Articulus 5
EXPOSITIO PARTIS PRIMÆ GRADUS HUJUS TERTII : DE VERA PEREGRINATIONE.
POST eradicationem omnis inordinatæ affectionis ad quæcumque creata, mox sequitur vera ac plena tendentia cordis ad beatificam Deitatis visionem patriamque Beatorum: idcirco de peregrinatione ista nunc agitur.
Peregrinatio est irreconversibilis derelictio omnium quæ sunt in hac patria, id est in vita præsenti, quæ est exsilium magis quam patria: « omnium », inquam, contra agentium, id est, renitentium et adversantium, nobis ad pietatis intentionem, hoc est, impedientium nos a proposito piæ ac virtuosæ conversationis. Requiritur namque ad hanc peregrinationem ut universa creata, carnalia et caduca deserantur ad minus mentaliter, aut etiam quandoque corporaliter, quantum ad id quo impediunt a salute. Dicitur quoque derelictio ista « irreconversibilis », non quod semper permaneat talis (nam interdum contingit quod peregrinator fidelis cadat a gratia, mortaliterque peccando convertatur ad vana quæ dereliquit); sed dicitur irreconversibilis quantum ad peregrinantis intentionem, quia proponit nequaquam reverti ad talia: juxta quem modum pœnitere dicitur præterita mala deplangere, et deplangenda non facere.
Deinde multa dicuntur de peregrinatione ista, quæ non sunt essentialiter peregrinatio ipsa; sed quædam eorum sunt quasi integrales partes ipsius, et quædam sunt causa ejus, quædam vero sunt ejus effectus, aut aliquo modo pertinent ad eamdem.
Peregrinatio est repulsio propriæ confidentiæ. Pertinet enim ad peregrinum non confidere de viribus propriis, sed in Deo totam spem figere : nam iter sæculi hujus sine periculo et irreconversibiliter pertransire, et laqueos adversariorum evadere, non valemus sine indesinenti auxilio gratiæ Creatoris. Mos reverens : nam peregrinans reverentialem debet gerere apparatum, et morigerate incedere, imo et verecundus consistere, tanquam in alienis exsistens. Ideo subditur : modus verecundus, sumendo modum pro moderatione, dispositione seu manerie.
Est item peregrinatio ista : incognita sapientia, quia procedit ex vera et salubri sapientia, quam ignorant amatores sæculi hujus.1 In malevolam quippe animam non intrat sapientia ista, nec invenitur in terra deliciose viventium.2 Non publicatus intellectus, id est cognitio non omnibus sed perpaucis manifestata. Pertinet equidem ad hanc peregrinationem, intelligere quam vana ac vilia sint universa ista carnalia et terrena comparatione futurorum, spiritualium cœlestiumque bonorum, præsertim respectu summi, increati et incircumscriptibilis boni : quod perpauci intelligunt intellectu formato seu per donum scientiæ. Unde Salvator disseruit : Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.3 Isaias quoque : Quem docebit (inquit) Dominus scientiam ? Et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.4
Abscondita vita. Nam peregrinatio ista pro maxima parte consistit in exercitatione interna ; et peregrinans salubriter, quantum in se est, intendit et cupit bona opera sua abscondere, sicut jubet Salvator : Videte ne faciatis justitiam vestram coram hominibus ut videamini ab illis ;5 et Paulus : Mortui (inquit) estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Occulta substantia, id est operatio seu spiritualis opulentia modo jam tacto secreta.6
Invisa intentio, quia ad peregrinationem hanc spectat spiritualis ac recta intentio complacendi ac inhærendi soli Altissimo : quæ intentio non est exteriori perceptibilis visu ; imo nec interiori visu apprehensa est a perversis perfidisque hominibus.
Vilitatis appetitio : nam peregrinator hujusmodi, quum sit vere humilis, appetit vilipendi. Concupiscit etiam pro suis peccatis affligi, et cum Christo angustiari. Propterea sequitur : angustiæ concupiscentia; et sumitur « concupiscentia » hic in bono, videlicet pro ordinato affectu, sicut in libro Sapientiæ, quo habetur : Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum.7 Divini desiderii suppositio. Est enim fundamentum seu basis desideriorum cœlestium : nam quanto plus deseruntur terrena, tanto fit anima aptior ad superna. Multitudo amoris Jesu Christi, hoc est multa et copiosa seu fervens affectio Christi, ad quem suspirat ac tendit peregrinator, cum Apostolo dicens : Desiderium habeo dissolvi et esse cum Christo.8 Vanæ gloriæ negatio. Nam gloriam vanam peregrinator hic summe abhorret, cum Paulo protestans : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.9 Odium nominis scientiæ et sanctitatis, id est detestatio famæ de scientia et sanctitate. Detestatur namque habere famam quod sit doctus et sanctus : imo quantum in se est, potius cupit defectuosus, negligens ac fatuus reputari. Silentii profundum, id est magna et humilis observantia silentii, seu taciturnitas virtuosa : quæ utique spectat ad peregrinum, ut non intromittat se de impertinentibus sibi, neque loquatur inania, sed custodiat os suum, ne inquinet conscientiam suam.
Denique cogitatio ista peregrinationis, habet naturam molestandi servos Dei incessanter in proœmiis : id est, in principio conversionis molestum ac laboriosum est taliter peregrinari in sæculo isto, et cuncta tam perfecte deserere; et desuper ordinata est stimulare amatores Dei quasi igne divino. Et quid per istud quod est quasi ignis intelligat, pandit subdendo: Dico vero, a domesticis et propriis elongatio, id est, istum ignem quo præfata cogitatio stimulat Deum amantes, voco elongationem « a domesticis et propriis » hominibus. Qui enim se cogitat peregrinum in mundo, libenter ab aliis se elongat ac abstrahit: per quod amore divinorum validius inflammatur. Unde de elongatione ista subjungitur quod sit exhortans amatores Dei ad pulchritudinem talem, videlicet spiritualem, quæ in peregrinatione consistit, et ad bonum virtutum, sub intentione amoris et vilitatis et tribulationis, id est, hac « intentione » et ratione seu isto intuitu, ut per elongationem illam in amore sancto proficiant, ampliusque vilescant seu vilipendantur, atque pro suis vitiis se affligant aut tribulentur ab aliis. Hæc enim peregrinus affectat, ut dictum est, perfectum videlicet gaudium existimans quum in diversas tentationes inciderit.10
At quantum agonizatio ista, id est pugna et peregrinatio, magna, id est virtuosa, ac laude digna est, in tantum eget multa possessione discretionis, id est copiosa ac firmiter inhærente discretione. Non enim omnis peregrinatio summe facta, est pulchra, hoc est, non omnis derelictio omnium rerum præsentium valde eminenter exhibita, est veraciter virtuosa, quia interdum corrumpitur gloriatione inani, aut amore humani præconii.11 Si (pro Quia) omnis Propheta sine honore est in patria sua, sicut dicit Dominus in Evangelio, juxta sensum ibi inductum, videamus ne peregrinatio fiat nobis forte occasio vanitatis. Ex actibus quippe sublimiter virtuosis, occasionaliter celeriusque nascuntur spiritualis superbia, complacentia vana, inanis lætitia.
Peregrinatio enim est ab omnibus separatio, hoc est abstractio cordis aut etiam abscessio corporalis ab omnibus rebus nocivis, ac proximis, ob hoc ut faciat mentem et cogitationem a Deo inseparabilem. Hic plane est finis hujus peregrinationis et solitariæ mansionis, ut mens sit tanto stabilius sinceriusque Deo unita, quanto ab aliis cunctis est magis remota. Mens autem virtuosa fit a Deo in hac vita inseparabilis, id est difficulter separabilis; in futuro autem erit a Deo prorsus inseparabilis, utpote confirmata in bono.
Peregrinatio est amatrix et operatrix incessabilis planctus. Nam facit hominem plangere omni tempore opportuno, ex tædio hujus exsilii ac desiderio paradisi superni, ita ut dicat:12 Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est; itemque: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?13
Peregrinus est qui fugit et fugat omnem habitudinem et affectionem propriorum et alienorum: hoc est, omnem inordinatam occupationem, curam et passionatam affectionem intraneorum extraneorumque hominum, seu omnium proximorum aliorumque rerum, « peregrinus fugit » seu vitat, ne intret in eum, « et fugat » seu pellit a se, quando cœperit introire aut pulsare cor suum.
Tu pergens ad peregrinationem ac solitariam mansionem, non sustineas tecum morari animas amatrices mundi, id est homines mundum prave amantes, eo quod fur sit non exspectatus et insuspicabilis, id est, cohabitatio talis, sive diabolus per talem cohabitationem insidians et dona gratiæ auferre cupiens, homini bono est fur improvisus, ex abrupto et insuspicabiliter irruens, lædens ac spolians. Multi enim tentantes secum salvare pigros ac negligentes, perditi sunt cum eis.14 In quibus impletum est illud: Cum perverso perverteris. Maxime etenim nocet mala societas, quemadmodum scriptum est:15 Qui tangit picem inquinatur ab ea. Igne ex eis exstincto sub tempore, id est, fervore devotionis deficiente in eis paulatim, exemplo, confabulatione et communione negligentium et pigrorum.
Suscipiens flammam, curre, id est, quando infunditur tibi aliquis fervor et salubris compunctio, protinus acquiesce et cooperare eidem, atque celeriter tende ad patriam per actus virtutum. Non enim nosti quando exstinguatur et in tenebris te relinquat: id est, incertum est tibi quando cessabit inflammatio seu inspiratio illa, sive ex dispensatione divina qua Deus vicissim subtrahit ad tempus gratiam talem ex certis causis, sive ex instabilitate, occupatione aut negligentia tua, sive ex impugnatione diaboli; sicque gratia illa subtracta aut perdita, relinqueris « in tenebris » ignorantiæ atque pigritiæ tuæ. Ideo ait Apostolus: Noli negligere gratiam Dei quæ in te est;16 et Salvator:17 Negotiamini (inquit) dum venio. Nam alios salvare non exquirimur, id est, non tenemur proximos nostros salvare exponendo nos periculis damnationis propter illorum salutem, agendo incaute. Propter quod loquitur Christus: Quid proficit homo si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat et detrimentum sui faciat?18 Verumtamen requirit Deus a præsidentibus ac prælatis, ut quantum in ipsis est salvent sibi commissos. Unicuique quoque mandavit Deus de proximo suo, ut diligat et ædificet eum, ac tempore opportuno oret pro ipso, et opem ei impendat pro posse.19 Ait enim divinus Apostolus: Unusquisque pro se rationem reddet Deo. Et iterum:20 Qui alium (inquit) doces, te ipsum non doces.21 Quasi diceret: De alio non nosti quid agatur in eo; at omnes novimus de nobis ipsis quid agatur in nobis, quid cogitemus, appetamus, et quales simus. Propter quod asserit Paulus:22 Ea quæ sunt hominis, nemo novit nisi spiritus ejus. Et quamvis non habeamus certitudinem absolutam an simus in caritate et vere devoti, probabiliter tamen scire id possumus.23
Peregrinus, remove a te certa munitione dæmonem gyrovagum et voluptatum amatorem, hoc est, tu peregrinus exsistens, non acquiescas maligno spiritui te tentanti ut circumquaque discurras, et lautas refectiones desideres in locis quæ visitas. Nam peregrinatio ei præbet occasionem: id est, ex hoc quod quis nil proprium habet, oritur ei occasio quærendi victum apud diversos, et dæmon inde accipit occasionem tentandi peregrinum ut gyrovagetur. Cui resistendum est « certa munitione », id est speciali armatura, videlicet Dei timore et mentis constantia, seu consideratione malorum quæ ex tali gyrovagatione procedunt. Unde in Regula S. Benedicti maxime vituperantur Fratres ita per cœnobia circumeuntes, et hinc inde per biduum aut triduum repausantes suoque ventri deservientes.
Pulchrum et bonum est, utpote virtuosum atque salubre, non habere ad aliquid vitiosam affectionem, ut scilicet nil amplius appetatur sive ametur quam utile aut necessarium est ad veram salutem. Quod si quid plus appetatur aut ametur quam sic, tamen citra Deum, tunc est veniale peccatum; si vero afficiatur quis ad aliquid plus quam ad Deum, mortale peccatum est. Peregrinatio vero mater est et origo non habendi ad aliquid vitiosam affectionem, quemadmodum et econtra, secundum diversum respectum ac distinctam causalitatem: ex hoc nempe quod cuncta modo præfato relinquimus, procedit ut ad nihil inordinate afficiamur.
Qui peregrinus est propter Jesum Christum Dominum nostrum, non copulabit amplius affectiones ad aliquid, id est, non inibit nec contrahet inordinatos affectus ad creaturam quamcumque (nam quidquid impedit a Christi contuitu et amore abhorret), ut non appareat passionibus abstractus et appropinquans, hoc est, ne coram Deo inveniatur aversus a Christo per passiones, « et appropinquans » eisdem per consensum illicitum.24 Unusquisque enim tentatur a sua concupiscentia abstractus et illectus, ut Jacobus fatetur apostolus. Qui a mundo peregrinatur, id est, mente a rebus mundanis ac vanis recedit, nequaquam appropinquabit ulterius mundo per affectum immoderatum: hoc enim intendit; et si perseverat in peregrinatione, implet hoc opere. Vitia enim habent naturam diligere reverti, id est libenter redire ad eos quos ante inquinaverunt: tales enim sunt magis proni ad vitia pristina, quousque perfecte purgentur a reliquiis vitiorum, et in virtutibus radicentur. Hinc qui peregrinantur a mundo, non cito appropinquant eidem.
Exsulat Eva non spontanee a paradiso, hoc est, Eva invite sustinuit expulsionem atque exsilium a paradiso terrestri; et monachus exsulat spontanee a patria sua terrestri, egressus ex devotione de terra sua et de sua cognatione. Et Eva lignum inobedientiæ, utpote fructum ligni scientiæ boni et mali, in quo per inobedientiam peccavit, iterum concupivisset si in paradiso mansisset;25 monachus vero detrimentum quotidie passus a cognatis suis carnalibus, penitus interisset in patria sua inter illos manendo.
Tanquam a flagello fuge loca ruinarum, id est mansiones et societates eorum qui ad peccata alliciunt: oportet namque vitare non solum peccata, sed et occasiones peccandi. Nam absente fructu, non tam frequenter appetimus illum: sic et desiderabilibus hujus mundi a visu atque auditu nostro remotis, non tam sæpe ad ea afficimur. Objecta quippe fortius movent quando sensibus aut ceteris potentiis præsentantur, quamvis interdum ex vehementia diabolicæ impugnationis aliter accidat.
Neque te lateat iste modus suggestionis et dolus latronum, videlicet dæmonum, qui animas jugiter trucidare conantur. Suggerunt enim nobis a sæcularibus non discedere, dicentes nos reportare magnam mercedem, si videndo feminas, servamus nos continentes ab eis. Quibus latronibus non convenit obedire, sed magis convenit oppositum facere.
Quum recedentes a domesticis nostris per tempus vel tempora (id est, per annum vel annos fuerimus ab eis absentes), acquisivimus nobis ipsis aliquam religiositatem, compunctionem, continentiam aut abstinentiam: tunc dæmones demum instantes cogitationibus vanis, id est, instanter conantes nos inducere ad consensum cogitationum inanium, iterum suggerunt nobis accedere ad propriam patriam ad ædificationem et utilitatem multorum; et actus nostros illicitos, utpote esse et loqui, manducare et conversari inter cognatos et sæculares, dicunt esse formam, id est exemplum salubre, scientium ea quæ necessaria sunt ad salutem. Persuadent etenim nobis, quod omnia verba et opera nostra ædificativa sint aliorum; nec advertimus illusiones defectuositatesque proprias. Si vero fuerimus aliqualiter potentes in bono sermone et vili scientia, tunc instigant nos redire ad mundum tanquam animarum salvatores et magistros, id est tanquam idoneos salvare, convertere et docere animas plurimorum, ut bene congregata in portu, male dispergamus in pelago, hoc est, opera virtuosa et spirituales divitias in claustro collectas perdamus in sæculo.
Festinemus imitari ipsum Lot, qui non retrospexit, sed angelis acquievit; non conjugem ejus, quæ contra angelorum mandatum respexit retrorsum.26 Anima enim conversa ad ea unde exivit, id est, monachus ad mundum et ea quæ mundi sunt per inordinatum affectum se vertens, sicut sal evanescit, et de cetero manet immobilis, hoc est difficulter convertibilis.
Inconvertibiliter fuge Ægyptum: id est, mundum et tenebras vanitatesque ejus ita relinque ut nunquam revertaris ad ea. Nam corda ibidem conversa, id est ad Ægyptum per affectum reversa, non viderunt terram impassibilitatis Jerusalem, id est, terram promissionis et urbem Jerusalem non introierunt: quæ terra præfiguravit regionem vivorum cœlestem, et ipsa Jerusalem tropologice signat animam a passionibus emundatam. Conformiter monachi redeuntes corde ad sæculum nequam, non merentur videre bona Domini in terra viventium beatorum.27
Quod relinquentes propria, requirunt ea ex cordis instabilitate, contingit sæpe propter puerile in proœmiis, id est, ex hoc quod in exordio suæ conversionis habuerunt se pueriliter et torpenter, non solliciti digne Deo ambulare juxta exigentiam suæ vocationis.28 Contingit similiter ut omnia relinquentes, perfecte purgati, salvent et convertant quosdam post suam salutem, id est post propriam conversionem felicem, sicque utiliter et convenienter reconvertantur ac redeant ad ipsos quos reliquerunt. Etenim Moyses contemplator Dei, missus a Deo in salutem cognatæ gentis, hoc est ad liberationem et informationem Israeliticæ plebis, de cujus prosapia fuit ipse, sustinuit multa pericula in Ægypto. Interdum enim filii Israel repulerunt eum a se, dicentes: Judicet Dominus inter nos et te, quia fœtere fecisti odorem nostrum coram Pharaone.29 Interdum quoque Pharao indignabatur comminabaturque ei.30 Videlicet tenebrefactiones in mundo, hoc est, ipse Moyses pertulit varias perturbationes, inquietudines, curas, angustias inter Judæos, in tantum quod dixit ad Dominum:31 Obsecro ut interficias me, ne tantis malis afficiar.
Bonum est contristare parentes, relinquendo eos propter Christum, et non Dominum Jesum, præferendo ei carnales parentes. Nam ipse ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.32 Contristatur autem Christus a nobis, dum per modum contristati se habet ad nos. Christus enim plasmavit et salvavit nos; parentes vero sæpius perdiderunt et æternis pœnis tradiderunt quos dilexerunt carnali amore, impediendo eos a via salutis imitationeque Salvatoris.
Peregrinus est ille qui sedet in scientia, id est, in divinorum contemplatione cum taciturnitate quiescit, sicut alienus a lingua, id est tanquam viator aliquis linguam seu loquelam non habens, incognitis sibi linguis eorum inter quos ambulat, quorum non intelligit verba: unde nec loquitur eis.
Nos non odientes proprios et domesticos nostros seu loca, recedimus, id est, propinquos et loca nativa relinquimus non ex odio eorumdem: non enim odimus personas aut naturas eorum, sed vitia, quibus conantur nos a via perfectionis retrahere. Absit a nobis odium illud caritati contrarium; nam Jesus Christus factus est nobis Dominus et magister in isto recessu a nostris propinquis, sicut in universis aliis bonis operibus. Fuit enim et ipse frequenter relinquens parentes secundum carnem, id est veram suam Matrem virgineam et patrem putativum, seu consanguineos suos carnales. Audiens enim a quibusdam, Mater tua et fratres tui foris stant33 et quœrunt te, ipse bonus magister confestim ostendit nobis odium impassibile, id est intellectuale atque laudabile (quo odiuntur impedimenta salutis seu vitia, non personæ), et non odium passionatum vituperabile, dicens:34 Mater mea et fratres mei sunt qui faciunt voluntatem Patris mei, qui in cœlis est.
Sit tibi pater, qui vult et potest tecum laborare ad dissipandum onus peccatorum tuorum: talis enim dispositive perducit te ad esse spirituale, quod est esse gratiæ ac virtutum; et ita spiritualiter gignit te, et debes eum habere pro patre. Mater vero tua sit compunctio valens te lavare a sordibus vitiorum, et ita per eam ad spirituale esse perduceris. Frater vero tuus sit, qui tecum laborat ad cursum virtutum et ad vitam supernam, id est conversationem regularem monasticam, per quam itur ac pervenitur ad patriam illam cœlestem, et coarctatur, hoc est, constringitur ac tenetur tecum sub regula tuæ professionis, et sub regimine Patris spiritualis. Posside uxorem inevulsibilem, memoriam mortis, id est, memoriam mortis assiduam habe pro uxore inseparabili, ex qua producas saluberrimos fructus, de quibus subjungitur: Filii vero dilectissimi sint suspiria cordis et gemitus, sed et devotæ meditationes et sancti affectus, ac ceteri meritorii actus. Servum posside corpus tuum, ut caro tua sit rationi subjecta, quemadmodum servus domino suo. Amicos vero habe et posside sanctas virtutes, quæ possunt tibi prodesse in tempore exitus, si fuerint tibi amici, hoc est, si vere inhæserint conjunctæque fuerint tibi sicut amicus amico. Hæc est generatio quærentium Dominum, id est, fideles taliter se habentes et bonis his decorati, sunt populus Deum veraciter quærens.
Dilectio et desiderium Dei, id est spiritualis infususque amor summi et incommutabilis boni, et appetitio perfruendi eodem et complacendi ac inhærendi jugiter ei, exstinxit dilectionem parentum carnalem, non spiritualem. Qui vero dicit se habere simul utramque, utpote spiritualem Dei amorem atque carnalem affectionem parentum, seducit se ipsum, audiens Christum dicentem, Nemo potest duobus dominis servire, et quæ sequuntur in Evangelio, scilicet: aut enim unum odio habebit, etc. Quod intelligendum est de dominis invicem sibi contrariis prorsus, ita quod quidquid complacet uni, displicet alteri. Conformiter, amor carnalis et spiritualis secundum esse completum, simul inesse non possunt eidem, quia contrariantur ad invicem. Propter quod loquitur Isaias: Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat.
Dominus in Evangelio ait, Non veni mittere pacem, sed gladium; id est: non veni mittere amorem carnalem parentum ad filios ac fratres eligentes mihi servire, sed pugnam et gladium, id est bonam dissensionem et separationem. Veni enim separare amatores Dei ab amatoribus mundi, materiales ab immaterialibus, id est sensuales terrenosque homines a spiritualibus, quorum conversatio est in cœlis, qui vivunt in carne sine carne. Quibus ait Apostolus: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Amatores gloriæ temporalis, puta superbos, ab humilibus. Hi separantur in præsenti vita ab invicem dissimilitudine cordis, ac merito, aliquando quoque et loco; in futuro autem dividentur a se mansione ac præmio.
Gaudet enim et epulatur Dominus super dissensione et separatione facta propter perfectam caritatem ad ipsum: hoc est, de « dissensione » qua electi et boni a pravis dissentiunt, atque de « separatione » qua ab illis se abstrahunt ex divino amore, quatenus crescant assidue et perfecti reddantur in caritate ipsius, Deus in tantum lætatur et complacentiam habet, ut inde quasi refici videatur. Omnia enim evangelica Christi consilia ordinantur et tendunt ad hoc ut proficiamus celerius et perfecti efficiamur in caritate divina.
Vide, vide (repetitio ista indicium est seriositatis et intentæ admonitionis) nequando universa quæ deseruisti in mundo, videlicet propinquorum tuorum carorumque agmina, videantur tibi passionate ac vitiose diligenti domesticos tuos, puta propinquos quos reliquisti, esse plena aquis tribulationum et penuriarum, et submersus diluvio, id est abundantia, mundani amoris, pereas simul cum eis. Persuadet enim callidus hostis interdum religioso, quod debeat ire ad consolandum, fovendum et adjuvandum parentes ceterosque propinquos, eo quod in tribulationibus et ærumnis sint constituti: quod periculosum est facere, ne quis ex sensuali affectione et externa occupatione refrigescat in caritate et pereat.35 Verumtamen in Collationibus Patrum recitat Cassianus, quemadmodum vir sanctus abbas Arthebius subvenerit matri suæ vehementi inopia desolatæ, triplicando sibi laborem in claustro seu eremo.
Ne miserearis lacrimarum parentum et amicorum, id est, non ita condoleas parentibus et amicis carnalibus contristatis ac flentibus eo quod ipsis relictis pergas ad vitam monasticam, ut propter mœrorem et fletum illorum retraharis a via salutis; alioqui in futuro in æternum plorabis.
Quando circumdabunt te propinqui tui36 sicut apes, magis vero sicut vespæ (quæ graviter lædunt: propter quod eis comparantur propinqui animam graviter lædere satagentes), lamentum super te facientes, ob id quod velis eos deserere, et religiosam vitam assumere; confestim intuere indesinenter oculo animæ mortem tuam et actus tuos defectuosos ac vitiosos, in quibus perires in sæculo remanens, ut valeas removere dolorem dolore, id est inordinato et carnali dolori tam propinquorum quam tui ipsius resistere salubri ac pœnitentiali dolore.
Spondent nobis dolose nostri et non nostri, universa amabilia prompte peragere. Isti « nostri et non nostri » sunt parentes, propinqui, et carnales amici: qui sunt nostri secundum carnis originem et sensualem eorum amorem ad nos; sed non sunt nostri per caritatem sinceram, imo sunt adversarii nostræ salutis. Isti promittunt nobis, quando volumus eos relinquere ac religionem intrare, quod apud eos manendo poterimus « prompte peragere universa amabilia », id est cuncta opera bona vere amanda; vel, quod ipsi impendent ac facient nobis omnia ad amorem spectantia, et quæcumque desideraverimus ab eisdem, dummodo non recedamus ab eis. Sed « dolose » istud promittunt, secundum quod subditur: Intentio vero eorum est impedire virtuosum cursum nostrum et viam nostram ad vitam religiosam, conantes ad hoc, ut queant nos sic trahere consequenter ad propriam intentionem, hoc est ad intentionem sæcularem, inanem, intentionique eorum conformem.
A locis nostris secessus si fiat, sit semper ad partes humiliores, id est, si recesserimus a pristino loco, declinemus ad loca humiliora seu viliora, magis privatas consolationibus et deliciis sæculi et delectationibus vitæ præsentis, maxime quoque remotas a gloria vana et laude hominum ac tumultu inquietudinum mundanarum: hoc enim ad humilitatem et pœnitentialem districtionem ac prudentiam pertinet, ut scilicet occasiones peccandi vitentur. Si vero non sic fecerimus, volamus cum passionibus et peccatis, id est, propriis vanitatibus et irrationabilibus motibus agitamur, et ad pericula propria currimus, quærendo magna, delicata et deliciosa, et honores ac laudes hominum in hoc mundo: quod totum omnino contrarium est professioni monasticæ.
Absconde ingenuitatem, id est, si nobilis es, hoc ipsum occulta pro posse, et fuge publicare pompatice bonam famam et opinionem, id est, devita te dilatare et facere tibi ipsi ex elatione famam laudabilem et reputationem sublimem, nequando inveniaris exsistere alius ore, alius actibus, id est, ne sis humilis verbis, te ipsum simulatorie humiliando, et factis superbus, nomen gloriæ tibi ipsi pompatice faciendo. Porro, ut docet Scriptura, debemus habere curam de nomine bono, ad Dei honorem et proximorum ædificationem: nam Deo debemus conscientiam rectam, proximis bonum exemplum seu famam ædificatoriam, ut simus bonus odor Christi in omni loco. Unde qui negligit famam, crudelis est, utpote proximum scandalizans quantum in se est. Verumtamen famam bonam oportet quærere et optare non ex pompa, ut nos ipsi reputemur et glorificemur in nobis, sed ex caritate atque justitia, ob causam nunc tactam.
Nullus tradidit se ipsum peregrinationi tam excellenter sicut pertinet ad rem, ut magnus ille, videlicet Abraham, qui audivit a Domino: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Etenim vocatus fuit a Domino ad alienas linguas et terram barbaricam, id est ad plebem ac regionem Chananæorum, quorum loquelam non intellexit primo perfecte. Porro omnes gentes Barbari appellantur, præter Hebræos, Latinos et Græcos. Et quando Dominus glorificavit peramplius aliquem peregrinantem, secundum similitudinem hujus magni sancti Abrahæ, scilicet patriarchæ? Istud per modum interrogationis legendum est, ut sit sensus: Deus de cetero non dedit alicui excellen-
Eccl. xli, 15.
II Cor. ii, 14, 15.
Gen. xii, 1.
Ibid. 5, 6. tiorem peregrinationis gratiam et honorem quam Abrahæ ipsi. Verum, quamvis a Deo data sit gloria, id est, quamvis Deus faciat aliquem famosum et eminentem in gratia peregrinationis, optimum tamen est ipsam scuto humilitatis avertere, id est, salubre ac tutum est pro posse fugere hujusmodi reputationem et laudem sive honorem ex humilitate, quum Christus in Evangelio protestetur :37 Ego non quæro gloriam meam; et iterum :38 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis ?
Quando dæmones per suggestionem interiorem, vel homines per exteriorem locutionem, laudant nos de peregrinatione quasi de magna directione, id est tanquam de præclara virtute et rectificatione, persuadendo nobis quod peregrinationem prætactam impleverimus eminenter; tunc cum intentione assumamus memoriam ejus qui propter nos de cœlo venit peregrinus in terram. De quo Jeremias prædixit :
Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?39 Et inveniemus nos peregrinationem non posse implere in sæculum sæculi, id est, quamdiu in carne ista vixerimus. Non enim possumus cor nostrum tam perfecte et pure a cunctis istis terrenis avertere, quin interdum aliquæ inordinatæ affectiones, saltem veniales, subrepant ac præoccupent nos.
Porro affectio ad aliquem propriorum domesticorum vel extraneorum habita, quæ potest nos ad modicum a spiritualibus ac divinis retrahere ad ea quæ mundi sunt, et ignem nostræ compunctionis finaliter, id est paulatim ac tandem, exstinguere, crudelis est, utpote mentem lædens, passionata et vitiosa. Quamvis enim affectio modicum retrahens a divinis sit venialis, si tamen in tantum continuetur et crescat ut ignem compunctionis omnino exstinguat, mortalis efficitur et omnino crudelis. Verumtamen monachus debet esse tam custoditus ac fervens, ut etiam venialia detestetur ac vitet tanquam mortalia.
Sicut impossibile est uno oculo intueri cœlum et alio terram, id est, simul et semel fieri nequit præcise, perfecte et impermixte; ita impossibile est eum non perire in anima, qui se ipsum non facit perfecte peregrinum cogitatione et opere ab omnibus suis domesticis et extraneis et familiaribus, ita quod non afficiatur aut occupetur circa eos inordinate. Istud tamen satis rigorose prolatum est, et de religiosis potissime intelligi debet, qui omnibus illis renuntiaverunt. Unde necessarium eis est ut tantum peregrinentur ab illis, quantum requirit eorum professio : quod vocatur hic « perfecte » peregrinari. Vel intendit asserere, quod monachus in tantum perit in anima, quantum quocumque modo Deum offendit et a justitia deficit.
Mores boni et bene compositi, multo labore et magno agone, id est luctamine contra vitiorum deordinationem, diriguntur et conservantur in nobis; et possibile est uno temporis momento deperdere per peccatum mortale mores ipsos multo labore directos. Mens enim, nisi fuerit jugiter custodita, facillime percutitur quadam inertia; et spiritualis profectus laboriose adeptus, per incustodiam cordis cito evacuatur, nisi mens reprimatur. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala, ornata simul et inornata, id est, sive sint juxta humanam prudentiam facundiamque ornata, sive omnino distorta.40 Vel eadem colloquia dicuntur « ornata », quia curiose et prompte prolata, et « inornata », quoniam vitiosa.
Qui post renuntiationem conversatur cum mundanis, vel propinquus exsistit eis loco et mansione, incidet penitus in laqueos eorum et foveas, id est in pericula, deceptiones ac vitia alia quæ incidunt ipsi, vel in mala ad quæ nituntur trahere religiosum secum versantem, qui fabulando, comedendo, potando, eundo, seu alias communicando cum illis, multipliciter ac frequenter excedit in verbis, in cibo et potu, in risu, dissolutione, complacentia, ac variis omissionibus negligentiisque diversis, nisi forte sit vir perfectus et jugiter custoditus. Aut coinquinabitur meditando ex deliberatione de his quæ fiunt in ipsis, hoc est cogitando de his quæ faciunt et loquuntur ipsi mundani : de quibus sæpe cogitabit superflue, per quod et meliora omittet; vel manens non inquinatus juxta modos nunc tactos, inquinabitur dijudicans inquinatos, id est, mundanos inordinate aut temerarie judicans.
Footnotes
-
Sap. I, 4. ↩
-
Job xxviii, 13. ↩
-
Matth. XI, 25. ↩
-
Is. xxviii, 9. ↩
-
Matth. VI, 1. ↩
-
Coloss. III, 3. ↩
-
Sap. VI, 21. ↩
-
Philipp. I, 23. ↩
-
Galat. VI, 14. ↩
-
Jacob. 1, 2. ↩
-
Matth. xiii, 57. ↩
-
Ps. cxix, 5. ↩
-
Rom. vii, 24. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Eccl. xiii, 1. ↩
-
1 Tim. 14. ↩
-
Luc. xix, 13. ↩
-
Luc. ix, 25. ↩
-
Eccl. xvii, 12. ↩
-
Rom. xiv, 12. ↩
-
Rom. u, 21. ↩
-
I Cor. u, 11. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Jacob. 1,14. ↩
-
Gen. II, 9, 17; III, 6. ↩
-
Gen. XIX, 17, 26. ↩
-
P. XXVI, 13. ↩
-
Ephes. iv, 1. ↩
-
Exod. v, 21. ↩
-
Ibid. 4; x, 28. ↩
-
Num. xi, 15. ↩
-
Matth. x, 37. ↩
-
Matth. xii, 47. ↩
-
Matth. x, 50. ↩
-
De Institut. cap. 38. ↩
-
Ps. cxvii, 12. ↩
-
Joann. viii, 50. ↩
-
Joann. v, 44. ↩
-
Jer. xiv, 8. ↩
-
1 Cor. xv, 33. ↩
Chapter 10 of 100