Articulus 4
EXPOSITIO HUJUS GRADUS SECUNDI.
SICUT in Collationibus Patrum docetur, abrenuntiatio habet tres gradus :1 primus est, ut exteriora propter Deum corporaliter relinquantur ; secundus, ut omnis inordinata ad ea affectio penitus deseratur ; tertius, ut mens in Deum pure ac integre transferatur. Nunc itaque agitur de gradu abrenuntiationis secundo.
In veritate Dominum nostrum Jesum Christum diligens, et eum in corde ac corpore suo portans, in veritate quærens ac cupiens obtinere regnum futurum, in veritate dolens de peccatis et offensionibus suis, in veritate possidens memoriam æternalium tormentorum judiciique divini, in veritate reassumens memoriam ac timorem exitus sui : non amabit neque curabit ulterius pecunias aut possessiones, nec erit sollicitus de parentibus, amicis aut fratribus, neque de gloria vitæ præsentis, nec de aliqua re terrena. Sed odiens atque excutiens omnem suam habitudinem, omnem quoque ad aliquid passionem, et omnem sollicitudinem prædictorum, insuper et propriam odiens carnem, nudus ab omnibus his, sequetur Christum absque sollicitudine sæculari et absque pigritia, et adspiciet semper in cælum, invocabitque inde auxilium, secundum verbum sancti Psalmistæ dicentis,
Adhæsit anima mea post te;2 et juxta verbum Jeremiæ jugiter memorandi, qui ait, Ego vero non laboravi te, Domine, sequens, et diem aut requiem hominis non desideravi.3
Verba ista sunt plena devotione atque salubri instructione : ex quibus perpendere possumus, an Deum veraciter diligamus et intra nos portemus, an regnum cœleste optemus, et vere pœniteamus, ac novissima nostra præmeditemur. Quemadmodum enim majus lumen offuscat minus, sic motus et affectiones, curæ et occupationes majores expellunt aut minuunt motus, affectiones, curas et occupationes minores. Idcirco quo cordialius ac vehementius afficimur, occupamur, figimur et sollicitamur circa Deum et circa spiritualia ac æterna : eo minus afficimur, occupamur, immoramur et solliciti sumus circa carnalia et caduca; tanto etiam promptius ac ferventius sequimur Christum, adspiramus ad Deum, et pertinentia ad salutem virilius infatigabiliusque exsequimur. Qui ergo sinceriter et perfecte circa Deum et circa interiora, spiritualia et æterna afficitur, de temporalibus, carnalibus et terrenis non curat. Verumtamen pro parentum et propinquorum ac amicorum (imo et hominum universorum) salute, debet vir talis spiritualiter sollicitari tempore opportuno, et orare pro eis, quemadmodum vera requirit dilectio: aliter esset illis ingratus, nec satisfaceret caritatis præceptis.
Interea, sicut portamus Deum « in corde » per fidem et caritatem, ita portamus eum in « corpore » per cruciformem Christi imitationem et obsequiosam subjectionem.4 Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis;5 et quantum ad hoc, dicuntur eam odire salubriter: quod est vere diligere. — Quamvis autem passio, secundum doctrinam philosophorum et multorum theologorum, dicat naturalem et simplicem motum seu affectionem appetitus sensitivi, qui de se non est virtuosus nec vitiosus; auctor tamen nunc sumit « passionem » pro immoderato et non refrenato motu seu affectu appetitus prædicti. Per « habitudinem » vero intelligi potest respectus seu qualificatio quæcumque ad aliquid. Pro verbis quoque Jeremiæ quæ allegat, Hieronymus transtulit: Ego non sum turbatus te pastorem sequens.6 Sed quomodo potest quis Deum sequi sine labore? Dicendum, quod Deum sine labore sequi, est cum intima alacritate ei libentissime adhærere ac deservire: quod in se ipso delectabile est et suave, quamvis labor et lassitudo aliunde se misceant.
Confusio maxima est, ut relinquentes universa prædicta, post vocationem nostram, qua vocavit nos Deus, et non homo, curemus aut sollicitemur de aliquo quod non potest nobis prodesse in hora necessitatis nostræ extremæ, videlicet mortis. Nempe hoc est quod Christus vocavit converti et respicere retro, et ita agentem non esse aptum ad percipiendum regnum cælorum.7
Dominus noster Jesus Christus, quod nostrum est incipientium institui ad spiritus iter facile lubricabile noscens, hoc est, Christus considerans quod institutio seu conversio nostra primordialis ad vitam monasticam, qua institutione incipimus converti « ad » spirituale « iter » religionis atque salutis, sit faciliter lubricabilis, vacillans, ac devians ab isto itinere, quia tunc nondum radicati sumus aut stabiliti in bono, et quomodo opportune ac leviter, sæcularibus participantes et commorantes, denuo in mundum convertimur, id est, Christus etiam intuens quemadmodum cito ac leviter redimus corde aut etiam corpore ad mundana, quando communicamus, commiscemur et cohabitamus sæcularibus hominibus, ait ad dicentem sibi, Domine, permitte me abire primum et sepelire patrem meum:8 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Ut enim refert Matthæus evangelista, quum Christus vocasset quemdam ad suum discipulatum, et ille postulasset inducias quousque sepeliret patrem suum, Christus non annuit. Ex quo innotescit quam periculosum sit imperfectis demorari inter mundanos. Hinc sanctus pater Antonius dixit, quod sicut pisces extra aquam tardantes mox moriuntur, sic monachi dum inter sæculares homines faciunt moram, resolvuntur a rigore sui propositi. Itaque constat, quod religiosis (præsertim novellis plantationibus) nociva sit visitatio frequens, confabulatio multa, communicatio, societas seu participatio magna cum mundanis hominibus.
Consequenter inducitur una specialis fallacia tentatoris. Dæmones suggerunt nobis ut post abrenuntiationem nostram beatos reputemus homines sæculares tanquam compassivos et misericordes, atque nos ipsos credamus miserabiles ex consideratione conversationis eorum, quasi nos ipsi privaverimus nos cunctis illorum virtutibus. Intentio autem dæmonum est ut ad mundum nos reducant per hanc adulterinam et fictam humilitatem, qua vilipendimus nos comparatione sæcularium hominum; aut si monachi permanemus, præcipitent nos in desperationis profundum. Sic quoque malignissimi et astutissimi dæmones vicissim persuadent Fratribus pigris, quibus labor est ad Matutinas consurgere, vigilare, cantare et laborare in nocte ac die, quod sæculares et uxorati habeant vitam bonam, utpote qui non obstante quod ad placitum suum cum suis quiescant conjugibus, facere queunt plurima bona. Et non attendunt Fratres obtenebrati, quanta sint pericula vitæ conjugatorum sæculariumque annexa, quam difficillimum sit eos salvari, quam multa quoque beneficia contulerit eis Deus revocando eos a conversatione illa mundana, et constituendo eos in claustro, in quo habent tot copiosissimas promerendi sublimiter occasiones ac vias.
Est parvi pendere mundanos sæculariter viventes, per arrogantiam et propriam æstimationem et reputationem, id est, interdum contingit ut religiosi despiciant conjugatos et sæculares mundane viventes, ex elatione et propria reputatione : quod valde perversum est, quum dicat Apostolus, Qui stat, videat ne cadat;9 et Salvator, Nolite judicare;10 Salomon quoque, Nescit homo an sit dignus amore an odio;1112 et Isaias, Væ (inquit) qui sapientes estis in oculis vestris. Et est ipsos absentes contemnere ad adipiscendum spem et fugiendum desperationem, hoc est, aliquando accidit ut monachi spernant mundanos secum non exsistentes sæculariterque viventes, in quantum sunt tales, ut ita concipiant spem salutis et desperationem expellant, pensando quam gratiose Deus egit cum ipsis, quos a tantis retraxit periculis conversationis mundanæ. Mundani enim in quantum sæculariter vivunt, sunt parvi pendendi, sicut et impius secundum quod talis. Unde Propheta ait de viro justo : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.13 Propter quod fertur in libro Job : Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus.14 Et istud est sapientiale ac bonum : ex receptione quippe et consideratione præsentium munerum, firma et certa fit exspectatio futurorum, certitudine saltem probabili.
Audiamus Dominum Jesum dicentem ad adolescentem illum qui fere implevit universa mandata: Unum tibi deest; vende cuncta quæ habes, et da ea pauperibus, et te ipsum fac pauperem eleemosynas suscipientem. Ex quo patet quantum præcellat vita religiosorum vitam etiam bonorum sæcularium hominum. Denique volentes prompte ac velociter currere in via virtutum ad gloriam Beatorum, superintendamus, id est, vigilantissime consideremus, quomodo Dominus noster Jesus Christus in mundo conversantes ac viventes judicavit mortuos, dicens ad quemdam : Dimitte mortuos sæculares sepelire mortuos corpore.15
Divitiæ non prohibuerunt adolescentem illum accedere ad Baptismum. Evanuerunt ergo, id est, inaniter erraverunt et perierunt, dicentes, quod Dominus Jesus statuit, id est, ordinavit seu docuit, illum vendere divitias suas Baptismatis gratia, utpote ob hoc ut posset Baptismum suscipere : quod falsum est; imo idcirco consuluit ei Christus divitias vendere et pauperibus erogare, quatenus per hoc viam perfectionis evangelicæ posset intrare.
Testimonium istud et tanta hæc certitudo sufficiat nobis ad maximam certificationem magnæ atque plenissimæ gloriæ hujus nostræ professionis et sponsionis, id est, quæ parata est nobis pro conversatione ista monastica et pro professione nostra qua obligavimus nos ad eam, si tamen perseveremus in ea usque in finem.16 Verumtamen de hoc multa testimonia alia in Evangelio continentur.
Qui in mundo degunt, et vigiliis, jejuniis, laboribus, et malorum passionibus, id est tribulationum et adversitatum tolerantiis, se ipsos cruciant, id est, castigant insistendo istis pœnitentiæ actibus, et inde procedunt ad vitam monasticam tanquam ad stadium et quamdam probationem examinationis, id est, tanquam ad religionem et locum in quo quotidie exercebuntur, et discutientur an vere proficiant, an patientes humilesque consistant, et utrum in cunctis rite obediant et frangant viriliter semetipsos; non gradiantur priorem suam exercitationem, hoc est, exercitia illa in sæculo habita amplius non observent : « exercitationem », inquam, segnem et fictam. Cur exercitationem seu conversationem illam laudabilem vocat « segnem et fictam »? Puto quod ideo, quoniam comparatione conversationis verorum religiosorum, est pigra et modica, et simulationi frequenter miscetur, vanaque gloria maculatur, et partim fieri solet propter laudes humanas : quamvis non semper sit ita, præsertim quum S. Antonio et aliis perfectissimis eremitis fuerit aliquando revelatum, quod nondum pervenissent ad mensuram seu perfectionem quarumdam sæcularium personarum.
Hinc subditur quasi expositorie : Nil mirum, id est, non est mirum nec falsum quod dico : nam vidi plurimas ac differentes plantas, id est actiones, virtutum, ut apparebat, plantatas ab his qui sunt in mundo, hoc est a sæcularibus personis exhibitas seu peractas, et quasi irrigatas ex cænoso limo aquæductuum vanæ gloriæ, et cultas ostentatione quasi sarculo, ramificantes, et stercoratas a laudibus, hoc est nutritas a gloria vana, quæ similis est terræ lutosæ maculanti tangentem et incedentem per eam : quæ actiones etiam fuerant cultæ seu continuatæ ex « ostentatione » inani, et stercoratæ seu impinguatæ « laudibus » humanis ut fimo, quia ex laudibus illis copiosius exercebantur, sicque extendebantur et procedebant ex hujusmodi vanitate, ut rami ex arbore.
Nempe quid contigit? Transplantatæ in terra deserta et inaquosa et invia, sæculari et vane glorificante, et corruptæ cæno aquæ, confestim exaruerunt, id est, transpositæ de loco ecclesiæ virtuosorum ad locum ecclesiæ malignantium, et vanitate infectæ, omni merito sunt privatæ. Ecclesia etenim bonorum et electorum vocatur terra fecunda, aquosa, terra non derelicta :17 sunt enim fecundi et aqua sapientiæ irrigati, virtute directi, et Deo conjuncti. Malignantium vero ecclesia est terra deserta, invia, inaquosa, vane glorificans :18 nam impii sunt a Deo relicti, errabundi, fluentis gratiæ destituti, spiritualiter aridi, et sæpe collaudant illicita. Quum autem præfatæ actiones fiunt recta intentione sinceriter, plantantur in loco ecclesiæ virtuosorum, hoc est in corde eorum; sed quum fiunt ex vanitate, spectant ad opera ecclesiæ malignorum, de quibus ait Salvator: Quia receperunt mercedem suam.19
Non enim est natura aquaticarum plantarum in aridis ac duris locis exercitationis atque in stationibus nudis et inaquosis fructificare : id est, sicut hoc ita est in corporalibus plantis, quibus naturale est « fructificare » et crescere in humidis locis; sic opera ex genere bona, quæ in cordibus bonis crescunt et fructum efficiunt, non possunt vere fructificare efficaciamque habere in hypocritis, callidis, iniquis ac vanis hominibus, quorum corda assimilantur « locis duris ac aridis », et « stationibus nudis et inaquosis », sicut per Isaiam loquitur Deus : Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.20
Si quis mundum odivit, iste tristitiam aufugit. Mundum odire, est mundi vanitates, divitias, delicias et honores, et reliqua quæ sunt mundi, homines quoque mundanos in quantum sunt tales, abhorrere ac evitare. Qui ita facit, hic vitat ac abjicit inordinatam, carnalem et sæcularem tristitiam : de mundanorum namque carentia seu amissione non dolet nec mœret, quum non appetat ea, sed detestetur.
Si quis vero ad aliquid visibilium possidet passibiliter affectionem, id est, ad aliquid hujusmodi inordinate afficitur, nondum a tristitia est redemptus, hoc est, nondum purgatus est a passione tristitiæ, quum habeat causam ejus in se, utpote inordinatum et sensualem amorem, de quo passiones ceteræ oriuntur. Quomodo enim non tristabitur saltem super privatione dilecti, id est de morte alicujus propinqui et cari, aut de amissione cujuscumque entis amati? Verumtamen de morte dilecti potest quis ordinate ac meritorie contristari, puta ex caritate, in quantum fuit Ecclesiæ utilis, aut ex alia pia causa. Unde et S. Ambrosius amarissime flevit, quando audivit aliquem virtuosum sacerdotem obiisse. Apostolus quoque scribit de uno discipulorum suorum: Infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est ejus; non solum autem ejus, sed etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.21 Rursus, tristari de morte dilecti ex naturali amore et pietate, sicut non est meritorium, ita nec vitiosum. Talis tamen tristitia non debet esse immoderata. Propter quod loquitur Paulus: Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent.22
In omnibus necessaria nobis est vigilantia, id est diligentia, magna: quia in medio laqueorum versamur, et undique vallamur periculis ineffabiliter magnis. Superabundantius vero attendendum est prudenter ante alia hoc quod subdo. Multos vidi in mundo fugientes vesaniam proprii corporis, hoc est furorem et irrationabilitatem libidinis, sub sollicitudinibus et curis et exercitationibus et vigiliis vitæ hujus, id est, per hoc quod occupati fuerunt curis, laboribus et inquietudinibus atque angustiis vitæ præsentis. Exsistentes vero in omni tranquillitate, quum venissent ad vitam monasticam, inquinati miserabiliter fuerunt corporis motu, utpote stimulo carnis, quem sibi incaute procuraverunt, aut non vitaverunt causam ipsius, aut consenserunt et immorati sunt ei. Istud interdum contingit quibusdam in claustro ex negligentia, incustodia, aut periculosa securitate, aut diabolica tentatione. Imo nonnulli qui in sæculo fuerunt immunes a vitiis carnis, exsistentes in monasterio, se habent incautius circa vitandos corporis motus, quam hi qui in sæculo erant corrupti: quibus timendum est illud Apostoli, Quum spiritu cœperitis, nunc carne consummamini.23
Attendamus nobis ipsis, ne quando dicentes nos ambulare viam angustam et arctam, curramus ad illicita, tenentes viam amplam et spatiosam. Hoc accidit his qui in religione negligenter se habent et carnalia commoda quærunt: qui blandiuntur sibi de observatione viæ angustæ, eo quod monasticam vitam professi sunt et exteriora quædam observant cum aliis; non autem proficiunt in reformatione interna, in mortificatione vivifica, in abnegatione plenaria.
Deinde subjungitur quæ vere sit arcta via. Arctam viam declarabit tibi per experientiam et indicabit realiter: tribulatio ventris, videlicet fames, statio ad vigilandum in orationibus per totam noctem, potus aquæ, penuria panis, subsannationes, derisiones, illusiones, abscisio propriarum voluntatum, poculum ignominiarum improperiis purgativum, id est copiosa sustinentia ignominiarum, quæ purgativa est animæ per improperia pie perpessa, patientia percussionum et impulsionum, esse sub despectione sine murmuratione, fortiter sustinere læsiones ac violentias injuriarum, ex aliorum oblocutione non indignari, ex contemptu et vilipensionibus non irasci, et quum fueris judicatus, id est reprobatus, te humiliare. Beati qui gradiuntur per viam istam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Hoc quippe est quod ait Salvator: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum; beati estis, quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me, etc.24
Nemo ingredietur in regnum cœlorum ferens coronam coram Sponso, nisi impleverit abrenuntiationem primam, secundam, et tertiam. Quæ verba ipsemet auctor exponit, adjiciens: Dico autem, abscisionem universarum rerum et negotiorum, et hominum et parentum. Hæc est abrenuntiatio prima, videlicet derelictio facultatum et mundanarum causarum, parentum quoque ceterorumque sæcularium hominum. Secundam abrenuntiationem dico, abnegationem proprii sensus et pro- priæ voluntatis, ut magis credatur et obtemperetur judicio ac voluntati spiritualis Patris quam sui ipsius; et tertiam dico, depositionem et abnegationem vanæ gloriæ consequentis obedientiam. Qui enim prompte obediunt, vicissim pulsantur vana gloria de obedientia sua : quam impugnationem oportet prorsus abjicere. Porro hæc triplex distinctio abrenuntiationis partim aliter signatur hic quam superius tactum est.25
Exite de medio eorum, videlicet carnalium et sæcularium hominum, et separamini ab eis, loco et conversatione, non caritate, et ne tetigeritis mundum immunditiæ, dicit Dominus.26 Per « mundum immunditiæ » intelligit homines sæculares vitiis plenos, et vanitates ac pravitates ipsorum, quæ non sunt per consensum et vitæ imitationem tangenda, sed evitanda. Quis enim illorum fecit aliquando mirabilia? Quis mortuos suscitavit? Quis dæmones effugavit? Nullus. Ista enim universa sunt certamina et bravia perfectorum, Sanctorum et monachorum, quæ capere, id est facere, mundus non potest : si enim posset, superflua esset exercitatio ac recessio vitæ solitariæ ac remotæ.
Præinductis his verbis contrarium videtur quod Christus in Evangelio ait : Multi dicent mihi in illa die, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus et signa multa fecimus?27 Et tunc confitebor eis : Quia non novi vos ; discedite a me, operarii iniquitatis. Denique, virtus28 faciendi miracula est donum gratiæ gratis datæ, quod commune est bonis ac malis; nec dubium quin multi vitiosi exorcistæ frequenter expulerunt dæmonia. Rursus, mirabilia jam prætacta facere, non est merces nec finis nec bravium solitariæ atque monasticæ vitæ : quæ non ideo esset superflua, quamvis mali sæcularesque homines facerent mirabilia illa. — Ad hæc arbitror respondendum, quod auctor loquitur de mirabilibus istis secundum quod fiunt ex merito facientium ea, seu propter sanctitatem qua Deo accepti sunt, et quia frequentius fiunt per Sanctos. Verum de hac materia plenius tractatur in Collationibus Patrum, in collatione quæ intitulatur, De charismatibus divinis. Si autem mirabilia ista fieri possent per sæculares injustos quasi ex meritis eorumdem, superfluum esset relinquere mundum.
Collat. xv.
Quando dæmones post abrenuntiationem nostram accendunt et fervere faciunt cor nostrum memoria parentum, fratrum, amicorum, ac propriæ regionis; tunc armemus nos orationibus contra ipsos, et inflammemus nos ipsos recordatione ignis æterni, ut per eam ocius, id est velocius seu protinus, exstinguamus importunum ignem, hoc est irrationabilem et inconvenientem affectionem ac concupiscentiam, cordis nostri.
Consequenter ponit documentum ac signum per quod scire poterimus an inordinate seu passionate afficimur ad aliquam rem. Si quis putat se adjacere, id est habere se, circa rem aliquam aut circa quodcumque negotium impassibiliter aut impassionate, absque affectione vitiosæ delectationis, et tamen cor suum aliqualiter contristatur in privatione, id est subtractione, illius rei sive negotii; hic talis perfecte seduxit se ipsum, majora sentiens et præsumens de se ipso, et putans se aliquid esse, quum nihil sit.29 Ex hoc itaque documento pensemus anne inordinate afficiamur ad ea quæ nostro usui sunt concessa, et quæ habemus in cellulis nostris. Sic quoque si quis dicat se non appetere aliquid hujus mundi, non laudem, non honorem, nec aliquam promotionem; et tamen ferre non potest increpationem, derisionem, contemptum : talis perfecte decepit se ipsum, et mentitur iniquitas sibi.30
Quicumque juvenes adjacent atque effusi sunt ac dediti circa concupiscentias corporales et amores carnales, ac delicias furiosæ seu irrationabilis gulæ, et pœnitentia ducti volunt accedere ad conversationem monasticam, excitare debent se ipsos in omni vigilia et attentione, sub doloribus et laboribus et omni austeritate, abstinentes ab omni malignitate et ab universis deliciis, ne aliquando fiant eis posteriora seu novissima pejora prioribus, et ne portus salutis, puta cœnobium, seu professio religionis, ad quam tanquam ad portum salutis confugerunt, fiat eis aggregatio periculorum, id est accumulatio vitiorum, seu gravioris damnationis occasio.31 Et istud cognoscunt navigantes intellectuale mare : id est, qui per sæculum istud nequam tanquam per mare festinant ad patriam, sciunt quod istud sit verum atque salubre. Miserabile namque spectaculum est, salvatos in pelago videre naufragari in portu, hoc est, eos qui evaserunt vitia mundi et damnationem quum adhuc erant in sæculo, periclitari graviusque peccare et perire in claustro aut eremo.
Ratio prædictorum est, quoniam sicut in corporalibus, ita in spiritualibus unum contrariorum expellitur et curatur per aliud. Propterea quanto quis fuit in sæculo magis libidinosus, gulosus, et mundi vanitatibus vitiisque intentus; tanto debet post suam conversionem esse districtior, temperatior, purior, atque instantior in « doloribus » compunctionis et mœroribus pro suis excessibus, in « laboribus » quoque exercitiorum pœnitentialium, operumque claustralium ac manualium et pejorum. Istud quippe requirit condigna pœnitentia, reformatio vera, ac salutaris morum conversio. Verumtamen prætacta, præsertim vigiliæ, abstinentiæ, disciplinæ, et ceteræ corporales exercitationes, debent esse discreta, ut sit rationabile obsequium nostrum.32
Footnotes
-
Collat. III, cap. 6. ↩
-
Ps. LXII, 9. ↩
-
Jer. XVII, 16, juxta LXX. ↩
-
Ephes. III, 17. ↩
-
Galat. V, 24. ↩
-
Jer. XVII, 16. ↩
-
Luc. IX, 62. ↩
-
Matth. VIII, 21, 22. ↩
-
1 Cor. x, 12. ↩
-
Matth. vii, 1. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
Job v, 3. ↩
-
Matth. viii, 22. ↩
-
Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩
-
Is. LXII, 4. ↩
-
Ps. LXII, 3. ↩
-
Matth. VI, ↩
-
Is. XLVIII, 4. ↩
-
Philipp. II, 27. ↩
-
1 Thess. IV, 13. ↩
-
Galat. III, 3. ↩
-
Matth. V, 10-12. ↩
-
p. 49 A. ↩
-
Is. lii, 11. ↩
-
Luc. xiii, 27. ↩
-
Matth.vii, 22, 23; ↩
-
Galat.vi, 3. ↩
-
Ps.xxvi, 12. ↩
-
Matth. xii, 45. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
Chapter 8 of 100