Articulus 6
EXPOSITIO PARTIS SECUNDÆ GRADUS HUJUS TERTII : DE SOMNIIS
QUONIAM quidem intellectus nostræ scientiæ est totaliter imperfectus et repletus omni ignorantia, impossibile est occultari hoc ipsum, quia certissimum est et experimentaliter constat. Porro per intellectum « nostræ scientiæ » intelligi potest intellectiva potentia, in qua subjective est nostra scientia; vel ipsa intellectiva consideratio, quæ est intellectio actualis. Et utroque modo « intellectus » noster « est totaliter imperfectus » et ignorantiis plenus : nam et ea quæ scimus; obscure, incomplete et defectibiliter scimus; ea quoque quæ cognoscimus, minima sunt comparatione eorum quæ ignoramus. Hinc ait Scriptura :1 Nos quippe involvimur tenebris; et, Si quis putat se aliquid scire, nondum cognovit quomodo oporteat eum scire.2
Guttur namque discernit escas, id est, per sensum gustus judicat de ciborum sapore, juxta illud in libro Job :3 Fauces comedentis saporem dijudicant. Auris vero intellectualia percipit, id est, per aurem suscipit homo intellectualem instructionem.4 Propter quod auditus dicitur sensus disciplinæ. Non tamen vis auditiva extendit se ultra suum objectum, ita ut directe et immediate attingat intellectualia a materia et ejus appendiciis separata. Et informitatem quidem oculorum manifestavit sol, hoc est, ex solis irradiatione patet quod oculi corporales ex se informes sunt seu absque formis aut speciebus visualibus : quia non informantur hujusmodi speciebus nec vident per eas quousque lumen accedat, quo mediante, species seu radii visuales visum immutent. Insipientiam vero animæ redarguunt verba. Hoc dupliciter potest intelligi. Primo, quod ex verbis stulte prolatis agnoscitur insipientia animæ ea proferentis : et ita « verba redarguunt », hoc est, reprehensibilem esse declarant, ita loquentem. Etenim imago mentis est sermo loquentis; et qualis vir, talis et sermo ipsius. Secundo, quod « verba » instruentis « redarguunt insipientiam animæ » fatui auditoris, dum sapiens insipientem informat.
Verumtamen caritatis lex violentat ad ea quæ sunt supra virtutem. « Lex caritatis » est præceptum geminæ dilectionis, ut scilicet Deus toto corde ametur, et proximus sicut quis amat se ipsum.5 Hæc itaque lex « violentat » hominem « ad ea quæ sunt supra » naturam : quoniam facit hominem cum ingenti labore et fractione sui ipsius quodammodo violenta conari ad hoc ut Deum totis præcordiis pure et incomparabiliter diligat, et omnia ejus amore relinquat, se ipsumque abneget, et in adversis quasi in omnibus divitiis glorietur, inimicos quoque et persecutores amet, sinceriter orans pro ipsis, et bona pro malis rependens : et ista sunt supra naturalem potentiam hominis, nec sine supernaturali adjutorio caritatis infusæ et gratiæ possunt impleri. Igitur arbitror, neque enim determino, id est, non absolute affirmo, sed reor, esse conveniens et consequens inserere pauca et minima quædam de somniis post verba peregrinationis, id est breviter tractare de somniis post verba de peregrinatione inducta, magis autem in ipsis, id est inter verba de peregrinatione, utpote in isto capitulo, quod intitulatur, De peregrinatione; in tantum ne contingat nos esse indoctos de hac fraude dæmonum malignorum, id est, ne ignoremus qualiter decipiant nos in somno per somnia.
Somnium est motus mentis in immobilitate corporis. Per motum « mentis » intelligit apprehensionem cordis aut sensus interioris quæ fit homine dormiente et quiescente. Aliquando tamen contingit dormientem et somniantem se movere, consurgere, loqui, clamare, ambulare et currere, imo et scandere.
Deinde ponit tres descriptiones phantasiæ. Prima est: Phantasia est illusio oculorum in dormiente mente, id est visio rei apparentis, non tamen præsentialiter aut sicut apparet exsistentis, ratione per somnum aut alio modo ligata et impedita ab actu suo ac vero judicio: propter quod similitudo rei pro re ipsa accipitur, sicque « illusio oculorum » exteriorum aut interiorum causatur. Secunda descriptio est: Phantasia est ecstasis mentis corpore vigilante, id est alienatio cordis in ipsa vigilia, ita quod « corpore vigilante » mens quasi extra se ponitur, apparente sibi re aut similitudine aliqua, cui tota virtute intenta est. Tertia est: Phantasia est non subsistens contemplatio, id est apparitio seu imaginatio repente concepta et cito pertransiens, et fundamentum non habens. Aristoteles vero ait, quod phantasia est motus causatus a sensu. Doctores quoque nonnulli sensum interiorem secundum quod est reservativus specierum sensus communis, nominant phantasiam. Communiter autem per phantasiam intelligimus cogitationem vanam atque inutilem, aut etiam actum ex ea procedentem, vel imaginationem superfluam ac fallacem.
Causa propter quam volumus loqui de somniis post assumptum ordinem, id est post seriem procedendi in hoc tractatu jam inchoatam, vel « post assumptum ordinem », id est post professionem nostram religiosam et monasticæ vitæ aggressionem, est manifesta, videlicet, ne ex ignorantia hujus materiæ graviter seducamur. Hinc subditur: Quoniam relinquentes nos ipsos propriosque parentes et domos, id est possessiones sive cognatos, propter Dominum Deum nostrum, vendidimus, hoc est, resignavimus et superioris potestati tradidimus, nosmetipsos per peregrinationem præfatam pro caritate Jesu Christi divina, id est, ob hoc ut recipiamus a Deo pro ipsa relictione spontanea quotidianum profectum, et veram perfectionem caritatis divinæ, ad quam ordinantur cetera exercitia religiosa et abnegatio sui ipsius; tunc dæmones conantur nos conturbare per somnia, demonstrando nobis domesticos et familiares cæde prostratos aut morientes, aut oppressos læsione vel amaritudine propter nos. Qui ergo somniis credit, similis est homini currenti post umbram suam et conanti apprehendere eam.6
Dæmones vanæ gloriæ amatores et tentantes nos de ea, in somniis prophetæ, id est prænuntiantes futura hominibus tempore somniorum, conjecturantes ventura tanquam versipelles et astuti, prænuntiant nobis ipsa, ut faciant nos stupere quum visa seu prænuntiata fuerint adimpleta, et exaltemus cogitationes nostras sursum, id est, magnifice sentiamus de nobis, quasi deinceps exsistentes prope gratiam prophetalem, id est tanquam mox veri prophetæ futuri et sanctis Prophetis æquandi.
Dæmon frequenter fit propheta in his qui obediunt ei credendo et acquiescendo suggestionibus et revelationibus ejus. Illis namque multoties futura quædam prænuntiat: quæ tamen communiter non transcendunt naturalis cognitionis capacitatem. Semper vero mentitur contemnentibus eum. Nam etsi aliquando quædam vera eis denuntiet, refert tamen ea ad decipiendum: et ita ex fine verba ejus mendosa sunt. A fine quippe denominatio sumitur: quemadmodum qui furatur ut luxurietur, potius judicatur mœchus quam fur. Unde et signa atque prodigia Antichristi dicuntur mendacia, quamvis quædam eorum erunt in se ipsis vera prodigia.7
Nam quum sit spiritus, videt, id est cognoscit, ea quæ sunt infra aerem, imo et multa quæ sunt in aere et supra aerem et in cœlestibus orbibus; et intelligens aliquem morientem, prophetat per somnia his qui leviores et vani sunt, id est curiosi et talium avidi laudisque cupidi. Nam scriptum est:8 Qui cito credit, levis est corde. Talibus ergo prænuntiat in vigilia aut in somno mortem alicujus statim futuram. Nihil enim eorum quæ futura sunt, dæmones sciunt ex præcognitione. Quod intelligendum est de futuris pure contingentibus, quorum præcognitio dicitur propria Deo. Aliqua tamen futura prænoscunt, secundum quod ex causis suis possunt præsciri, sicut futuram eclipsim, particulare diluvium, pestem, et quædam similia, quæ vel certitudinaliter vel probabiliter prænoscere prænuntiareque possunt.9 Nec hoc mirum de eis: nempe incantatores potuerunt nobis taliter quædam prædicere.
Dæmones pluries se transformant in angelos lucis et in speciem martyrum, et monstraverunt nobis per somnia ipsos quasi angelos ac martyres venire ad nos;10 evigilantes vero qui talibus somniis et illusionibus crediderunt, demerserunt deorsum ad foveam culpæ, propria reputatione gaudioque elatos: nam putaverunt se dignos fuisse visitatione et apparitione angelorum ac martyrum, atque de hoc inaniter sunt gavisi. Hoc vero fiat tibi signum seductionis eorum quæ monstrantur in somno: nam angeli demonstrant pænas et judicia et segregationes, id est, de futuris suppliciis impiorum, et de districtione divini judicii, de segregationibus quoque seu recessu et fuga a vita mundana, et de finali separatione electorum a reprobis, immittunt inspirationes, admonitiones, intuitiones in somno, imo et in vigilia, quæ evigilantes faciunt trementes et mœrentes, id est, dum ista contingunt in somno, inducunt evigilantibus salubrem timorem futuræ damnationis, optimumque mœrorem de peccatis præteritis.
Quando incipimus obaudire et credere dæmonibus in somnis, tunc et evigilantes ab ipsis illudimur, ita quod credulitas illa in somno est sæpe dispositio quædam ad deceptionem vigilialem; quamvis non semper de necessitate pariat eam. In somno namque rationis judicium est ligatum: ideo error qui ibi contingit, non imputatur ad culpam, ut necessario ad aliud vitium trahat.
Qui somniis credit ex toto, reprobus est; qui autem omnibus somniis incredulus exstat, iste sapientiæ est amator. Crede omnibus et solis evangelizantibus tibi pænam et judicium, juxta sensum nunc introductum. Si vero desperatio te molestat et palpat ex his, hoc est, si ex horum annuntiatione ac apparitione graviter impugnaris, et quasi sensibiliter premeris et gravaris desperatione, tunc ista, id est horum denuntiatio, similiter est ex dæmoniis: si tamen tentatio illa protinus sequitur et directe seu ex intentione revelantis concomitatur; aliter non oporteret.
Circa præhabita quæritur, qualiter possint ista salvari ac stare, præsertim quod ait: « Qui somniis credit ex toto, reprobus est; qui autem omnibus incredulus exstat, sapientiæ est amator ». Quod videtur nullatenus posse defendi. Primo, quoniam scriptum est, Intellexit Salomon quod somnium esset:11 ipsa videlicet apparitio desuper sibi facta in somno. Secundo, quia in Evangelio scriptum est quemadmodum angelus apparuit S. Joseph in somnis, loquens ac jubens ei quid ageret:12 cui Joseph mox credidit et obtemperavit. Tertio, quia in Genesi ubertim describitur qualiter Deus apparuit Jacob et aliis sanctis in q.13 xcv, a. 6. somno. Pharao quoque et Nabuchodonosor habuerunt somnia vere significativa et futurorum præsagia, quemadmodum et pincerna et pistor regis Ægypti.141516 Et in Numeris loquitur Deus ad Aaron et Mariam : Si fuerit inter vos Propheta Domini, per visionem apparebo ei, aut per somnium loquar ad eum.17 Unde et in Job habetur :18 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines. — In oppositum est auctoritas Climaci, cujus doctrinæ concordat quod in Ecclesiastico asseritur : Somnia extollunt imprudentes. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, secundum hoc visio somniorum. Sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi ab Altissimo fuerit visitatio emissa. Multos errare fecerunt somnia, etc.19 Rursus in Levitico legitur, Non augurabimini, nec observabitis somnia :20 ubi observatio somniorum associatur et connumeratur augurio.
Pro horum intelligentia advertendum, quod de ista materia loquitur Boetius multum subtiliter ac perite in speciali tractatu de Somniis, ostendens qualiter somnia sint interdum vere significativa et observanda. Sed et Thomas in secunda secundæ verba Boetii sua determinatione efficit clariora. Ait enim ibidem : Somnia sunt interdum causa futurorum eventuum : sicut dum homo evigilans manet sollicitus ex his quæ vidit in somniis, et inde movetur ad aliquid faciendum aut evitandum. Quandoque autem somnia sunt futurorum eventuum signa, in quantum reducuntur ad causam quæ est somniorum et futurorum effectuum causa communis. Porro causa somniorum est duplex : una interior, altera exterior. Interior duplex est. Una animalis, videlicet cogitatio, affectio seu occupatio magna tempore vigiliæ habita, ex quibus similitudines et conceptiones aliquæ occurrunt phantasiæ in dormiente. Et talis causa somniorum non est causa futurorum eventuum; sed habent se talia somnia per accidens ad effectus futuros, ita quod casuale est, si cum eis concurrant. Alia vero interior causa somniorum est corporalis : quia ex interiori corporis dispositione formatur motus et apparitio in phantasia, tali dispositioni conveniens. Sic enim homini in humoribus frigidis abundanti, apparet in somniis quod sit in aqua aut nive; et abundanti in humoribus calidis, videtur quod sit aut vadat in igne. Et juxta medicos, intendendum est somniis talibus ad cognoscendum interiores corporum humanorum dispositiones. Causa quoque somniorum exterior duplex est. Una videlicet corporalis : ut quando phantasia dormientis immutatur ab aere continente, aut ex cœlestium corporum impressione, ex qua phantasiæ dormientis apparent aliquæ formæ et apparitiones cœlesti dispositioni seu impressioni conformes. Alia causa exterior est spiritualis, utpote Deus seu angelus bonus, et vicissim diabolus, cujus machinatione apparent dormienti aliquæ formæ per quas præcognoscuntur quædam futura, præsertim in his qui cum dæmonibus habent pacta. Itaque si somniis quis utatur ad prævidendum futura, secundum quod somnia procedunt ex revelatione divina aut angelica, aut ex causa naturali intrinseca seu extrinseca in quantum extendit se virtus hujusmodi causæ, non exstat illicitum; aliter vero non licet. Hæc Thomas.
Insuper quidam ponunt quinque species somniorum, quæ sunt : phantasma et insomnium, quæ nil certum designant; oraculum, visio, et somnium proprie sumptum. De quibus plenius pertractare reservo opportuniori loco ac passibus Scripturarum. De hac re ait Basilius : Dæmones variis impugnationum suarum versutiis conantur nos impedire a bonis operibus. Nam primo quærunt ne bona incipiamus : quæ quum inceperimus, moliuntur intentionem corrumpere, ne ea secundum Deum prosequamur : quod quum implere nequiverint, student mentem inclinare deorsum memoriis vitiosæ affectionis; quumque in hoc fuerint superati, nituntur nos somniis conturbare ac fallere. De hac materia san-
Cf. t. I, p. 400 C, etc.; XXI, p. 417 C. ctus pater Antonius multa sapienter dicit in Regula sua.
Quum ergo somnia sint frequenter seductoria, ita quod eis intendere periculosum consistit, præsertim simplicibus idiotisque monachis, ita quod ad discernendum inter ea gratia discretionis spirituum est valde necessaria, imo et grandis peritia; ideo Climacus nunc satis extreme locutus est de somniis evitandis. Nihilo minus verba ejus sunt pie accipienda, juxta moderamen jam tactum.
Footnotes
-
Job xxxvii, 19. ↩
-
I Cor. viii, 2. ↩
-
Job ↩
-
Job xii, 11. ↩
-
Matth.xxii, 37, 39. ↩
-
Eccl. XXXIV, 2. ↩
-
II Thess. 11, 9. ↩
-
Eccl. xix, 4. ↩
-
Is. xli, 23. ↩
-
II Cor. xi, 14. ↩
-
III Reg. 11, 15. ↩
-
Matth. 1, 20-24; 11, 13-15, 19-22. ↩
-
Gen. xx, 3; xxvi, 24; xxviii, 12-15; xxxi, 11-13, 24. ↩
-
Gen. xl, 5-22. ↩
-
Dan. ii, 1-4. ↩
-
Gen. xli, 1-32; ↩
-
Num. xii, 6. ↩
-
Job iv, 13. ↩
-
Eccli. xxxiv, 1-3, 6, 7. ↩
-
Lev. xix, 26. ↩
Chapter 11 of 100