Prologus: Auctoris
PRÆSENS liber manifeste ac sapienter ostendit viam currendi ad Deum, his qui cupiunt nomina sua describi in libro vitæ in cœlis. Hanc enim viam pergentes, inveniemus manu ducentem nos Salvatorem et custodientem suos sectatores ab omni lapide offensionis, et inveniemus nos tutos a læsione ac scandalo. Reperiemus quoque scalam usque ad cœlum porrectam, seu in cœlestibus confirmatam et fixam, provehentem suos ascensores ad sancta sanctorum, quæ ostendit Deum caritatis innixum vertici suo :1 nempe scalam hanc, arbitror, quam et Jacob supplantator vitiorum contemplatus est in exercitationis quiescens cubiculo (hoc est in exercitio virtutum quieto, seu loco pacis tranquillo). Quocirca exhortor ut prompte fideliterque scandamus cursum scalæ hujus intellectualis atque cœlestis, et iter hoc sursum reducens : cujus initium est abdicatio et abrenuntiatio omnium terrenorum, finis vero est caritas Dei seu ejus dilectio.
Footnotes
-
Gen. xxviii, 12, 13. ↩
Chapter 4 of 100