Gradus 2
DE NON HABENDO PASSIONEM AD ALIQUID, ID EST NON AFFICI AD ALIQUID INORDINATE.
IN veritate Dominum nostrum Jesum Christum diligens, et eum in corde ac corpore suo portans, in veritate quærens ac cupiens obtinere regnum futurum, in veritate dolens de peccatis et offensionibus suis, in veritate possidens memoriam æternalium tormentorum judiciique divini, in veritate reassumens memoriam ac timorem exitus sui : non amabit neque curabit ulterius pecunias aut possessiones, nec erit sollicitus de parentibus, amicis aut fratribus, neque de gloria vitæ præsentis, nec de aliqua re terrena. Sed odiens atque excutiens omnem suam habitudinem, omnem quoque ad aliquid passionem, et omnem sollicitudinem prædictorum, insuper et propriam odiens carnem, nudus ab omnibus his, sequetur Christum absque sollicitudine sæculari et absque pigritia, et adspiciet semper in cœlum, invocabitque inde auxilium, secundum verbum sancti Psalmistæ dicentis, Adhæsit anima mea post te;1 et juxta verbum Jeremiæ jugiter memorandi, qui ait, Ego vero non laboravi te, Domine, sequens, et diem aut requiem hominis non desideravi.2 Confusio maxima est, ut relinquentes universa prædicta, post vocationem nostram, qua vocavit nos Deus, et non homo, curemus aut sollicitemur de aliquo quod non potest nobis prodesse in hora necessitatis nostræ extremæ, videlicet mortis. Nempe hoc est quod Christus vocavit converti et respicere retro, et ita agentem non esse aptum ad percipiendum regnum cœlorum.3
Dominus noster Jesus Christus, quod nostrum est incipientium institui ad spiritus iter facile lubricabile noscens, et quomodo opportune ac leviter, sæcularibus participantes et commorantes, denuo in mundum convertimur; ait ad dicentem sibi, Domine, permitte me abire primum et sepelire patrem meum:4 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.5 — Dæmones suggerunt nobis ut post abrenuntiationem nostram beatos reputemus homines sæculares tanquam compassivos et misericordes, atque nos ipsos credamus miserabiles ex consideratione conversationis eorum, quasi nos ipsi privaverimus nos cunctis illorum virtutibus. Intentio autem dæmonum est ut ad mundum nos reducant per hanc adulterinam et fictam humilitatem; aut si monachi permanemus, præcipitent nos in desperationis profundum. — Est parvi pendere mundanos sæculariter viventes, per arrogantiam et propriam æstimationem et reputationem; et est ipsos absentes contemnere ad adipiscendum spem et fugiendum desperationem.
Audiamus Dominum Jesum dicentem ad adolescentem illum qui fere implevit universa mandata: Unum tibi deest;6 vende cuncta quæ habes, et da ea pauperibus, et te ipsum fac pauperem eleemosynas suscipientem. Denique volentes prompte ac velociter currere, superintendamus quomodo Dominus noster Jesus Christus in mundo conversantes ac viventes judicavit mortuos, dicens ad quemdam:7 Dimitte mortuos sæculares sepelire mortuos corpore. — Divitiæ non prohibuerunt adolescentem illum accedere ad Baptismum: evanuerunt ergo dicentes, quod Dominus Jesus statuit illum vendere divitias suas Baptismatis gratia. Testimonium istud et tanta hæc certitudo sufficiat nobis ad maximam certificationem magnæ atque plenissimæ gloriæ hujus nostræ professionis et sponsionis.
Qui in mundo degunt, et vigiliis, jejuniis, laboribus et malorum passionibus se ipsos cruciant, et inde procedunt ad vitam monasticam tanquam ad stadium et quamdam probationem examinationis, non gradiantur priorem suam exercitationem segnem et fictam. Nil mirum: nam vidi plurimas ac differentes plantas virtutum plantatas ab his qui sunt in mundo, et quasi irrigatas ex cœnoso limo aquæductuum vanæ gloriæ, et cultas ostentatione quasi sarculo, ramificantes, et stercoratas a laudibus. Nempe quid contigit? Transplantatæ in terra deserta et inaquosa et invia, sæculari et vane glorificante, et corruptæ cœno aquæ, confestim exaruerunt. Non enim est natura aquaticarum plantarum in aridis ac duris locis exercitationis atque in stationibus nudis et inaquosis fructificare.
Si quis mundum odivit, iste tristitiam aufugit. Si quis vero ad aliquid visibilium possidet passibiliter affectionem, nondum a tristitia est redemptus. Quomodo enim non tristabitur saltem super privatione dilecti?
In omnibus necessaria nobis est vigilantia magna; superabundantius vero attendendum est prudenter ante alia hoc. Multos vidi in mundo fugientes vesaniam proprii corporis sub sollicitudinibus et curis et exercitationibus et vigiliis vitæ hujus; exsistentes vero in omni tranquillitate, quum venissent ad vitam monasticam, inquinati miserabiliter fuerunt corporis motu.
Attendamus nobis ipsis, nequando dicentes nos ambulare viam angustam et arctam, curramus ad illicita, tenentes viam amplam et spatiosam. Arctam viam declarabit tibi et indicabit: tribulatio ventris, statio ad vigilandum in orationibus per totam noctem, potus aquæ, penuria panis, subsannationes, derisiones, illusiones, abscisio propriarum voluntatum, poculum ignominiarum improperiis purgativum, patientia percussionum et impulsionum, esse sub despectione sine murmuratione, fortiter sustinere læsiones ac violentias injuriarum, ex aliorum oblocutione non indignari, ex contemptu et vilipensionibus non irasci, et quum fueris judicatus, te humiliare. Beati qui gradiuntur per viam istam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.
Nemo ingredietur in regnum cœlorum ferens coronam coram Sponso, nisi impleverit abrenuntiationem primam, secundam, et tertiam. Dico autem: abscisionem universarum rerum et negotiorum, et hominum et parentum; secundam, abnegationem proprii sensus et propriæ voluntatis; et tertiam, depositionem et abnegationem vanæ gloriæ consequentis obedientiam. — Exite de medio eorum, et separamini, et ne tetigeritis mundum immunditiæ, dicit Dominus. Quis enim illorum fecit aliquando mirabilia? Quis mortuos suscitavit? Quis dæmones effugavit? Nullus. Ista enim universa sunt certamina et bravia perfectorum, Sanctorum et monachorum, quæ capere mundus non potest: si enim posset, superflua esset exercitatio ac recessio vitæ solitariæ ac remotæ.
Quando dæmones post abrenuntiationem nostram accendunt et fervere faciunt cor nostrum memoria parentum, fratrum, amicorum, ac propriæ regionis; tunc armemus nos orationibus contra ipsos, et inflammemus nos ipsos recordatione ignis æterni, ut per eam ocius exstinguamus importunum ignem cordis nostri. — Si quis putat se adjacere circa rem aliquam impassibiliter, et tamen cor suum aliqualiter contristatur in privatione illius rei; hic talis perfecte seduxit se ipsum.
Quicumque juvenes adjacent atque effusi sunt circa concupiscentias corporales et amores carnales, ac delicias furiosæ seu irrationabilis gulæ, et volunt accedere ad conversationem monasticam, excitare debent se ipsos in omni vigilia et attentione, sub doloribus et laboribus et omni austeritate, abstinentes ab omni malignitate et ab universis deliciis, ne aliquando fiant eis posteriora seu novissima pejora prioribus, et ne portus salutis fiat eis aggregatio periculorum.8 Et istud cognoscunt navigantes intellectuale mare. Miserabile namque spectaculum est, salvatos in pelago videre naufragari in portu.
Footnotes
Chapter 7 of 100