Gradus 3
DE VERA PEREGRINATIONE.
PEREGRINATIO est irreconversibilis derelictio omnium quæ sunt in hac patria, contra agentium nobis ad pietatis intentionem. Peregrinatio est repulsio propriæ confidentiæ, mos reverens, modus verecundus, incognita sapientia, non publicatus intellectus, abscondita via, occulta substantia, invisa intentio, vilitatis appetitio, angustiæ concupiscentia, divini desiderii suppositio, multitudo amoris Jesu Christi, vanæ gloriæ negatio, odium nominis scientiæ et sanctitatis, silentii profundum. — Denique cogitatio ista peregrinationis habet naturam molestandi servos Dei incessanter in proœmiis, et desuper ordinata est stimulare amatores Dei quasi igne divino : dico vero, a domesticis et propriis elongatio, exhortans amatores Dei ad pulchritudinem talem et ad bonum sub intentione amoris et vilitatis et tribulationis.
At quantum agonizatio ista magna ac laude digna est, in tantum eget multa possessione discretionis. Non enim omnis peregrinatio summe facta, est pulchra. — Si omnis Propheta sine honore est in patria sua, sicut dicit Dominus, videamus ne peregrinatio fiat nobis forte occasio vanitatis.1 Peregrinatio enim est ab omnibus separatio ob hoc ut faciat mentem et cogitationem a Deo inseparabilem. Peregrinatio est amatrix et operatrix incessabilis planctus. Peregrinus est qui fugit et fugat omnem habitudinem et affectionem propriorum et alienorum.
Pergens ad peregrinationem ac solitariam mansionem, non sustineas tecum morari animas amatrices mundi, eo quod fur sit non exspectatus et insuspicabilis. Multi enim tentantes secum salvare pigros ac negligentes, perditi sunt cum eis, igne ex eis exstincto sub tempore. Suscipiens flammam, curre: non enim nosti quando exstinguatur et in tenebris te relinquat. Nam alios salvare non exquirimur. Ait enim divinus Apostolus: Unusquisque pro se rationem reddet Deo. Et iterum:2 Qui alium (inquit) doces, te ipsum non doces. Quasi diceret:3 De alio non nosti, at omnes novimus de nobis ipsis. — Peregrinus, remove a te certa munitione dæmonem gyrovagum et voluptatum amatorem: nam peregrinatio ei præbet occasionem.
Pulchrum et bonum est non habere ad aliquid vitiosam affectionem: peregrinatio vero mater est et origo non habendi ad aliquid vitiosam affectionem. — Qui peregrinus est propter Jesum Christum Dominum nostrum, non copulabit amplius affectiones ad aliquid, ut non appareat passionibus abstractus et appropinquans. Qui a mundo peregrinatur, nequaquam appropinquabit ulterius mundo: vitia enim habent naturam diligere reverti.
Exsulat Eva non spontanee a paradiso, et monachus spontanee a patria sua. Et Eva lignum inobedientiæ iterum concupivisset; monachus vero detrimentum quotidie passus a cognatis suis carnalibus, penitus interisset. — Tanquam a flagello fuge loca ruinarum: nam absente fructu, non tam frequenter appetimus illum. — Neque te lateat iste modus suggestionis et dolus latronum. Suggerunt enim nobis a sæcularibus non discedere, dicentes nos reportare magnam mercedem, si videndo feminas, servamus nos continentes ab eis. Quibus non convenit obedire, sed magis oppositum facere.
Quum recedentes a domesticis nostris per tempus vel tempora, acquisivimus nobis ipsis aliquam religiositatem, compunctionem, continentiam aut abstinentiam: tunc dæmones demum instantes cogitationibus vanis, iterum suggerunt nobis accedere ad propriam patriam ad ædificationem et utilitatem multorum; et actus nostros illicitos dicunt esse formam scientium ea quæ necessaria sunt ad salutem. Si vero fuerimus aliqualiter potentes in bono sermone et vili scientia, tunc instigant nos redire ad mundum tanquam animarum salvatores et magistros, ut bene congregata in portu, male dispergamus in pelago. — Festinemus imitari ipsum Lot, non conjugem ejus: anima enim conversa ad ea unde exivit, sicut sal evanescit, et de cetero manet immobilis. Inconvertibiliter fuge Ægyptum: nam corda ibi conversa non viderunt terram impassibilitatis Jerusalem.
Quod relinquentes propria, requirunt ea ex cordis instabilitate, contingit sæpe propter puerile in proœmiis. Contingit similiter ut omnia relinquentes, perfecte purgati, salvent et convertant quosdam post suam salutem, sicque utiliter et convenienter reconvertantur ac redeant ad ipsos. Etenim Moyses contemplator Dei, missus a Deo in salutem cognatæ gentis, sustinuit multa pericula in Ægypto, videlicet tenebrefactiones in mundo.
Bonum est contristare parentes, et non Dominum Jesum. Christus enim plasmavit et salvavit nos; parentes vero sæpius perdiderunt et æternis pœnis tradiderunt quos dilexerunt. — Peregrinus est ille qui sedet in scientia, sicut alienus a lingua, incognitis sibi linguis.
Nos non odientes proprios et domesticos nostros seu loca, recedimus. Absit: nam Jesus Christus factus est nobis Dominus et magister in isto sicut in universis aliis bonis operibus. Fuit enim et ipse frequenter relinquens parentes secundum carnem. Audiens enim a quibusdam, Mater tua et fratres tui foris stant et quærunt te, ipse bonus magister confestim ostendit nobis odium impassibile, dicens:45 Mater mea et fratres mei sunt qui faciunt voluntatem Patris mei, qui in cœlis est. — Sit tibi pater, qui vult et potest tecum laborare ad dissipandum onus peccatorum tuorum. Mater vero tua sit compunctio valens te lavare a sordibus. Frater vero tuus sit, qui tecum laborat ad cursum virtutum et ad vitam supernam, et coarctatur. Posside uxorem inevulsibilem, memoriam mortis. Filii vero dilectissimi sint suspiria cordis et gemitus. Servum posside corpus tuum. Amicos vero habe et posside sanctas virtutes, quæ possunt tibi prodesse in tempore exitus, si fuerint tibi amici.6 Hæc est generatio quærentium Dominum.
Dilectio et desiderium Dei exstinxit dilectionem parentum. Qui vero dicit se habere simul utramque, seducit se ipsum, audiens Christum dicentem, Nemo potest duobus dominis servire, et quæ sequuntur.7 — Dominus ait, Non veni mittere pacem, sed gladium;8 id est: non veni mittere amorem parentum ad filios ac fratres eligentes mihi servire, sed pugnam et gladium; veni enim separare amatores Dei ab amatoribus mundi, materiales ab immaterialibus, amatores gloriæ ab humilibus. Gaudet enim et epulatur Dominus super dissensione et separatione facta propter perfectam caritatem ad ipsum.
Vide, vide nequando universa videantur tibi passionate ac vitiose diligenti domesticos tuos, esse plena aquis, et submersus diluvio mundani amoris, pereas simul cum eis. — Ne miserearis lacrimarum parentum et amicorum: alioqui in futuro in æternum plorabis. — Quando circumdabunt te propinqui tui sicut apes, magis vero sicut vespæ, lamentum super te facientes;9 confestim intuere indesinenter oculo animæ mortem tuam et actus tuos, ut valeas removere dolorem dolore. — Spondent nobis dolose nostri et non nostri, universa amabilia prompte peragere; intentio vero eorum est impedire virtuosum cursum nostrum et viam nostram, conantes ad hoc, ut queant nos sic trahere consequenter ad propriam intentionem.
A locis nostris secessus si fiat, sit semper ad partes humiliores, magis privatas consolationibus et deliciis sæculi et delectationibus vitæ præsentis, maxime quoque remotas a gloria vana et laude hominum ac tumultu. Si vero non sic, volamus cum passionibus et peccatis. — Absconde ingenuitatem, et fuge publicare pompatice bonam famam et opinionem, nequando inveniaris exsistere alius ore, alius actibus. — Nullus tradidit se ipsum peregrinationi tam excellenter sicut pertinet ad rem, ut magnus ille qui audivit: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui.10 Etenim vocatus fuit a Domino ad alienas linguas et terram barbaricam.
Et quando Dominus glorificavit peramplius aliquem peregrinantem, secundum similitudinem hujus magni sancti Abrahæ? Verum, quamvis a Deo data sit gloria, optimum tamen est ipsam scuto humilitatis avertere. — Quando dæmones vel homines laudant nos de peregrinatione quasi de magna directione, tunc cum intentione assumamus memoriam ejus qui propter nos de cœlo venit peregrinus in terram, et inveniemus nos peregrinationem non posse implere in sæculum sæculi.
Porro affectio ad aliquem propriorum domesticorum vel extraneorum habita, quæ potest nos ad modicum retrahere ad ea quæ mundi sunt, et ignem nostræ compunctionis finaliter exstinguere, crudelis est, passionata et vitiosa. — Sicut impossibile est uno oculo intueri cœlum et alio terram, ita impossibile est eum non perire in anima, qui se ipsum non facit perfecte peregrinum cogitatione et opere ab omnibus suis domesticis et extraneis et familiaribus.
Mores boni et bene compositi, multo labore et magno agone diriguntur in nobis; et possibile est uno temporis momento deperdere mores ipsos multo labore directos : corrumpunt enim mores bonos colloquia mala, ornata simul et inornata.11 — Qui post renuntiationem conversatur cum mundanis vel propinquus exsistit eis, incidet penitus in laqueos eorum et foveas; aut coinquinabitur meditando ex deliberatione de his quæ fiunt in ipsis; vel manens non inquinatus, inquinabitur dijudicans inquinatos.
DE SOMNIIS.
Quoniam quidem intellectus nostræ scientiæ est totaliter imperfectus et repletus omni ignorantia, impossibile est occultari. Guttur namque discernit escas, auris vero intellectualia percipit;12 et informitatem quidem oculorum manifestavit sol, insipientiam vero animæ redarguunt verba. Verumtamen caritatis lex violentat ad ea quæ sunt supra virtutem. Igitur arbitror (neque enim determino) esse conveniens et consequens inserere pauca et minima quædam de somniis post verba peregrinationis, magis autem in ipsis, in tantum ne contingat nos esse indoctos de hac fraude dæmonum malignorum.
Somnium est motus mentis in immobilitate corporis. — Phantasia est illusio oculorum in dormiente mente. Phantasia est ecstasis mentis corpore vigilante. Phantasia est non subsistens contemplatio.
Causa propter quam volumus loqui de somniis post assumptum ordinem, est manifesta. Quoniam relinquentes nos ipsos propriosque parentes et domos propter Dominum Deum nostrum, vendidimus nosmetipsos per peregrinationem pro caritate Jesu Christi divina; tunc dæmones conantur nos conturbare per somnia, demonstrando nobis domesticos et familiares cæde prostratos aut morientes, aut oppressos læsione vel amaritudine propter nos. Qui ergo somniis credit, similis est homini currenti post umbram suam et conanti apprehendere eam.13
Dæmones vanæ gloriæ, in somniis prophetæ, conjecturantes ventura tanquam versipelles et astuti, prænuntiant nobis ipsa, ut faciant nos stupere quum visa seu prænuntiata fuerint adimpleta, et exaltemus cogitationes nostras sursum, quasi deinceps exsistentes prope gratiam prophetalem. — Dæmon frequenter fit propheta in his qui obediunt ei; semper vero mentitur contemnentibus eum. Nam quum sit spiritus, videt ea quæ sunt infra aerem; et intelligens aliquem morientem, prophetat per somnia his qui leviores et vani sunt. Nihil enim eorum quæ futura sunt, dæmones sciunt ex præcognitione: nempe incantatores potuerunt nobis taliter quædam prædicere.
Dæmones pluries se transformant in angelos lucis et in speciem martyrum, et monstraverunt nobis per somnia ipsos quasi angelos ac martyres venire ad nos;14 evigilantes vero demerserunt deorsum propria reputatione gaudioque elatos. Hoc vero fiat tibi signum seductionis: nam angeli demonstrant pœnas et judicia et segregationes, quæ evigilantes faciunt trementes et mœrentes. — Quando incipimus obaudire et credere dæmonibus in somnis, tunc et evigilantes ab ipsis illudimur. Qui somniis credit ex toto, reprobus est; qui autem omnibus somniis incredulus exstat, iste sapientiæ est amator. Crede omnibus et solis evangelizantibus tibi pœnam et judicium. — Si vero desperatio te molestat et palpat ex his, tunc ista similiter est ex dæmoniis.
Footnotes
Chapter 9 of 100