione annuntiant Christum. Et dicit se gloriari quod Christus annuntiatur sive ex sinceritate, sive per occasionem.
Nemo causans pondus et multitudinem peccatorum suorum, appellet se indignum monastica sponsione et professione:103 id est, nullus ita exaggeret, penset, accuset multitudinem et magnitudinem vitiorum suorum, ut asserat se prorsus ineptum ad hoc quod promittat seu profiteatur vitam religiosam; et per amorem vitiosœ delectationis et concupiscentiœ vilipendere putet se ipsum, hoc est, ex amore delectationis suæ iniquæ et concupiscentiæ pravæ non arbitretur quod ita rite vilipendat se ipsum, quasi non possit converti, excusans, id est, excusatorie proferens, excusationes in peccatis, hoc est, pravitatem suam perverse excusans, dum ex causa illa jam tacta asserit se non posse converti, quum tanto plus debeat merito ad conversionem accelerare, quanto vitiosior exstat, secundum quod subditur. Ubi enim multa corruptio, ibi et magnœ necessitas medicinœ ut sordes deponat ipsa medicina. Etenim sani et bene habentes non veniunt ad remedia medicinœ, neque ad stationem locumve medici pro medela. Hoc est quod loquitur Christus:104 Non egent qui sani sunt, medico. Denique qui ita excusant se, figurati sunt per Petrum adhuc infirmum, qui dixit ad Salvatorem, Exi a me, quia homo peccator sum, Domine:105 ut exponit Gregorius.
Si rege terreno nos vocante, et volente nos militare in obsequium suœ personœ, non excusamus, sed relinquentes et excutientes omnia impedimenta, accedimus prompte ad ipsum; attendamus nobis ipsis, ne quando Rege regum et Domino dominorum et Deo deorum nos vocante ad cœlestem ordinem istum, renuamus acquiescere ei ex pigritia et negligentia nostra, et inexcusabiles inveniamur ante magnum tribunal ipsius, cui nos præsentari et adstare oportet tam in die particularis judicii quam in die generalis judicii.106107
Vinctum negotiis sœcularis vitœ ac ferreis curis possibile est adhuc ambulare, sed difficulter: quoniam compedes circumpositi pedibus, faciunt conantes ambulare cum eis frequentius cespitare, et multoties suscipiunt vulnera ex ruina. Sensus verborum istorum est, quod homines sæculares mundanis sollicitudinibus negotiisque intenti et occupati, possunt adhuc aliqua facere opera bona, « sed difficulter »: nam sicut « compedes pedibus » alligati « faciunt » vinctos « ambulare conantes » multoties vacillare ac ruere, ita ut sæpius vulnerentur; sic duræ et ferreæ illæ curæ ac occupationes mundanæ impediunt sæculares a multis bonis operibus, et faciunt eos sæpe peccare ac lædi.
Hinc ait Salvator: Ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ, introeuntes in cor suffocant verbum, et sine fructu efficitur.108
Non conjugatus, sed solis rebus in mundo ligatus, comparatur habenti sertum in manibus. Talis enim adhuc liber est, et solubili vinculo detinetur « in mundo », videlicet amore et possessione divitiarum suarum, a quibus potest se ipsum dissolvere, et eas sponte propter Christum deserere, sicut qui tenet « sertum in manibus » deponit illud ad libitum. Ideo sequitur: propter quod non prohibetur currere ad vitam monasticam quum voluerit. Nubens vero similis est circumvincto manibus et pedibus.
Est enim insolubili vinculo matrimoniali conjunctus uxori post copulam illam carnalem, nec potest ad libitum suum ingredi claustrum; habetque plurima bene vivendi obstacula, dicente Apostolo: Qui habet uxorem, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.109
Audivi quosdam in mundo negligenter permanentes dicentes ad me: Quomodo conviventes uxoribus et circumgradientes seu occupati undique publicis curis, possumus viam monasticam ambulare? Quibus respondi: Omnia bona quæ potestis facere, facite; nemini maledicatis, nemini mentiamini, non furemini, super nullum vos efferatis, neminem odiatis, non recedatis a congregationibus Officiisque divinis, vinctis et indigentibus compatiamini, nullum scandalizetis, alienis parietibus non appropinquetis, et contenti estote stipendiis uxorum vestrarum:110 si sic feceritis, non eritis longe a regno cœlorum. Hæc plana videntur. Non est autem recedendum « a congregationibus Officiisque divinis » nisi tempore opportuno, videlicet finito Officio et dimissa ecclesia, nisi rationabilis causa aliud exigat.111 Unde de beatissima Anna vidua ait Lucas evangelista, quod non discedebat de templo.112 Porro « alienis parietibus » appropinquare, est causa illicitæ (præsertim adulterinæ) commixtionis ad feminas ire. Quid autem est esse contentum « stipendiis » propriæ conjugis, nisi solutionem debiti ei solum impendere, atque ab ea tantum exigere?
Occurramus cum gaudio et timore, pulchro et bono certamini, non dubitantes, neque timentes inimicos nostros. Pulchrum et bonum certamen est spiritualis militiæ pugna contra invisibiles hostes: quæ pugna dicitur pulchra, quoniam sapientialis et justa; et bona, quia salubris et virtuosa. Cui pugnæ debemus occurrere gaudiose: quod est cum spirituali lætitia semper esse accinctum, paratum et agilem ad resistendum adversariis nostræ salutis. Quod etiam fieri debet cum moderato timore, ita ut gaudium spirituale oriatur ex consideratione et spe subventionis divinæ, timor vero ex consideratione infirmitatis defectuositatisque propriæ: nam ut ait Hieronymus, non debemus esse securi, quoniam adversarius noster diabolus, etiam Christi victoris voce vocatur fortis armatus.113 Denique, sicut in bello exteriori, ita in spirituali certamine moderatus timor est utilis, quoniam facit hominem esse consiliativum, sollicitum et circumspectum ad præcavendum pericula. Non debemus etiam dubitare de Dei auxilio, quantum est ex parte infinitæ bonitatis ac misericordiæ Dei, ex qua non erit defectus. Quod vero nunc ait, « neque timentes inimicos nostros », intelligendum est de timore immoderato rationem impediente, animam prosternente, hominemque gravante, et vires debilitante.
Quoniam in faciem animæ nostræ intuentur, quamvis non videantur, hoc est, invisibiles hostes considerant dispositionem animæ nostræ. Quod si viderint ipsam ex pavore commutatam, id est ex inordinata formidine alteratam, et ab arce spei dejectam pusillanimemque effectam, tunc contra nos crudelius armantur, id est, ferocius irruunt, et magis audacter insurgunt, intelligentes fraudulenti quia timuimus congressum eorum. Interdum tamen armantur contra nos tanto ferocius quanto viderint nos virilius eis resistere; sed si in virili reluctatione manserimus fixi, cito dejiciuntur.
Idcirco armemur contra ipsos gaudenter: nam contra gaudenter certantem nullus prompte concertat. Porro qualiter debeamus contra eos armari, docet Apostolus: Confortamini (inquiens) in Domino et in potentia virtutis ejus; induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli;114 state induti loricam justitiæ; in omnibus sumentes scutum fidei; omni tempore orantes in spiritu, etc. Qui autem videt certantem adversus se gaudiose certare, frangitur corde, et ita (ut communiter) non certat contra illum tam « prompte ».
Dominus dispensative alleviat pugnas a novis incipientibus, nequando ex proœmiis confestim in mundum denuo resolvantur: hoc est, Deus sapienter et pie minuit tentationes et impugnationes noviter conversorum, ne mox post conversionis suæ exordium redeant victi ad sæculum: ideo non permittit eos tentari tam acriter; aut si acriter impugnentur, celeriter eis succurrit, et pias consolationes infundit. Ideo gaudete in Domino semper, omnes servi ejus, cognoscentes in vobis ipsis hoc primum signum caritatis Regis vestri ad vos, utpote, quod tam gratiose et dispensative alleviat in vobis pugnam præfatam circa exordium vestræ conversionis, et quomodo vos vocavit, id est, hoc etiam attendentes quam pie « vocavit vos » ad viam salutis.
Faciensque hoc Deus multoties cognoscitur, id est, ex hoc quod sequitur, frequenter cognoscitur benignitas Dei, quod scilicet amorose agit cum servis suis.
Vidit enim sæpe viriles animas, et statim ex proœmiis Deus permisit in eis pugnas relaxari, id est extendi, augeri ac multiplicari. Sic enim sumitur nunc « relaxari », ut patet ex eo quod loquitur de animabus virilibus, id est virtuosis fortiterque pugnantibus: quas Deus permittit latius ac multiplicius impugnari. Dispensat namque tentationes secundum mensuram et capacitatem ac vires hominum qui tentantur, non permittens quemquam tentari supra id quod potest. Et idem constat ex eo quod subditur: volens eas in brevi coronari. Ideo sinit eas mox a principio conversionis abundantius impugnari, ut consummatæ et victrices factæ in brevi, expleant tempora multa, celeriter quoque pertingant ad bravium, imo et nunc coronentur a Domino corona justitiæ et diademate judicii in misericordia et miserationibus.
Occultavit Deus ab his qui sunt in mundo, stadii importunitatem, magis vero opportunitatem. Per stadium intelligitur iter observantiæ regularis, seu ipsa religio, qua ad æternam beatitudinem imus et currimus. In quo stadio sæpe occurrunt magnæ difficultates, exercitationes, tentationes, castigationesque corporis, et duri labores: quos « Deus occultavit » sæcularibus hominibus, ne ex timore illorum retrahantur a religionis ingressu. Propter quod subditur: Si enim hanc cognovissent, non utique abrenuntiasset omnis caro, id est, nullus homo reliquisset mundum, intrando claustrum seu eremum. Verumtamen multi abrenuntiantes sciunt talia in communi: imo abrenuntiare cupientibus proponuntur in generali, ne postea difficultate obruti, resipiscant a bono incepto; in particulari tamen omnia non prænoscunt. Porro per « stadii importunitatem » designat vehementem ac copiosum impulsum prætactarum difficultatum et angustiarum: quæ tamen importunitas est magis opportunitas reputanda, quoniam discreto moderamine dispensantur a Deo, et vere salutares sunt his qui bene utuntur eisdem.
Da prompte labores juventutis tuæ Christo Jesu, id est, juventutem tuam Christo alacriter offer in sanctis laboribus, et gaudebis in senio super divitiis impassibilitatis, id est de copiosa reformatione ab immoderantiis passionum, atque de fructibus ac meritis virtutum tuarum consummatarum. Congregata enim in juventute, consolantur ac nutriunt confectos senio. Ideo loquitur Jeremias:115 Bonum est viro quum portaverit jugum ab adolescentia sua. Maximum etenim gaudium est antiquo, quod dies juventutis suæ expendit fructuose in Dei obsequio. Laboremus in juventute ferventer, curramus vigilanter, quia mors est incerta. Hoc est quod ait Salvator: Videte, vigilate et orate (nescitis enim quando Dominus veniat), ne quum venerit repente, inveniat vos imparatos.116 Ad quæ omnia peragenda incitare nos debet adversariorum nostrorum malignitas. Unde subjungitur :
Habemus inimicos vere malignos, crudeles, dolosos, astutos, potentes, non dormientes, immateriales, invisibiles; in manibus ignem tenentes. Manus eorum sunt naturales potentiæ operativæ, aut actus eorum perversi: in quibus tenent « ignem » furoris, invidiæ atque libidinis causaliter, ignem quoque tentationis et tribulationis. Cupientes et nitentes comburere templum Domini nostri Jesu Christi per flammam quæ in eis est, id est, præfato igne optant ac student fideles vitiis inflammare spiritualiterque destruere, et eos ad varias passiones inducere quibus vera dilectio extinguatur in eis. De hoc templo ait Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos.117 Ad quod potest et illud mystice applicari:118 Incenderunt igni sanctuarium tuum.
Nullus juvenis exsistens recipiat, id est, consentiendo advertat, inimicos suos dæmones dicentes per suggestionem occultam sive apertam: Non conteras carnem tuam, et corpus tuum ne concidas infirmitatibus atque languoribus; nam in præsenti generatione vix aliquis inveni- tur qui præeligat corpus suum mortificare, et ipsum privare saltem delectantibus escis multis. Intentio namque dæmonum est, ipsum nostrum introitum in stadio facere vacuum et negligentiis plenum, et de cetero finem nostrum concordare principio.
Non sunt audiendæ dæmonum suggestiones, qui etsi interdum videantur bona suggerere, intendunt tamen finaliter fallere, et sub specie boni proponunt plurima mala. Quosdam autem instigant ad hoc ut per immoderatas abstinentias, vigilias, disciplinas, destruant corpus suum; alios quosdam, quos vident in talibus se discrete habere, conantur inde retrahere ac remissos efficere, persuadendo ne destruant corpora sua, ne incidant in languores, et ceteris onerosi reddantur inutilesque conventui. Verumtamen audire debemus doctrinam Apostoli edocentis : Rationabile obsequium vestrum.119 Tamen consilium istud de corpore non destruendo, videtur nunc necessarium satis paucis, eo quod modo ad tantam sumus carnalitatem dejecti, ut non solum non vitemus cibos superfluos, sed nec delectabiles seu delicatas escas vitemus; et propriæ sensualitati irritamenta concupiscentiæ delectationisque pravæ apponimus, fiuntque duo contra unum, et periclitatur sobrietas. Porro « intentio dæmonum » prætactam remissionem suggerentium, « est facere introitum » seu initium conversationis nostræ « vacuum » a profectu « et negligentiis plenum », ut tandem perducant nos ad « finem » periculosum, tali « principio » proportionatum.
Volentes autem Christo prudenter servire, ante omnia quærunt et faciunt istud, puta : ut eligant loca, modos, mores, institutiones, adinventiones et studia ipsis convenientia, obedientiam quoque spiritualium Patrum, et cognitionem ipsorum Deo familiarem. Volentes sæculo renuntiare debent in primis perpendere quæ religio, quæ loca, quæ observantiæ, quæ occupationes, quæ societates magis conveniant naturæ viribusque eorum, ne postea doleant se assumpsisse quod assumpserunt. Debent item curare ut stent sub obedientia « spiritualium Patrum », et notitiam habeant eorumdem, ut instruantur ac dirigantur ab ipsis, ne prius velint esse magistri quam discipuli. Unde et scriptum est: Quum videris sensatum, statim evigila ad illum;120 et rursus : Cum viro sancto assiduus esto. Talium namque cognitio familiaris est Deo, quia per eam efficimur Deo familiares acquiescendo et conformando nos ipsis, et ipsi Deo familiares exsistunt.121
Deinde tangitur ubi in primis quærenda ac eligenda sint ista. Non enim omnium sunt cœnobia, propter scurrile et gulosum : hoc est, non convenit omnibus in cœnobio commorari, ne vel sua scurrilitate et gulositate inficiant alios, vel ne ex humana societate corruant in hæc mala. Neque omnium eremitaria, propter triste, furiosum et irosum : id est, non convenit omnibus in solitariis eremi locis manere, quia aliqui ad inordinatam tristitiam, furorem ac iram sunt proni; propter quod ferre non poterunt eremiticam [seu] solitariam vitam, in qua desunt humana solatia, et adsunt diversæ penuriæ impugnationesque fortissimæ, ex quibus ubertim inducerentur ad graves tristitias et furores brutales ac irrationabiles iras. Idcirco necesse est ut antequam vitam illam aggrediantur, exerceantur inter Fratres, donec a passionibus sint purgati, præsertim a tristitia, furore et ira : nam tristitia, quemadmodum et pigritia, solet solitariis nondum perfectis sæpe esse molesta.
Deinde dividit vitam monasticam in tres species seu differentias. Præterea universa conversatio monastica, id est monachalis seu religiosa, continetur in tribus generalissimis constitutionibus, id est statutis seu regulis, stationum, seu ordinum, utpote : in agonistica singularitate et recessu, hoc est in vita omnino solitaria : quæ dicitur « agonistica », quia acrius et incessabilius impugnatur ab invisibilibus hostibus, contra quos indiget infatigabiliter dimicare. Hæc est species prima. De secunda quoque adjungitur : aut quiescere cum uno vel duobus sub obedientia Patris spiritualis. Sic enim consueverunt plures Deo servire sub uno Patre, ita quod hinc inde habitaverunt duo aut tres simul, et vicissim visitabantur et instruebantur a Patre suo. Quidam vero habitaverunt sic simul sine spiritualis Patris regimine, viventes juxta proprium velle : qui in Collationibus Patrum maxime vituperantur; nec erant condigni nomine monachi. Deinde tangitur species tertia : aut sedere in cœnobio cum patientia, hoc est in communi congregatione patienter morari.
Non declines ad dextram neque ad sinistram, sed via regia gradiaris.122 Via regia est ipsa justitia, imo et quælibet virtus seu actio virtuosa, itemque conversatio regularis. Virtus enim consistit in medio, et inter duo extrema reprehensibilia. Media prædictorum multis convenientia exsistunt, id est, cum uno aut duobus quiescere sub spirituali Patre pluribus convenit, non autem solitaria vita. Propter quod subditur : Et quidem væ soli (ait Ecclesiastes), id est, periculum imminet ei præ aliis;123 quia si ceciderit in acediam, aut somnum, vel negligentiam, aut indolentiam, seu desperationem, non est resuscitans eum in hominibus, id est, neminem habet sublevantem, corripientem, hortantem, regentem. At ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, dixit Dominus.124
Quis, putas, est fidelis et prudens monachus, qui calorem suum, id est primum fervorem, custodivit inexstinguibilem sub obedientia et subjectione, labore et dolore, et usque ad exitum suum non cessavit quotidie addere ignem igni, fervorem fervori, desiderium desiderio, amorem amori, sollicitudinem sollicitudini? tanquam dicat : Talis monachus valde laudandus est, sed rara est avis hæc. Verumtamen conemur effici tales, nec caritatem pristinam relinquamus, imo « inexstinguibilem » conservemus, obediendo cum omni promptitudine Patri spirituali in debitis, et subjiciendo nos ei etiam in his quæ sunt supererogationis (nec hoc tantum, sed juxta doctrinam Apostoli, subjecti simus invicem in caritate, et omni humanæ creaturæ propter Deum, et præsertim juniores senioribus deferant), laborando quoque ut boni milites Christi, et dolendo salubriter de peccatis, fragilitatibus et imperfectionibus nostris.125126127 Postremo, « addere ignem igni », est caritate validius inflammari; addere autem « fervorem fervori », est in Deum frequenter actualiter ferri; et « desiderium desiderio » addere, est ad futura bona omni die cordialius adspirare; addere demum « amorem amori », est caritate fraterna magis accendi; « sollicitudinem » vero « sollicitudini » addere, est coram Altissimo omni die sollicitiorem ac timoratiorem consistere, ne ipse in aliquo offendatur, ne vita decrescat, ne paulatim mens resolvatur, imo ut Deo jugiter magis complaceat.
Footnotes
-
Ibid. VI, 33. ↩
-
Coloss. III, 17. ↩
-
Marc. X, 18. ↩
-
Rom. VIII, 20. ↩
-
cap. v. ↩
-
Gen. 1, 26. ↩
-
Job xxxiv, 19. ↩
-
Act. IX, 4. ↩
-
II Reg. 1, 4. ↩
-
Apoc. xxii, 9. ↩
-
Ps. cii, 21. ↩
-
Hebr. i, 14. ↩
-
1 Cor. xv, 9. ↩
-
Prov. xxx, 2. ↩
-
Jer. li, 17. ↩
-
1 Cor. viii, 2. ↩
-
Coloss. iii, 5; ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Matth. x, 39; ↩
-
Luc. xiv, 26. ↩
-
Rom. xiv, 23. ↩
-
Prov. xi, 2. ↩
-
Jacob. IV, 6; ↩
-
Is. LVII, 15. ↩
-
Luc. VIII, 11. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Philipp. III, 19. ↩
-
Ps. XXXVII, 23; LXXXVII, 2. ↩
-
Deut. xxx, 20. ↩
-
Matth. v, 45. ↩
-
Is. xlv, 21. ↩
-
Act. x, 34. ↩
-
Job xxii, 17. ↩
-
Epist. viii. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
Is. xxiv, 5. ↩
-
Osee viii, 12. ↩
-
Job xi, 6. ↩
-
1 Joann. ii, 6. ↩
-
Luc. vi, 46. ↩
-
Philipp. ii, 14, 15. ↩
-
Joann. xiv, 21. ↩
-
1 Joann. 1, 8. ↩
-
Job vi, 1. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
1 Reg. 1, 18. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Ps. xxiv, 15. ↩
-
*Jer.* xvii, 16. ↩
-
*Tob.* iii, 17. ↩
-
Collat. xxiv, cap. 20, 21. ↩
-
Deut. vi, 6, 7. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
Philipp. iii, 8. ↩
-
Eccle. i, 15. ↩
-
I Cor. xiv, 20. ↩
-
I Cor. x, 12. ↩
-
I Tim. vi, 12. ↩
-
Hebr. III, 16. ↩
-
Gen. XIX, 15-17. ↩
-
Collat. VIII, cap. 1. ↩
-
Job xiii, 15, 16. ↩
-
1 Esdr. ix, 6. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
Is. liii, 6. ↩
-
Matth. xi, 30. ↩
-
Zach. xiii, 9. ↩
-
Ps. lxv, 12. ↩
-
Hebr. xii, 29. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
1 Cor. xi, 28. ↩
-
Exod. xii, 8. ↩
-
Ps. ci, 10. ↩
-
Eccli. xi, 27. ↩
-
II Petr. ii, 21. ↩
-
Jacob. i, 2. ↩
-
Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩
-
Matth. xxiv, 13. ↩
-
Eccle. IV, 12. ↩
-
Matth. XVIII, 2, 3. ↩
-
Luc. VIII, 13. ↩
-
Hebr. XII, 3, 4. ↩
-
Luc. XIV, 29, 30. ↩
-
Apoc. V, 5. ↩
-
I Joann. IV, 16. ↩
-
Is. XLVI, 8. ↩
-
Prov. IV, 23. ↩
-
Philipp. III, 13. ↩
-
Prov. x, 12. ↩
-
*Matth. xxv, 13.* ↩
-
*Eccli. xiv, 17.* ↩
-
*Hebr. xu, 28.* ↩
-
*Ephes. iv, 1.* ↩
-
*Jer. xlviii, 10.* ↩
-
*Luc. xu, 48.* ↩
-
Matth. vii, 24, 25. ↩
-
Job xxxi, 23. ↩
-
Eccle. vii, 5. ↩
-
Luc. vi, 21. ↩
-
Luc. viii, 5. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Ps. cxlvi, 5. ↩
-
Philipp. i, 17, 18. ↩
-
Luc. v, 31. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Rom. xiv, 10; ↩
-
II Cor. v, 10. ↩
-
Marc. iv, 19. ↩
-
I Cor. vii, 33. ↩
-
Luc. iii, 14. ↩
-
Ps. cxl, 4. ↩
-
Luc. II, 37. ↩
-
Luc. XI, 21, 22. ↩
-
Ephes. VI, 10, 11, 14, 16, 18. ↩
-
Thren. III, 27. ↩
-
Marc. XIII, 33, 35, 36. ↩
-
I Cor. III, 17. ↩
-
Ps. LXXIII, 7. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Eccli. vi, 36. ↩
-
Eccli. xxxvii, 15. ↩
-
Prov. IV, 27. ↩
-
Eccle. IV, 10. ↩
-
Matth. XVIII, 20. ↩
-
II Tim. II, 3. ↩
-
I Petr. II, 13; V, 5. ↩
-
Ephes. V, 2, 21; ↩
Chapter 6 of 100